Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5394-5406:


5394. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

rescribere? Utique vero statim ubi per occupationes licuit, scripsi, gratias egi, quas tibi debeo maximas, pro oblata mihi ultro amicitia, commercioque litterario, quod inter nos perpetuum fore censeo. Immista erant alia nonnulla, de quibus nunc satis recte decernere nequeo. Inerant preces, ni fallor, ut per tuam benevolentiam aditus mihi pateret ad doctorum Slavorum, Croatorum, Dalmatorum scrinia mirum enim in modum hoc eruditionis genere delector, quod nomen sibi


5395. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

quod nomen sibi ὰπὸ τῆς γλώττης sumpsit. Inerant porro vota pro adipiscenda Katanchichii amicitia, quem penes vos professoris rhetorices munere fungi arbitror. Inerant alia nonnulla, de quibus nunc certi dicere quid nequeo, cum per angustias temporis mihi minime liceat illarum epistolarum exemplum sumere, quas amicis quidem, minime vero reipublicae litterariae scribo. Nos vero Deus non adeo disjunxit, ut hanc sive


5396. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

maximas agam. Vale vir summum reverende, et quod facis me amare, doctamque Zagrabiam ornare, facere perge. Iterum vale. Aemonae ipsis Aprilis Idibus, quibus olim Caesar fuit occisus. MDCCXCIV. Ubi haec scripseram venit studiosus, qui decem mihi nummos aereos Diocletiani, Valentiniani, Aureliani, Constantini etc.


5397. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum


5398. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

tamen I modo tomum accepi, ipse scripsi, teque virum humanissimum rogo, atque obtestor, digneris non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse


5399. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

vel minimum in vicum piper vendentem venisse. Ab eo tempore inde, quo hic vivo, nihil tam minutum est, sit modo nomen urbis Aemoniensis praelixum, quod non pretium aliquod caritatis, ut loqui amant, penes me haberet. Nec edicta, quibus fabulae scenicae pronunciantur, negligo, omne colligo, quodcumque demum urbis nostrae nomen prae se fert. Victurus Zagrabiae, mihi Zagrabia illa foret, quae nunc Aemona est. Patet hinc minutos tales libellos Zagrabienses, non idem


5400. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

pretium ac Aemonienses posse habere, sed an abjiciendos ideo putassem? Primo valent multum hujus generis scriptiones ad cognoscendum populi genium (ego vero fateor genium Croatorum me numquam, nisi forte e cantilenis Prussicis novisse, quibus Croata et barbarus unum idemque est) deinde adjeceras multa minutiora lingua vestra vernacula scripta. Scis vero quanto desiderio vestrae linguae propius noscendae flagraverim. Tua benevolentia atque aliquali expensa mea, desiderio


5401. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

non cogitat, abjiciendum putaret, auro contra carum esse potest. Dedi etiam illi e nummis meis ternos, unum Trajani cum Dacia capta, quem aegre perdidi, iacturam binorum aliorum non adeo aegre tuli. Nam erant bracteati, quibus nec dives sum, nec ut sim, valde laboro. Vale vir summum reverende, meque tibi obstrictissimum, devinctissimumque habeto. Iterum vale. Scribebam e museo meo Aemoniensi Id. Octob:


5402. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

Parisiensi rogatum fuisse, vellem illi opitulari, ut debitor Holmiensis, nomen suum penes tabulas suas solveret) nec mirandum igitur prorsus si totum hunc tractum ab uno eodemque populo Getarum habitatum putavere: imo mirandum potius, nos quibus historiae lux multo clarior adfulsit, ante pauca adhuc decennia totam hunc tractum Tataris adscribere potuisse adeo ut Tatari in vicinia ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem, Oxum (Jaxartem) esse


5403. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

pertinet, numquam puto, aevo caesariano (aut saltem non longe ante illum) Geticam prolem in Germania viguisse, sed de tota facie orbis antiqui septentrionalis fere sic statuo. Erant α) Getae, quibus iam limites descripsi, β) Celtae, versus occidentem longe lateque per totam Hispaniam, Galliam, Italiamque, Germaniamque habitabant, nec his populis ulla, ne minima quidem loquela cum Getis similitudo,


5404. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

vir doctissime? Praesens aes meum ad millenarium numerum excrevit. Noli tamen in eo certum quendam scopum, integritatem aliquam exspectare. Collegi nummos non ut volui, sed ut potui. Attamen in argento ditissimus sum Antoninorum, de quibus vix ac ne vix quidem unus mihi defuerit annus, in aere Constantinus regnat, cum familia ejus, et Valentiniani, quos adhuc nondum satis dignoscere posse, ingenue sed cum pudore fateor. Habeo Vetranionem quem meae


5405. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

mihi per litteras significavit. Possides tu, vir cl. insignem Bibliorum collectionem, facias sciam et numerum, et idioma, et locum impressimis singulorum. Nam id scire, mea permagni interest. Poteris vero otiosus perscribere. Salutem, quibus voluisti officiosissimis verbis dixi, ille te jubent multum salvere et rem Latinam strenue, ut coepisti, urgere. Vale


5406. Baričević, Adam... . Epistulae XVI invicem scriptae,... [Paragraph | Section]

atque Joanne Wavero, quam Kühnius, cujus exemplum possideo 1742. repetiit. Inferioris Lusatiae incolis Novum Testamentum iam Theophilus quidam Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz, qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat


Bibliographia locorum inventorum

Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.