Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 369-412:


369. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad


370. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus


371. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem


372. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus


373. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus


374. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus uniuersae classis nauium octuaginta quinque. Ex quibus Pontifex decem et nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim. Nonnullae ex


375. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus uniuersae classis nauium octuaginta quinque. Ex quibus Pontifex decem et nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim. Nonnullae ex Venetis, ad munia obeunda ab imperatore eis demandata, aberant. Hic imperator inito nauium numero ad urbem tendit. Distabat


376. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

barbarum hostem imbellem atque imparatum pro religione christiana ac maiestate Veneti imperii, ostendens urbem opulentissimam auro, argento, pretiosaque supellectili refertam. Quam si caperent, diuites domum esse redituros affirmat. Omnes alacri animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde


377. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam materiam coaceruantes apponunt, et igne supposito claustra lignea portarum comburunt. At oppidani has quoque ualidissimo muro muniunt, alii per muros discurrunt,


378. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad classem redeunt, relicto ad urbem idoneo praesidio, ne quis exire aut intrare urbem posset. Principes ad legatorum aduentum coeunt. Legati acta referunt, simul edocent urbem praealto muro ac ualido undique munitam et defensoribus satis instructam esse; propterea sine bombardis, quibus muri prosternerentur, potiundae urbis nullam spem esse. Et quoniam iam hibernum tempus appropinquabat, et ad uehendas ex Peloponneso bombardas multorum dierum erat opus, nec classis absque portu tuto manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum


379. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem


380. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis,


381. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

obstupescent et admirabuntur. Perge, uir magnanime, ut coepisti: tua enim gloria immortalis futura est . Imperator etiam maiora, quam quae ipse de se sperabat, pollicitus est, modo christiani principes Venetos suis opibus ad conficiendum bellum iuuare uelint. Quibus dictis digrediuntur: Cardinalis Italiam petiturus Methona soluit, imperator cum tota classe se Neapolim, muniendae urbis gratia, contulit. Coriolani Cepionis Petri Mocenici imperatoris gestorum


382. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et linguae Persicae haud ignarum. Tum omnia parata in tres naues magnas imponunt, quae, etsi remis aguntur, onerariae potius quam actuariae dicendae sunt. Habent enim Veneti huius generis naues multas, quas mercaturae exercendae gratia ad omnes prouincias quotannis mittere solent. Quibus paratis, orator Venetiis soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex


383. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto, exercitum ad occurrendum hosti subsequitur. Huic enim urbi maxime timebat. Verebatur enim ne, si


384. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum esse. Quapropter uel expugnatione oppido potiri, uel ad deditionem hostem adduci posse affirmat. Quibus acceptis imperator Lodouicum Lombardum Venetum nauis praefectum, Coricum cum decem nauibus misit, cui mandat, dum ipse oppugnationi Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani


385. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis Coricum uersus nauigat. Inter nauigandum autem Zancius, a rege Ferdinando classis dux constitutus, cum decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a


386. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus accipiunt, quos a religione christiana et ueri dei cultura ad superstitionem machometanam traductos praeceptoribus instruendos distribuunt, a quibus omnibus artibus militaribus instruuntur. Qui adulti cum principe militant, hos Ianizaros uocant. Si qui genere aut ingenio praestant, illos ad maiorem dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad


387. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit ut, prostratis


388. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens,


389. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est


390. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

defensurum affirmat. Oratores accepto responso tristes recedunt. Iam imperator instructis omnibus Hellespontum uersus nauigare parabat, cum redduntur ei litteras a Katarino Zeno oratore, quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad


391. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de progressu regis Persarum afferretur, tandem redduntur ei litterae a Katarino Zeno, in quibus continebatur regis Persarum copias cum Turcis bis conflixisse. Othomanus duos magistratus summos habet, unum Bassan Anatoliae, alterum Romaneae appellat; ille omnibus prouinciis


392. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris atque fusis


393. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans, Peloponnesum uenit, Methonamque se recepit, quoniam iam hibernum tempus aduenerat et ab amicis litteras acceperat, quibus certior factus erat successorem propediem sibi designatum iri. Ibi


394. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans, Peloponnesum uenit, Methonamque se recepit, quoniam iam hibernum tempus aduenerat et ab amicis litteras acceperat, quibus certior factus erat successorem propediem sibi designatum iri. Ibi expectare statuit Senatus decretum, quo domum reuocaretur. Legatus Pontificis cum duabus triremibus (nam reliquas octo ne uidimus quidem), et regius dux cum sua classe, Graecia


395. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si


396. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Venetis in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se


397. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad


398. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia


399. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator


400. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse


401. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare


402. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam


403. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris


404. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit.


405. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quidem desideratus est. Imperatores, relictis quattuor triremibus ad praesidium loci, cum reliqua classe ad martyris aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido


406. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magna copia erat, aggerem quindecim pedum latum et uiginti altum extruebat. Supra aggerem dolia uinaria terra repleta, loco pinnarum, disponebat, quibus oppidani tecti in hostem pugnare possent. Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis


407. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus


408. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat.


409. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet. Igitur Bassa, spe deditionis amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas


410. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent, locat. Itaque,


411. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant. Turci


412. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam male munitum erat, supposito igne succensum dereliquerant. Huius castelli muros Bassa, ut aliquid fecisse uideretur, destruere et solo aequare iussit. Quibus peractis, obsidionem soluens exercitum dimisit, ipse in Macedoniam se recepit. In hac


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.