Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2193-2205:


2193. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

remorantur a Turcica expeditione, cum certa spes sit, idque ex oraculis, quae non minus in Turcia quam hic iactantur: te illum unicum futurum, qui regnum illud Satanae destruas, si modo uires integras ad id bellum conferre possis. Nam ut in praesentia omittamus oracula, multae coniecturae sunt, quibus idem quod oracula diuines. Nullus unquam in Christiano orbe a septingentis retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur


2194. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

CHRISTIANI in bello a Turcis capti distrahantur. EXPEDITIONEM ADVERsus Christianos suscipienti Turcarum Imperatori, inter reliquos mercatores semper comes est ingens turba mangonum et lanistarum, camelis insidens: hij in spem mancipiorum longissimas cathenas secum deferunt, in quibus facile quinquageni aut sexageni per seriem colligantur. Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas


2195. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant. QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet. SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, ut grandiorem


2196. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

errant, toties flagris caeduntur, atque isti asscribuntur ordini Solaclar, id est, sagittariorum. Alij in hoc erudiuntur, ut Ienizaris cooptentur: isti quoque suos praeceptores habent, qui illos ad quotidianam batuationem cogunt, bini inter se baculis decertant. Reliqui proh nefas, in quibus maior gratia formae, ita abscinduntur ut nihil uirile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine uitae: quod si euadant, non in aliud sunt incolumes quam in obsequium sceleratissimae libidinis, mox senescente pulchritudine, ad officia eunuchorum, ut matronas seruent deputantur, aut


2197. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Christiana fide perseuerauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt: filij tamen eorum nisi redimantur, in seruitute manent, pro domini arbitrio, uel in ijsdem sedibus mansuri, uel alio transferendi: nulli enim ibi sunt asscriptitij glebae, quibus certa sit sedes seruitutis. Si cupiunt post adeptam libertatem in patriam redire, dantur diplomata commeatus. Verum illis qui nostram religionem abiurarunt, nec certum tempus est seruiendi, nec ullum in


2198. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

seruiendi, nec ullum in in patriam redeundi, spes libertatis solummodo pendet a domini arbitrio, ubi tamen libertatem nacti fuerint, soluunt decimas ut caeteri Turcae, a reliquis tamen oneribus, quibus Christiani premuntur, immunes sunt. DE ILLIS CAPTIVIS QVOS pastores faciunt. DVra uita agricolarum, durius tamen agunt qui ad pastoritias curas emuntur, uiuendum illis


2199. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

traijciunt, sin minus, aut pereunt in fluctibus, aut ad littora Asiae reijciuntur. Emenso mari montes petunt, polumque et booten inspectantes ad Boream tendunt. In fame herbis suis sale conditis sese sustinent. Si plures societatem fugae inierint, noctu opiliones inuadunt, quibus occisis, quicquid ibi alimenti inuenerint, secum asportant, saepe tamen et ipsi pereunt occisi ab opilionibus, uel ab eisdem capti, et pristino hero traditi, ad ueterem seruitutem rediguntur. Caeterum longe plures pericula absumunt, quam incolumes euadunt: aut enim naufragijs, aut dentibus


2200. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

conspectu parentum in militiam alit, nec unquam ad parentes redit: et primum, quia puer facile Christum obliuione dediscit, mox etiam parentes et consanguineos, adeo ut etiam si praesens inter eos uersetur, neminem suorum agnoscat. Nemo uerbis efferre potest, quibus lachrymis, gemitu, singultibus istiusmodi diuulsio fiat. Filius abstrahitur perpetuo inter alienissimos uicturus, quicquid charum est sanguine, sodalitate gratum, familiaritate amicum relicturus, postmodum in eorum numero futurus, quos Graeci


2201. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

milia templorum Idolorum cecidisse, quod augurium uel nostras clades praesagijt, uel de nostris cladibus fictum est, DE TEMPLIS ILlorum. HAbent templa satis ampla, et sumptuosa, ipsorum lingua MESCHIT appellata, in quibus nullas prorsus imagines uidi, praeter haec uerba inscripta Arabica lingua uidelicet, LA ILLAH ILELLAH MEHEMMET IRESVL ALLAH TANRE BIR PEGAMBER HACH: id est, non est Deus nisi unus, Mehemmet autem propheta eius, Creator unus, er prophetae aequales. Vel haec, FILA GALIB ILELLAH, id est, non


2202. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

postremo ter spargunt aquam super capita, recitando haec uerba, ELHEMDV LILLAHI, id est, gloria Deo meo. Deinde, exutis calciamentis PATSMAGH dictis, eisque ante ianuam relictis introeunt, alij nudis pedibus, alij habentes munda calciamenta MESTH uocata, quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis


2203. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

impregnatam esse affirmant. Cumque pariunt, ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis,


2204. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc excoriatum et exenteratum includunt ouem, in qua gallinam, et in illa ouum, quae integre assantur ad splendorem illius diei. Deinde inter epulas tempusque coenae


2205. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

trium annorum MVTSTAFA uocatum, excellentem suos antecessores tyrannide, atque crudelitate, saepe insidiantem patri, ut si quomodo posset illum occidere, ob libidinem dominij. Habet Rex sub se duos duces siue Satrapas TSAMGIACH BEGLER uocatos, Europeum et Asiaticum, quibus subsunt praesides minores TIMARGILAR dicti, quorum imperijs parent milites ordinarij, qui si cessant dum ad expeditionem euocantur, suspendio poenas luunt. BASSALAR qui interpretantur capita, plures sunt: ij propter consilium semper Regem


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.