Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: quibus Your search found 5513 occurrences
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1867-1868:1867. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]
+ IC XC
Magnifice et prestantissime domine, tam gratae mihi fuerunt litterae dominationis vestrae, quam spero fore mihi salutaria remedia, quae d.a vestra in eis describit, ad recuperandum gressus meos. Quibus iam approbantibus medicis utor, qui tamen subtraxerunt spodium et dimidium camphorae, quae ego restituere intendo, cum nondum sit compressus fervor ille rennum. Licet vix quadriduo ante ceperim inungi, et tamen aliquantisper sublevor. Quodsi restituar, quod faxit deus, me d.i
suarum pulcherrimo munere donat.
Iis me continue magis constringit d. v., quam enixius obsecro, ut abactis in maximam malam crucem Eckiis, Hochstratibus, Lutheris et iis similibus continuo insistat suo optimo et pulcherrimo instituto et studiis et eruditione sua (quibus sibi immortale nomen et aeternam gloriam comparat) et viventibus et posteris consulat et talentum sibi traditum non in terra subfodiat, id est cum illis rabulis contendat, sed cum eo pluribus proficiat, sicuti hactenus fecit, et aedita Ptolomei Geographia, quam enixius videre cupio, ad
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.