Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 691-919:


691. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

aditum aperirent suoque exemplo ostenderent, qua ratione quibusque artibus ueram gloriam sibi parare possent. Neque ea in re ego, ut multi, priscos illos uel Romanos uel Gręcos uel alios inanium deorum cultores ualde miror, in quibus nihil perfectum esse potuit, uiam ueritatis ignorantibus, sed Iudeos primum, deinde nostros, id est, Christianos, qui soli Deo credentes neque impossibile factu esse duxerunt, quod ille pręciperet, neque implere dubitarunt.


692. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, quod ad beatitudinem tenderet, sibi ipsimet constituere conati sunt, et monstratum ab ipso beatitudinis autore et largitore Deo non peruiderunt. Ideoque mentis hallucinatione elusi nequiuerunt eo peruenire, quo uolebant. Hi uero, quibus curę fuit diuinis potius quam humanis niti doctrinis et philosophiam non terrenam, sed quę de cęlo lapsa est, sequi atque amplecti, in cęlum, unde illa erat, ascenderunt. Neque enim errare poterant illo uiam docente, qui solus


693. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi, nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et dum pro ueritate starent, horrenda supplicia mortemque ipsam contempsere. Pro illorum, a quibus cędebantur, salute Deo supplicabant, ignoscere quam ulcisci iniuriam et aduersus capitales inimicicias beneficiis certare quam uindictam appetere malebant. Ad hęc alii in uirginitatis, alii in castitatis continentięque proposito


694. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_284 | Paragraph | Section]

animumque eorum, qui hęc legent, tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut, et qui pari fortunarum copia


695. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_285 | Paragraph | Section]

DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM / LIBER I Caput I / DE TERRENIS BONIS CONTEMNENDIS PROPTER CHRISTVM Iam primum, ut, a quibus Ecclesię Christianę iacta sunt fundamenta, ab his et operis nostri cudatur exordium, Mattheus publicanus statim, ut a Christo uocatus est, telonium derelinquens pecuniosis uectigalibus pręposuit apostolicę


696. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

in sepulchro. Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent, quotidie positis tricliniis pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis officiis meruerunt parentes fieri sanctissimi uir Alexii. Quo unico contenti deinceps continentiam inter se perpetuo seruarunt. Tot igitur fructus produxit elemosina, ut sterili partum daret, partui


697. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_300 | Paragraph | SubSect | Section]

manus in cęlum sustulerunt. Laurentius quoque Leuita a Decio tyranno quęstione agitatus, ut argentum indicaret, quod Philippum, Philippi Augusti filium, olim Ecclesię obtulisse constabat, protensa in pauperes manu, quibus iamdudum erogatum erat: Apud hos, inquit, Philippi argentum depositum seruatur. At Decius sibi procul dubio illudi putauit, quia, ubi uerę diuitię essent et uera gloria, ignorauit. Cuius


698. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteris offerebat, nihil solicitus in crastinum, sed quęrens regnum Dei et iustitiam eius. Quod quidem facile est adeptus, dum et suam calamitatem patienter fert et miseretur alienę. Franciscus, ordinis Minorum pater (quibus solis tantum possidere lex est, ut medicare necesse sit) dum iter ageret, incidit in hominem, cuius uestimenta diutino usu detrita uix pudenda corporis operuerant. Et nuditatem eius dolens substitit, suspirauit,


699. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique paruulum filium, quem mors abstulerat, pietas uiuum in sinu matris restituit annuente Domino precibus prophetę, quem illa et cibo pauerat et fouerat hospitio. Pro Tabita quoque Dorca nonne pauperum, quibus illa se benignam pręstiterat, obsecrantium uoces apostolum Petrum compulerunt, ut illi iam conclamatę ad pristinam uitam reditum a Domino impetraret? Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo


700. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_309 | Paragraph | SubSect | Section]

limen exierint, expulsi magis quam dimissi esse uideantur. Nec arbitreris ideo illos ab eo sic acceptos, quia scierit angelos esse, sed potius, quia sic homines acceperit, angelos quoque accipere meruisse, et tales angelos, in quibus sub Trinitatis typo maiestas unius Dei adoranda facile appareret. Eadem erga externos obseruatione et Loth Sodomę usus, eosdem etiam angelos hospitio suscipere meruit, licet plures ad Abraham accesserint, quia pater


701. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt. His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum


702. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatem insipientiam uocat. Factus sum insipiens, inquit. Vos me coegistis. Ego enim a uobis debui commendari; nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio. Tali quidem temperamento usus Ioannes


703. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Magister et Dominus discipulorum pedes lauit: Exemplum, inquiens, dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hinc Apollonius abbas ad se magis quam ad eos, quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat. Hor etiam


704. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

ad illum et dedit ei pacem. Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset, responsum fuisse: humilitas. Beati igitur humiles, quibus a periculo errutis competere poterit illa Prophetę gratiarum actio dicentis: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer errepta est de laqueo uenantium.


705. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Hinc est, quod Pinisius abbas (ut liberius humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minus notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui fungens officio, donec agnitus cogebatur simul relinquere et locum. Postquam nullibi se diu ignotum futurum


706. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit. Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę


707. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum obedientię pressus iugo, flens tandem regendi monasterii munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, a Domino meruit adiuuari atque ita, ut ei per angelum suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos instruendo, in omni sanctitatis genere facile reddebat perfectos. O uere igitur beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum! Odo * corr. ex Oddo


708. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur


709. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo in sedem, quam fugerat, rediit, non tam ab hominibus quam a Deo miraculo testante electus. Vt igitur Deo soli obediret, non ut sibi blandiretur, ad tantę rei gubernacula manum porrexit. At nunc quibus artibus is honos ambitur quaue aditur temeritate, dolendum magis quam dicendum puto. Sed ut nihil aliud pro uero affirmare ausim, neminem tamen ętas nostra ex iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac autem et


710. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VII / DE AVARITIA VITANDA At uero, quia plerique religionis habitum induunt, non ut Christum, sed ut pecuniam lucrentur, quibus dicitur: Non potestis Deo seruire et Mammonę, eorum auaritię sanctorum continentiam opponamus, ut, qui pie in Domino uiuere uolent, omni cupiditate deposita iam hinc discant, quod gratis acceperint, gratis


711. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_335 | Paragraph | SubSect | Section]

baptizatis imponebant manus, et accipiebant Spiritum Sanctum. Tune Simon magus, et ipse baptizatus, sed magis ad auaritiam quam ad fidem corde conuerso, pecuniam apostolis offerre coepit, ab eis petens, ut simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum Sanctum acciperent; haud parum lucri se facturum ratus, si hanc potestatem assequi potuisset. Adeo quippe mentem animumque eius excęcauerat malicia, ut nesciret sacramenta


712. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudine pręditus Cyriacus martyr, cuius gloriosus exitus VI. Idus Augusti nobis celebris habetur, a Roma ad Persas usque ab Sapore, eorum rege, euocatus, cum filiam illius Iobiam a demoniaca uexatione uindicasset, dona, quibus uel longi itineris labor compensari potuisset, oblata repudiauit. Neque enim pro terreno pręmio peregrinationem illam susceperat, sed pro cęlesti. Itaque, qui mortalis regis gazam contempsit, ab immortali Domino


713. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis concupiscentię pręfocantibus semen * corr. ex sementem uerbi Dei. Quibus Hieremias clamat dicens: Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud... A minore quippe usque ad maiorem omnes auaritię


714. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_341 | Paragraph | SubSect | Section]

Eisdem insuper pręcipitur, nequid auri, nequid argenti possideant, non pecuniam in zonis, non peram in uia, non duas tunicas, non calciamenta, non uirgam habeant. Quid hac uita tenuius, quid hoc angustius statu? Veruntamen, quibus rerum copia interdicitur, iis nosse mysterium Dei datur, iis curandi, ligandi, soluendi potestas conceditur et, ut demoniis imperent, hominibus euangelizent, angelis exęquentur, cum Christo regnent, impartitur. Vere


715. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_341 | Paragraph | SubSect | Section]

erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut nihil appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia


716. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones


717. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_345 | Paragraph | SubSect | Section]

magis in proposito firmus, quando quidem neque persecutionibus auerti potuit, quin nudus nudum Christum sequeretur. Tam primum Romam profectus, cum pauperculo cuidam occurrisset, suas cum illius uestibus permutauit. Quibus indutus mendicantium turbę se coniunxit et cum ipsis die illo consedit, cum ipsis manducauit; ipsis sese exęquari concupiuit. Tam tum tacitum gloriari uidebatur ac si diceret: Ego mendicus sum et pauper; Dominus


718. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_346 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum mendicare erubescebat, iam etiam illis, qui mendicauerunt, inuidebit? Et more diuitis purpurati nequaquam uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus, cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed dicetur ei: Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur.


719. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum prępositus es minister et custos? Respiciendum est, et quid uas electionis Paulus ea de re decernat, diligenter attendendum. Habentes, inquit, alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim


720. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

diaboli, et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes


721. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus


722. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est


723. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_352 | Paragraph | SubSect | Section]

autem cęllula non plus mensurę per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat. Pręterea in sublimi montis uertice, quasi per cochleam ascendentibus, et ardue ualde, duę eiusdem mensurę cęllulę uisebantur, in quibus uenientium frequentiam et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hęc in uiuo excisę saxo ostia tantum adita habebant. His quidem uerbis diuus Hieronymus, ut mihi uidetur, non solum loci formam


724. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_358 | Paragraph | SubSect | Section]

mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi incola Hieronymus, dum Heliodorum inuitat, sic demum illam laudibus efferat dicens: O desertum Christi uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus, in Apocalypsi, ciuitas magni regis construitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo? Quandiu te tectorum umbrę premunt? Quandiu fumosarum urbium carcer includit? Crede


725. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_363 | Paragraph | SubSect | Section]

ex oriente cessaret. Itaque semper sic cum somno pugnauit, ut sabbatorum noctibus nihil ei cederet, aliis tam parum, ut etiam naturam uicisse uideretur. Beatus Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, dum, quibus in eremo corporis fatigationibus contra urbanarum uoluptatum cogitationem contenderit, enarrat, de ipsa etiam cubandi austeritate mentionem faciens: Siquando, inquit, repugnantem somnus imminens


726. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_365 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo ignorare poterit, nisi qui animo magis quam oculis dormitauerit, quantum uigilia sopori pręstet, quantum hęc iuuet, quantum ille officiat, quam altera appetenda, alter fugiendus sit. Idem quoque conuersationis eorum, quibus pręerat, non segnis speculator, si quem ex fratribus aliquando stertentem persensisset, parum religiose illum dormire aiebat, modum modestiamque ab eis exigens, sicuti cęteris in rebus, ita etiam in dormiendo. Quod si


727. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_366 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem. Dederat enim Dominus uerbum euangelizanti, dederat uoci illius uocem uirtutis. Nisi somni semper parcissimus fuisset, nunquam tantum in Dei seruitio profecisset. Proponamus et foeminis, quę sequantur, exempla, quibus attendentes somnolentię grauedinem possint discutere. Paula illa Romana, quę summam generis nobilitatem superauit uitę sanctitate, in grauissima etiam febre (ut Hieronymus inquit) mollia lectuli strata non


728. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

in quodam Bauarię monte siti pręposita esset, pro stragulo ursina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim, uti in cęteris religiosę conuersationis laboribus, ita et in hac parte grauius onus sibiipsi quam aliis, quibus pręerat, uirginibus imponere. Super ursi autem pelle cubans magisque uigilię quam somno indulgens, conculcauit ursum illum, quem Dauid typum gerens Christi scribitur interfecisse, et de quo per Hieremiam dicitur:


729. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, nequando corrumpatur, custodiri a uigilantibus raro possit, * corr. ex potest a somnolentis nunquam. Vos igitur, siue uirgines, siue uiduę, quęcunque estis, quibus castitatis et sanctimonię amor inest quęque integritatem mentis ac corporis obseruare proponitis, iam suscipite tale uigilandi studium, si talem a Deo consequi exoptatis mercedem. Pręparate lampades uestras, ut, cum


730. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

inuenit, et pulsanti aperietur. Dux Israhelitici populi Moyses, quam olim solicite pro eorum delictis Domino supplicarit, ipse confitetur dicens: Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret uos, ut fuerat comminatus. Vtinam nos nostris peccatis tam impense atque perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis! Septies in die laudem Domino dicens, ipse


731. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

dicit! Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Non uindictam intelligas contra inimicos, quo: diligere iubemur, sed contra tentationes, quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum his nobis colluctandum est, tandiu et orandum. Neque huic sententię illam contrariam putemus, quam idem salutis nostrę autor ac doctor


732. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

pater, nullo uitę suę die quicquam prius egit quam trecentas orationes genibus prouolutus Domino obtulisset, quas calculos in sinum ingerendo numerabat. Atque hi multo felicius in sinum iactati sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus. Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam


733. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione


734. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur


735. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

et Apostolo euenisse credimus, qui ad Corinthios scribens ait: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt. Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę


736. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic misericors et iustus Dominus simul et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus. Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis, quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem


737. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtuti detrahentis ultus est scelus. Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis, quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt: Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti


738. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_396 | Paragraph | SubSect | Section]

credimus, quem cum Deo Patre legem, quę matres honorari iubet, sanxisse scimus. Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur. Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset,


739. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_399 | Paragraph | SubSect | Section]

licet, comprehendere non licet. Caput III / DE TENTATIONIBVS TEMPORE ORATIONIS Quoniam uero orationes arma sunt, quibus prosternitur omne diaboli robur, iccirco maligni spiritus interdum orantibus nobis impedimenta struunt, ut uel torpeamus pertesi uel territi obmutescamus uel uagis cogitationibus abducti uerba, quę pensiculate ruminanda


740. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

Abraham, Isaac, Iacob cum Deo collocutos futurorum notitiam recepisse, Moysen etiam pręteritorum. Is enim mundum a Deo in principio creatum uere didicit et omnibus palam fecit. Sic pręterea Dauid uersu oracula cecinisse, de quibus gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Sic denique Esaiam, Hieremiam, Ezechielem cęterosque prophetas omnia in spiritu hausisse, quę quondam ad populum nunc prospera, nunc


741. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_406 | Paragraph | SubSect | Section]

non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et humum non contingere cogit.


742. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam! Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus. Mariam Magdalenam, cum in


743. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita ut neque Lex ipsa quenquam iustificare posset, misertus


744. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_415 | Paragraph | SubSect | Section]

accepimus. Qui quoniam omni uitę perfectione pręstantissimus fuit, uidetur, quicquid legerat, opere implesse; ut se probaret non uiam, de qua semen uerbi Dei ab auibus aufertur, non petrosam, in qua arescit, non spinas, in quibus suffocatur, sed terram illam bonam, in quam cum ceciderit, fructum affert uirtutum. Equitius, Valerię urbis monasterii abbas, ne qua die deesset, quod legeret, quocunque ibat, scorteas manticas libris refertas secum


745. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunquid uita defunctis, cum ad inferos descenderint, inter tormenta horribilesque cruciatus uacabit post se relictę laudis nuncios audire et non magis magisque affligentur earum rerum recordatione, quibus effectum est, ut ad tam miserandę sortis perpetuam infelicitatem deuoluerentur? Quam tunc uellent animarum suarum saluti, non inani glorię comparandę operam impendisse, cum iam pro cantu personatus fletus et pro


746. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

a lasciuia honestas, ab omni uitio uirtus. Zizania paleęque leues in fasciculos colligendę ad comburendum, triticum uero in horreum ad salubrioris uitę usum recondendum. Neque tamen his contenti, Domini nostri sermones, in quibus perfectę consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in sempiternę perditionis baratrum corruamus. Horrent


747. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_420 | Paragraph | SubSect | Section]

de illo scriptum legimus: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, inquit Apostolus, quia reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit Iesum Christum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Ad hęc, fidei ueritatem


748. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_423 | Paragraph | SubSect | Section]

Lege peritos secum aduexit. Ex his duodecim pręstantissimos delegit uni Syluestro aduersaturos. Causę cognitio alienę sectę uiris defertur, ne iudicium suspectum foret, id est, gentilibus philosophis Cratoni Zenophiloque. Quibus tandem Syluestri rationes approbantibus uentum est ad experientiam miraculorum. Iudeus Zambri magicis incantationibus taurum ferocissimum repente corrui mortuum fecit, sed eundem Syluester Christum suum


749. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero censeri gaudebant. Ita unius supplicium conuersionis multorum causa erat. Videbant enim signa inde sequi, pro quibus uitam hanc deseri non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos quoque


750. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_429 | Paragraph | SubSect | Section]

MAGOS At quoniam non defuerunt, qui Christicolarum supra humanam naturam uirtutem magicę arti deputarent, operęprecium est referre, qualiter ab his magi quoque ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt. Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus


751. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

Eusebius, ecclesiasticę historię scriptor, tradit, dum Ephesi moram traheret, balnea ingressum. Viso ibi Cherinto heretico statim retulisse pedem et ad suos conuersum dixisse: Fugiamus hinc, ne balnea nos ruina opprimant, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus. Polycarpus autem Martioni aliquando obuiam factus quęrentique, an se agnosceret: Agnosco, inquit, primogenitum Sathanę, agnosco. Atque auersus ab eo pertransiit.


752. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

illis crimini est datum, quanto grauius peccant, qui familiaritate et consuetudine eorum utuntur? Facessant igitur a nobis in uestimentis ouium lupi rapaces Dominico semper insidiantes gregi. Recedant spinę et tribuli, de quibus nec ficus nec uua colligi possunt. Procul absit hereticę insanię fermentum, ne purissima orthodoxę fidei massa corrumpatur. Caueantur uulpium foueę et uolucrum nidi, in quibus Christus non habet, ubi reclinet caput


753. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

gregi. Recedant spinę et tribuli, de quibus nec ficus nec uua colligi possunt. Procul absit hereticę insanię fermentum, ne purissima orthodoxę fidei massa corrumpatur. Caueantur uulpium foueę et uolucrum nidi, in quibus Christus non habet, ubi reclinet caput suum. Quos et Apostolus cauendos rursum pręcipit dicens: Obseruetis eos, qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab


754. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

inter regis Persarum aulicos primo loco haberetur, gentili domino gratificari cupiens eo prolapsus est, ut idolum adoraret. Deinde a matre per litteras increpitus culpam agnouit, animo resipuit, poenitentiam egit, honores, quibus fruebatur, contempsit. Regem nihil ueritus idola eius detestatus est et se Christianum esse palam asseruit tam constanter, ut articulatim dilaniatus non formidaret supplicia, sed appetere uideretur. Aeternę denique


755. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

contempsit. Regem nihil ueritus idola eius detestatus est et se Christianum esse palam asseruit tam constanter, ut articulatim dilaniatus non formidaret supplicia, sed appetere uideretur. Aeternę denique felicitatis bona, quibus pręuaricando se indignum fecerat, diuina clementia suffragante martyrio suo redemit. Bonum est ergo (ut Propheta ait) confidere in Domino quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino quam


756. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_373 | Paragraph | Section]

LIBER III Caput I / DE CHARITATE ERGA DEVM Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea


757. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit. Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum


758. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle.


759. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens


760. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare. Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum multis


761. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque


762. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_398 | Paragraph | SubSect | Section]

in sui iniuriam extensam mouerat, Dominum rogauit pristinęque sanitati protinus restituit. Facillime quippe diuina exoratur pietas ab exercente pietatem. Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se tulere. Stephanus pro illis, a quibus falso accusatus, inique damnatus crudeliter lapidum ictibus impetebatur, genibus


763. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_398 | Paragraph | SubSect | Section]

exercente pietatem. Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se tulere. Stephanus pro illis, a quibus falso accusatus, inique damnatus crudeliter lapidum ictibus impetebatur, genibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad peccatum imputaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam. Iacobum quoque apostolum,


764. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

sciebat ad gloriam. Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret. Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob


765. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet, quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt. Christophorus martyr a Dagno ** corr. ex Dago , Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti alligatus tandem sagittis


766. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_400 | Paragraph | SubSect | Section]

petiere. Illis ergo in nauem reuersis atque orantibus resederunt fluctus, posuerunt uenti, periculum omne sublatum est. Sancti igitur tantum beneficii retulerunt, quantum iniurię acceperant, curantes, ne illi mergerentur, a quibus ipsi submersi fuerant. Accessit beneficio cumulus, quoniam sic a mortis periculo liberatos etiam, quomodo in ęternum beati uiuerent, docuerunt. Hęc in martyrio charitas, illa citra martyrium.


767. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_402 | Paragraph | SubSect | Section]

templum incenderant, sibi graue uulnus inflixerant et carcere teterrimo constrictum menses septem incarcerauerant. Omnes Dei ultione deleti fuissent, nisi Elphegus intercessisset, ipsis etiam benefacere cupiens, a quibus tot mala se suosque passos sciret. Mauro abbati, qui beato Benedicto in gubernatione successerat, monasterium in agro Andegauensi construenti quidam ex operariis inter se blaterantes detrahere licentius coeperunt,


768. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt, defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere. Potamiena uirgo Alexandrię passa Basilidi pręfecto, a quo omnia pene tormentorum genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam


769. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section]

quia ipse benignus est super ingratos et malos. Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit, osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari petiit: Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. Si tam clemens erga tantam sęuitiam Dominus, quomodo seruus eius erit, qui uindictam expetierit? Aut quomodo


770. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_408 | Paragraph | SubSect | Section]

et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes denique ad capessendas uirtutes, quibus uerę felicitatis pręmia comparantur, sedulo exhortari. Huiusce rei exempla more nostro ab iis, quos Deo, placuisse nouimus, petamus. Moyses et Aaron Dei iussu diriguntur, ut populum suum de Pharaonis iugo


771. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_410 | Paragraph | SubSect | Section]

minuat autoritatem in eis, qui diuinitus inspirantur, Danielis adhuc infantis spiritum suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi uult, spirat cordaque hominum, non annos metitur, quibus lumen sapientię suę infundat. Et interdum quidem, ut uirtutem suam ostendat, ex ore infantium et lactentium perfecit laudem. Ionas ad Niniuitas prophetare iubetur, et fugit. Quam autem inconsyderate


772. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi uendicet, ait: Gratis accepistis, gratis date! At uero, ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: Dignus est operarius, inquit, cibo suo; ut scilicet, quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant. Pręcipit quoque Dominus


773. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

Dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Itaque nihil neque in pręmeditando neque in pronunciando laborabunt, quibus affatim omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit. De apostolis traditum est: Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus Sanctus dobat eloqui illis . Hoc ideo sane, quia


774. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter


775. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi stellę in perpetuas ęternitates. Abbatem Antonium aliquando ad hereticos conuincendos relicta solitudine Alexandriam uenisse legimus. Intermisit ergo eremi quietem, dum ad bellum egreditur contra illos pugnaturus, a quibus catholicę fidei murus quatiebatur. Accesserunt quidam philosophi quasi rusticano homini et litterarum ignaro illusuri. Verum ubi loquentem audissent, demirati uerborum uim sententiarumque grauitatem ueritati ab eo


776. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_423 | Paragraph | SubSect | Section]

noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent, mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum argumenta, quibus occupatus animus confunditur magis quam eruditur. Pręterea modum modestiamque in corripiendo seruandam idem pręcipit dicens: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut


777. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

concitat lites, concordiam dissipat. Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis


778. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_438 | Paragraph | SubSect | Section]

sine causa irasci. Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus orare iubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos! Cuius quidem pręcepti Beonem, * corr. ex


779. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_438 | Paragraph | SubSect | Section]

pręmio est repensum. Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram, quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo,


780. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_439 | Paragraph | SubSect | Section]

regni successum supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant. Est pręterea pacis genus, quę conspiratio sine coniuratio dicitur. Mala hęc et detestanda odiumque potius eligendum quam consentiendum iis, a quibus in societatem sortemque flagitti uocamur. Talis pax filios Iacob in Ioseph fratris necem concordes fecerat, nisi quod Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis


781. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali, Ammonitarum rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis simul trucidauit urbeque


782. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eos, qui illo conueniunt, Euangelium doceret, uidit inter lauantes Cherintum hereticum atque inde relato statim gradu ad suos conuersus: Fugiamus hinc , ait, ne balnea nos opprimant ruina, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus. Adeo non fidem solum, sed etiam uitam periclitari cum hereticis conuersantium existimauit. Polycarpus quoque, eius discipulus, Martioni heretico forte occurrens, cum ab


783. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Pręceptum quippe Domini est: Qui neque Ecclesiam audire uoluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus . Et ii quidem sunt, qui nihil prę se neque Christiani pręter nomen neque hominis pręter figuram gerunt. Cum quibus una accumbere Paulus uetat dicens: Si is, qui frater nominatur inter uos, est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumite . De iis et in


784. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

cognoscas, desertum pręlatum est aulis regum. In his nanque uoluptatis mundanę mancipia uersari solent, in illo Christi serui. Apostolis in Euangelio iussum legimus, ne soliciti essent in perquirendis, quibus operirentur, sed confiderent in eo, qui lilia, id est, momentaneam creaturam tam eximio uestit candore, multo magis uestiturum ipsos, quos ad imaginem suam rationis capaces ęternęque uitę destinatos condiderit:


785. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur. Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis


786. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi sudoris uenderes, eam te Christo, non hominibus uendere respondisti! O felix ille sic irrisę nuditatis sudor, quem tu soli Christo dedicans mercatus es regna cęlorum. Paucula nunc foeminarum exempla proferam, quibus ipsa uestium utilitas pro ornatu fuit. Elisabeth, Pannonum regis filia et Christi ancilla, quam poterat abiectiore amictu se uelabat. Scissuras alterius interdum coloris panno assuto, quo


787. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpabat, lanam linumque carpendo, nendo, texendo, suendo cęteraque id genus opera conficiendo se plurimum fatigabat. Sic pudiciciam conseruavit, sic humilitatem custodiuit, sic ipsa Euangelicę perfectionis insignia, quibus post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter assiduosque labores. Ac ne plura huiuscemodi


788. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

compone; quę texta sunt, respice, quę errata, reprehende, quę facienda, constitue. Si tantis operum uarietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt, sed quanuis ęstivis tendantur solibus, breues uidebuntur, in quibus aliquid operis prętermissum non est. Hęc obseruans et teipsam saluabis et alias erisque magistra sanctę conuersationis multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desyderiis est omnis anima


789. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

et Vetus Scriptura indicat et Noua. Moyses in monte quadraginta dies et totidem noctes nihil gustans facie ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit. Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant


790. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

essent triginta curruum, sex equitum, reliquum uulgus sicut harena, fauente Domino multitudo cessit paucitati, armatura nuditati, saturitas ieiunio. Iosaphat etiam, Iudę regem, legimus ieiunium cunctis, quibus pręerat, indixisse, cum Moab et Ammon et Idumei innumera pene multitudo contra illum uenientes mutuis inter se uulneribus concidere. Et qui cibo uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis


791. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille euanuerit. Ex quibus facile apparet, quam magno emolumento nobis ieiunium sit, cum tantę molestię diabolo sit et ieiunantes tentari posse, superari non posse. Sansonis quoque, Dolensis archiepiscopi, ieiunia fuere modo biduo, modo


792. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_488 | Paragraph | Section]

ieiuniis ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis uix unquam alias oleum in cibo cepit, ut ex hoc uno ęstimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si iis uentrem ingurgitauerint, tutam pudiciciam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantę se dederat continentię,


793. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_493 | Paragraph | SubSect | Section]

nazareis et sanctificatis Domino pręceptum est, ut a uino et ab omni, quod inebriare potest, abstineant nec quicquam, quod ab uua expressum est, bibant, uuas pręterea neque recentes neque siccas gustent cunctis diebus, quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem matrimonii ius erat,


794. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

multi suspicati sint propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam. Petro quoque, apostolorum principi, post ascensionem Domini panis cum oliuis, raro cum holusculis cibus fuit, ut moderati uictus exemplum foret iis, quibus abstinentię pręcepta dabat, iam piscator hominum factus, qui fuerat piscium. Paulus apostolus ad Romanos scribens: Bonum est — inquit — non manducare carnem et non bibere uinum . Et ad


795. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est!


796. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit. Ac ne plura eiusmodi enumerem, nudos ad prędicandum apostolos miserat Dominus, et interrogati, an missis sine sacculo et pera et calciamentis aliquid defuisset, responderunt: Nihil! Quid enim deesse potest iis, quibus adest ille, per quem facta sunt omnia? Sed ne a proposito diuertisse uideamur, illud quoque hoc loco puto referendum, quod in monasterio Tabennensi, ubi Amon * corr. ex


797. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

indignatione abbas, patientiam pariter obedientiamque Mutii quam maximo probaturus argumento iussit, ut arreptum filium efferret et in proximum flumen suffocandum iactaret. Nihil moratus ille unicum, ut mergeret, tulit. Sed quibus negocium datum erat, cum ad ripam fluminis uentum esset, sese opponentes inhibuerunt. Post hęc abbati reuelatur Mutium Abrahę patriarchę obedientię merito comparandum dignumque, cui post se monasterii cura


798. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis erat, Rebecha autem Bathuel filia, qui Isaac frater patruelis fuit. Non autem eos a


799. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

procul dubio delicti aliquid haberent, sed — ut reor — in tali casu non cauendi propter commodorum, quę iure quęrebantur, magnitudinem atque fructum. Ioseph apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus fratres, a quibus uenditus fuerat, eo uenientes, ut frumenta emerent, se non agnoscere ipsis incognitus fingit obiectoque, quod exploratores essent, in carcerem compulit. Deinde de carcere eductis iurat (per salutem Pharaonis) non


800. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

transmigrare maturent, persuadet. Eos, cum aduenissent, alulit, possessione terrę optimę donauit, bonis multis affecit. Euacuata est igitur mendacii culpa finis merito, dum per illam Ioseph eis plurimum prodesse nititur, a quibus grauissime offensus fuerat. Aegyptię obstetrices iussę pręfocare mulierum Hebrearum mares pueros obtemperaturas se Pharaoni monstrabant nec tamen obtemperauerunt. Et quoniam non morerentur puerperia, accusatę


801. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam pręclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, ut inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci uoluit Dei filius Iesus Christus. Mendacium Gabaonitis attulit salutem, sed abstulit libertatem. Dederat illis Iosue in castris Galgalę iusiurandum, quod uitę illorum parceret, ratus eos


802. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_525 | Paragraph | SubSect | Section]

Hęc quidem indagandi ueri ratio usitatior nec tolerabilis tantum, uerum etiam probata, sed non ita et decipiendi. Quis tamen Iudit uiduę sutelas dolosque et mera mendacia audet accusare, quibus patriam obsidione, Iudeam omnem, hoc est, Dei populum seruitutis periculo liberauit? Omnibus se ornamentis comit, et Dominus auget illi formę decorem orisque uenustatem, ut trahere possit Leuiathan hamo. Egressa ergo


803. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

odium magna frangit mansuetudo et ira alterius alterius humilitate coercetur. Ioseph quoque, mitissimi ingenii adolescens, in cisternam a fratribus deiicitur et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit.


804. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit. Dauid Saulis toties in se repetitum furorem non uindicando, sed parcendo leniebat et, quem nullo officio, ne rursum indignaretur, mouere potuit, eius in regno successor fieri meruit. Qui ergo


805. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_538 | Paragraph | SubSect | Section]

senem ceruamque iuxta accubantem. Et religione quadam concussis animis procidentes ueniam ab eo, quem imprudenter lęserant, suppliciter petunt atque impetrant, et ceruam dimittunt intactam. Tam enim ille libenter iis, a quibus uulnus acceperat, offensam dimisit, quam pro cerua orauit, pari simplicitate et de ipsa solicitus et in illos mitis. Ad Remigium, Rhemensem archiepiscopum, passeres aduolare solitos accepimus et de manu eius certatim


806. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

Confitetur se non habere, quo excuset inconsultam locutionem. Et ut poenitendo ueniam consequatur: Manum meam — inquit — ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Hinc tu, siquando res inciderit, in qua diuinę prouidentię rationem inuenire nequieris, caue, nequid imprudenter proferas, sed tacitus mirare, et nihil a Deo nisi bonum ęquumque proficisci


807. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

ęger ad se curationis gratia accessisset. In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis, quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos unumquenque, seorsum in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non


808. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

Volo, charissimę, ut in conuentu uestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festiuitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus uero omnibus, quibus et pro remedio et pro salute loqui conceditur, non singulis horis uacandum est uerbis, quę uix proferri sine peccato possunt. Sed hęc inuiolabilis obseruatio uigeat, quod singulis noctibus post peractam horam


809. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_551 | Paragraph | SubSect | Section]

erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a mulieribus. Vsque adeo cibos sacros dare etiam fame periclitantibus, nisi castes, non licebat. Et si hoc olim in pane illo seruatum est, quanto nunc mundiores esse decet, quibus sub eadem specie sumendum datur purissimum Christi corpus, spiritalis caro, ineffabile sacramentum. Iohel propheta uastationem atque excidium per Caldeos futurum prędicens, diuinam leniri iram posse sperat populi


810. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum, alterius sit uxor mea et super illam, incuruentur alii. Hoc enim, nefas est et iniquitas maxima, ignis usque ad perditionem, deuorans et omnia eradicans genimina. Quibus profecto uerbis et continentissimum se fuisse ostendit et, quam graue crimen adulterium sit, explicauit. Hęc de Vetere libauimus Instrumento, plura de Nouo hausturi, utpote cuius initium ipsa


811. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritum et ab eo superatum esse. Nec tamen ideo Antonius laxauit ieiunii rigorem, precum assiduitatem laborisque solicitudinem, sed potius auxit, ueritus, ne diabolo credendo, dum se stare putaret, caderet et remissis armis, quibus uicerat, occasionem uincendi uicto daret. Eusebius, episcopus et martyr, quam uirginitatem ab ineunte ętate solicite custodierat, Deo protegente nullius insidiis amittere potuit. Mulier quędam


812. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri


813. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

pacta fuerat) inuita traderetur, sub uirili habitu latens proximi coenobii monachos adiret seque in eorum numerum solenni professione redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, unum fugiens tam multis se credidit? Quia eos, quibus se credebat, ęque ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longe disparis uoti diuersique propositi erat. Neque tamen negare possum difficillimum esse foeminę cum uiris uersanti mentem integram gerere et inter


814. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis. Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere.


815. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit


816. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit desyderii sitim. Sub Heli quoque sacerdote a Philistinis angustias cladesque passi, Samuelis admonitione atque hortatu ad poenitentiam inclinantur. Ipsoque pro eis


817. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel pestilentię, nequis uenia pro licentia utendum putet. Roboam, rex Iuda,* et illi, quibus pręerat, lege Dei contempta gentilium ritum sequebantur, cum Sesac, rex Aegypti, de improuiso fines eorum irrumpens oppida multa et loci natura et armis munita expugnauit illosque, qui aduersum se in campum


818. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

desyderabilem non comedere et neque carnem neque uinum gustare neque unguento perfundi. Video, inquam, illum pro delictis aliorum talia facientem, et intra me confusus conscientię metu concutior, quod ego miser pro meis, quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea,


819. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt. Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo


820. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt. Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur.


821. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

oppressus erumnis Dei iudicium aliquantulum sugillauerat se iustum iactando et cum Deo disputare concupiscendo, a Domino redargutus culpam confitetur et ait: Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Et iterum: Insipienter locutus sum. Ipso me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Si iste in fauilla et cinere, qui tam ęquo animo tantas tolerauit calamitates, in quo


822. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

tantas tolerauit calamitates, in quo illi, qui multo leuioribus affectu mussitant, indignantur, cum Deo non disputare, sed pugnare uidentur? Et ut sciamus, quale propositum poenitentis esse debeat, meminerimus dictum: Quibus ultra non addam. Nabucohodonosor regis ineffrenatam superbiam contundens Deus regno illum menteque eiecerat, ita ut procul ab hominum consuetudine annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum


823. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_594 | Paragraph | SubSect | Section]

In Zacharia legimus Satan accusatione aduersari parantem Iesu, filio Iosedech, sacerdoti prohibitum fuisse a Deo, eo quod ipse Iesus poenitentiam egisset. Qui deinde sordidis tegumentis, in quibus iam se submiserat, exui et cidari munda operiri iussus desyderabilem illam Domini uocem audiuit: Ecce abstuli iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Quam ergo magna poenitentię uirtus! Diabolo os obstruit,


824. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA NOVORVM Et, si istis (quos, quanuis sanctos, ad inferna tamen descendere primorum parentum cogebat pręuaricatio) tantę curę poenitudo delictorum fuit, quanto magis nobis esse debet, quibus per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu in tenebris expectarunt, nobis lucet nec iam in Christo credentibus quicquam expectare necesse est. Si poenitendo


825. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram octoginta episcopis astitit cilicio et cinere opertus, confitens peccatum suum ac petens pro eo ab ipsis sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus ipse in se sententiam tulit. Pontificatum deposuit, corpori sepulturam denegauit execrans eos, qui ipsum non siuissent super terram putrescere ac dissolui. Et confestim Romam ad


826. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_599 | Paragraph | SubSect | Section]

carne uinoque abstinuisse, cilicium pro stratu, lapidem pro puluillo * corr. ex Banonem habuisse; sępe, dum laudes Deo diceret, eundem lapidem humero sublatum tenuisse. Quibus corporis fatigationibus grauissimorum quondam criminum reus catalogo, meruit ascribi sanctorum. Albanum furore percitum patri necem intulisse constat et peregrinationis perpetuę labore parricidii crimen, diluisse et,


827. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

peragat, interim puerum, quem baptizaturus erat, uita defunctum comperit suęque id negligentię imputans usque adeo doluit, ut relicta ecclesia nauim conscendens clam effugeret. Forte sanctuarii claues secum tulerat, quibus de manu in mare lapsis existimauit eo indicio se prorsus episcopatu indignum atque inde iam proposuit nunquam se in sedem suam reuersurum, nisi inuentas quis ad se retulisset. Transmisso mari, ueste seculari indutus,


828. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

atque infesti, ut potius eligamus breuem uitę huius uoluptatem cum ęternis miseriis quam breuem poenitentię laborem cum ęterna felicitate? Quod si obturata uitiorum inculcationibus aure hos monitus hasque exhortationes, quibus saluti nostrę consulitur, pertransierimus, quid reliquum erit, nisi ut irę et ultionis in obstinatos effundendę poenas cogamur sustinere? Talibus quippe in Leuitico Dominus comminatur dicens: Si ambulaueritis


829. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_614 | Paragraph | SubSect | Section]

rursum ait: Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite uocem meam, et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt. Et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. In Osee quoque propheta dicitur: Non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad Deum suum, quia Spiritus fornicationum, in medio eorum, et


830. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_615 | Paragraph | SubSect | Section]

et publicanus. Vę ergo pręgnantibus et nutrientibus in illis diebus , hoc est, qui prauis cogitationibus pleni fouent scelus, quod conceperunt, et foetum alunt, cum ediderint, malefactaque pro benefactis usurpant. De quibus Salomon ait: Lętantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Hi sunt terra illa petrosa, super qua uerbi Dei semen sparsum non habet, quo radicem agat


831. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

ut iterum et iterum labamur, semper enitendum erit, ut surgamus. Qui cito surgunt, cito et sanantur; iacentium plaga desperabilis est. Iacent autem, qui per abrupta uitiorum pręcipites ire cursu irreuocato contendunt. De quibus dicitur: Conuersi sunt ad cursum suum, quasi equus uadens in pręlium. Nos ergo, quoties inquinamur, toties ad poenitentię nitrum recurramus, quando quidem etiam septuagies septies delinquenti uenia


832. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, etiam inde disci potest, quod Hugoni,* Boneuallensi abbati, * corr. ex Vgoni quendam ex fratribus post mortem apparuisse terunt et mox, ut peccatum confessus est, poenis, quibus afficiebatur, se liberatum dixisse; hanc autem confitendi facultatem iccirco sibi reseruatam, quoniam absente abbate decesserat, deliberatum habens illi confiteri, cum redisset. Etenim fratrum absolutio ex monastico


833. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos illos,


834. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

est et citra omnem rei ambiguitatem firmiter tenendum panis uinique substantiam in substantiam transire corporis et sanguinis Christi, et hoc quidem uirtute uerborum Cristi, quę per illos duntaxat proferuntur, quibus ipse dixit: Hoc facite in meam commemorationem, iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem seculi. Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia,


835. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc facite in meam commemorationem, iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem seculi. Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia, ueluti defecerunt, quibus manna in deserto fastidio fuit. Cur autem panis et uini neque forma neque formę, accidentia immutentur? Ne scilicet manducare potareque exhorrescas. Si enim species illas in carnem et


836. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

tenemus. Igitur, quoniam ibidem pręcipitur: Ne laboretis, non enim comprehendetis, imitemur turbam illam, quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus


837. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate sacramenti ambigeret, sed ut ambigentibus ipse (cuius uerbis habebatur fides) uisa prędicaret. Eo attestante crediderunt, quibus ueritatem persuadere ratio nequiuerat. In beati quoque pontificis Gregorii uita legimus, cum corpus Dominicum cuidam foeminę sumendum offerret, quę panes ipsos, quos ille consecrabat, facere consueuerat, incredula


838. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

usus, ut sanos uiuentesque ab eiusmodi uitio coerceret. Cęterum et saluti illius consulens, missas triginta pro eo celebrare Preciosum monachum iussit. Iustus ergo trigesimo die post fratri suo Copioso apparens, poenis, quibus pro delicto afficiebatur, se demum absolutum dixit. Itaque idem dies et oblationum finem statuit et supplicii. Quędam mulier (ut apud eundem autorem legimus) pro uiro ab hostibus capto et in


839. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

sacram Deo hostiam statutis diebus offerre consueuerat. Et cum illo postliminio reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque scire potuisse, quomodo id sibi contingere soleret, dies, quibus id ei contigerit, sciscitans, eosdem ipsos fuisse animaduertit quibus oblatum fuerat sacrificium. Idem testatur Agathum, episcopum Panormitanum, cum Romam uersus nauigaret, ad


840. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_643 | Paragraph | SubSect | Section]

reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque scire potuisse, quomodo id sibi contingere soleret, dies, quibus id ei contigerit, sciscitans, eosdem ipsos fuisse animaduertit quibus oblatum fuerat sacrificium. Idem testatur Agathum, episcopum Panormitanum, cum Romam uersus nauigaret, ad insulam, quę in Tyberis ostio est, applicuisse et sacrificium missale obtulisse pro


841. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_369 | Paragraph | Section]

et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini! In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Igitur hoc loco colligere exempla decreui, quibus instructi circumspectiores esse poterimus ad noxam hanc deuitandam Deoque obediendum, nequis in alterum, quomodo non licet, sententiam proferendo seipsum damnet. Aaron et Maria


842. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_374 | Paragraph | Section]

se humiliauerat, tantum glorię adeptus est. Ipsa uero perpetuę sterilitatis contumeliam tulit, ut se eius coniugio indignam agnosceret, quem scurris comparandum existimauit. Videant et ipsi iudices, quali examine illos, quibus pręsunt, iudicare debeant. Si enim rex Salomon, Deo offerente quicquid petisset, nihil sibi magis necessarium duxit quam in decernendo sapientiam: Dabis seruo tuo -inquit- cor docile, ut populum tuum iudicare


843. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

ergo peperit, Daniel omnibus ad spectaculum conuocatis infantulum per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur.


844. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato miraculo


845. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non pręsumat. Quod si


846. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam pręsidere plurimis. Saulis quoque regis illa patientia commendatur, qua


847. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a


848. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_390 | Paragraph | SubSect | Section]

itaque, et tacebat; accusabatur, et nihil respondebat; uerberabatur, et sustinebat; crucifigebatur, et pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, ut hęc secum consyderans, ad ignoscendum iis, a quibus lęsus fuerit, non mollescat? Indigne ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit. Nobis nulla prorsus iniuria indigne inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos


849. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non


850. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

cęterique discipuli, ut soli Christo adhererent, omnia, quę habebant, constanti errectoque animo reliquerunt. Neque Mattheus pecuniosum teloneum dimittere distulit neque Zacheus dimidium bonorum dare pauperibus et iis, quibus imposuerat, reddere quadruplum tardauit, quia multo plus lucri se in uno Iesu facturos confidebant quam in omnium quęstu, quę ubique sunt diuitiarum atque opum. Quod si a posteris quoque nisi in paupertate Christo


851. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit, tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus? Eustachius Romanus aduersis casibus in uita multum conflictatus et semper superior, ita ut non immerito post beatum


852. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

decantare et concitatiore quodam quasi stimulis actus spiritu aliquid de Scripturis, quod non legendo, sed audiendo didicerat, recitare. Merito ergo moriens angelorum cantus audiuit, merito mortuus odore suauissimo fragrauit. Quibus indiciis consyderatum est, quantam illi beatitudinem ęquanimiter tolerata infirmitas attulisset, quantum iam felix esset, qui, dum uiueret, tam miser ac tam miserabilis putabatur. Dunstanus ante morbum ab Elphego,


853. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_423 | Paragraph | SubSect | Section]

contempsere. Non sunt enim condignę passiones huius temporis (ut Apostolus inquit) ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis. Primi Veteris Legis martyres prophetę fuerunt, de quibus Micheas in maxillam percutitur et in carcerem truditur, Vrias interficitur, Hieremias carcerem et uerbera patitur, in lacum coeni per ludibrium iactatus lutatur, postremo lapidibus obruitur, Esaias in duas partes uiuus


854. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

initium, illius finem sanguine suo consecrat. Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret exemplo; iam tum dux inclytissimus milites suos non armis muniens, sed toleratione confirmans, cum diceret: Nolite timere eos,


855. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_426 | Paragraph | SubSect | Section]

errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus igitur crucem ascendere meruit pro Domino, quam pro omnibus ascenderat Dominus. Vicem reddidit et pręmium accepit, eos quandoque cum Domino iudicaturus, a quibus talia passus est. Ipse quoque uas electum Paulus a Lystris lapidibus eiicitur, Philippis cum Syla discipulo uirgis cęsus et compedibus uinctus carceri includitur. Inde dimissus plurimisque peragratis locis profectus


856. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant. Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit. Ex quibus paucos commemorabimus, quorum tamen singulorum exempla ad pellendam omnem animi ignauiam timiditatemque propulsandam sufficere possint. Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo, sicut in


857. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_433 | Paragraph | SubSect | Section]

peruenisset, ad Romanos, qui fidem receperant, scribens ait: »De Syria usque Romam pugno ad bestias in mari et in terra nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus, qui me custodiunt, quibus cum benefecerim, peiores fiunt. Iniquitas autem eorum mea doctrina est. Sed non iccirco iustificatus sum. Utinam fruar bestiis, quę mihi sunt paratę! Quas et oro mihi ueloces esse ad interitum et ad supplicia et allici


858. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum in armo tulerat et eundem in corde gerens nunquam dimisit. In oppido Ammonytarum Lycia, cum militum cohors, ut ipsum comprehenderet missa, manum illi iniicere timerent, ultro se illis uinciendum prębuit et eosdem, a quibus uinctus ducebatur, a uinculis erroris exoluens, monstrata ueritate Christianos fecit, ita ut Christum confitentes capitalem sententiam libenter subirent. Ipse uero uirgis ferreis cęditur, galea sub


859. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic statur pro religione, sic dimicatur pro Christo. Hoc militię genere ad cęlestem gloriam angelorumque triumphum peruenitur. Quamobrem haud alium animum etiam iis inesse oportet, quibus patiendi deest occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret, intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur,


860. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Christinam uirginem, in oppido Italię Tyro (quod ad Vulsinium lacum situm est) passam, mirari facilius est quam laudare. Patris sui, urbani Tyri pręfecti, idola argentea confringens, egenis dispertiuit, blandimenta illius, quibus ipsam a Christo auertere moliebatur, despexit, minas irrisit, non flagellis dilaniata constantiam mutauit. Quin immo lacerę carnis frustum in patrem proiiciens ait: Satiare carnibus, miser, quas genuisti! Filiam


861. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_458 | Paragraph | SubSect | Section]

iam apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent, uirgis in aurum mutatis et lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quam reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, a morte suscitati uerbis credentes, quibus ille se uidisse affirmabat, quam ingentem gloriam in cęlo paratam sibiipsis amisissent, ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quod retro cesserint, rursum ad apostolum reuersi, restituto, quicquid ab eo


862. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur. Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset, eius uicem dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum


863. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid addamus, et potius in laqueos incidat, qui illos parauerat, et conuertatur dolor eius in caput eius. Plurimum autem circa conuersationis nostrę initia demonum in nos concitatur indignatio. Quibus si eo tempore minime cesserimus, facilior erit reliquarum postea congressionum uictoria. Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum


864. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

pauperem, humilem, pudicam et omni inter fideles probitate pręstantem. Hanc ergo conuersionis suę initio Mammonę spiritus ad pristinas reuocare sordes tali uersutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes — inquit — quibus affluis, o Pelagia, dii patrii, quorum ego nuncius sum, tibi concessere, et tu nunc illis relictis nescio quem Christum sequeris. Illos tamen et crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris, et hoc insuper


865. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

Legitime autem certare esse — certando non defatigari. Theodorus itaque, eius discipulus, professionis suę initio a matre multum, ut rediret, solicitatus, nonquam assensit. Attulerat illa ab episcopis litteras, quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne


866. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_484 | Paragraph | SubSect | Section]

limpidus aquis intuentium oculos mira amoenitate detinere solebat, cum tantam in eo cernendo iocunditatem esse audisset, sibiipsi imperauit, nequando illum aspiceret, ne quam ex eo caperet uoluptatem. Itaque annos sexaginta, quibus ibi uixit, nunquam fenestram adiit, nunquam tam prope fluentem fluuium uidit, ut potius flumen illud uidere digna esset, cuius impetus lętificat ciuitatem Dei. Et quoniam in cauendis terrenarum rerum oblectatiunculis


867. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_486 | Paragraph | SubSect | Section]

Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quibus uerbis quid nisi uerę perfectęque beatitatis indicibilis designatur suauitudo? Et ut apertius loquatur, ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona uitę gloria immortalis est.


868. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Dauid: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis.


869. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

reddere cogemur, et certi, quod longe abesse non possit. Vnde et Ecclesiastes: Memento — inquit — creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. Rursumque Iesus: Memento nouissimorum, et desine inimicari! Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio. Esaias propheta et ipse futura mente


870. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant. Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus, et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas corruent miserias ignemque illum inextinguibilem, unde nullus unquam sperari regressus potest. At uero, qui se ipsum aliquantulum


871. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum. Benedictus abbas diem suum postremum pręcognouit et, quibus hoc indicauerat, ne cui, antequam euenisset, dicerent, iniunxit. Sexto autem die ante euentum aperiri tumulum iussit et febricitare coepit. Deinde ingrauescente morbo, in oratorium delatus, sublatis manibus Deo se


872. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_512 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. Et qui mundus est — inquit — non indiget, nisi ut pedes lauet; ut scilicet munditiem eius augeat etiam illarum sordium detersio, quibus nemo, dum in huius uitę uia est, carere non potest. Sic et agricola ille Euangelicus palmitem quanuis foecundum purgat et excolit, ut adhuc foecundior sit et fructus plus reddat. Ita ignis iste bonos purgando urendoque


873. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_526 | Paragraph | Section]

cor filiorum ad patres eorum. Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum.


874. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui dedit


875. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex annos dictum est: Videte, uigilate et orate! Nescitis enim, quando tempus sit. Et rursum: Nescitis, quando dominus domus ueniat; sero, an media nocte, an galli


876. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

inherent, ut ad contemplanda cęlestia nunquam inde diuertant. Hi humanitatem omnem penitus exuentes et pecudum amplexi naturam, quocunque appetitus fert, eo uadunt, non quo ratio suadet. Facti sunt sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque


877. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_540 | Paragraph | SubSect | Section]

cęci, quia Domino peccauerunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum (et aurum eorum) *add. non poterit liberare eos in die irę Domini. Quibus ita per Ezechielem minatus est Dominus dicens: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super


878. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

ex quo humano generi non accedat aliquid siue gratię siue honoris siue utilitatis. Arguet ergo illum TERRA et dicet: »Domine, fecisti me ad hominis huius usum, et tuo iussu fructus protuli ei, quibus uesceretur, arbores, sub quarum umbra ęstum pluuiasque declinaret. Syluas, ligna, lapides, herbas, odores, flores, succos, unguenta, linum, byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum


879. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

et tuo iussu fructus protuli ei, quibus uesceretur, arbores, sub quarum umbra ęstum pluuiasque declinaret. Syluas, ligna, lapides, herbas, odores, flores, succos, unguenta, linum, byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum opus fuerat. Dedi oues, quarum lana uestitus est; boues, quorum labore fruges comedit; equos, mulos, asinos, camellos, qui ipsum et sarcinas ipsius, quo uellet, ferrent. Dedi omnis generis


880. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

illum MARE, arguent flumina, arguent lacus et dicent: »Nos quoque tuum opus sumus, Deus, et te uolente piscibus aluimus hominem hunc et dorso nostro nauigia eius tulimus, potum, salem, lauacrumque ministrauimus, aquas, quibus ab incendio se defenderet et quibus arescentes agros irrigaret, pręstitimus. Corallia et margaritas et uniones ad corporis ornatum formęque decorem, tum etiam conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum


881. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

arguent lacus et dicent: »Nos quoque tuum opus sumus, Deus, et te uolente piscibus aluimus hominem hunc et dorso nostro nauigia eius tulimus, potum, salem, lauacrumque ministrauimus, aquas, quibus ab incendio se defenderet et quibus arescentes agros irrigaret, pręstitimus. Corallia et margaritas et uniones ad corporis ornatum formęque decorem, tum etiam conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum necessitatem contulimus. Et ipse legem


882. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

Mysterium — inquit — uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur... Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Possem arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis


883. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

Et ueniet — inquit — Dominus, Deus meus omnesque sancti cum eo. Et erit in die illa: non lux, sed frigus et gelu. Non enim erit illis lux, quos iam ęternę noctis timor occupabit, in quibus charitatis flamma refrixit et amoris diuini ardor malicię gelu extinctus est. Heu, quam miseri, quam infelices, quos ista sors manet, qui se in terra residere conspicient, cum alii in aera ferentur; qui se iam ad


884. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi sanie taboque confecta uestitos animaduertent et alios pulchra elegantique et iam beatitudinis fulgore luculenta atque splendenti, et illos quidem angelorum cęlestium copulari, se uero cum apostaticis spiritibus, quibus in uita mortali magis quam Deo obtemperabant, ad inferna trudi, ad gehennam mitti, nullo tempore, nullis seculis, nullo unquam die inde egressuros. Cęterum, antequam eo compellantur, tremebundi et eiulantes et


885. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_554 | Paragraph | SubSect | Section]

flesse decuit, cum uacabant iocis, tunc tristari operęprecium erat, cum irrefrenato animi appetitu uoluptatibus indulgebant, cum denunciabatur eis: Vę uobis, qui nunc ridetis, quoniam flebitis! Vę ergo illis, quibus nunc ueritatis uerba pro ludibrio sunt, quoniam tunc, quam uera fuerint, damno irrecuperabili experientur. Visitabo super orbis mala — inquit per prophetam Dominus — et contra impios iniquitatem eorum...


886. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_554 | Paragraph | SubSect | Section]

parturientis. Corrui, cum audirem, conturbatus sum, cum uiderem. Emarcuit cor meum; tenebrę stupefecerunt me. Et, si hic alieno malo, quod futurum uidit, sic conturbatus est, quantus illos afficiet moeror, quibus tale malum proprium aut peculiare erit? Meditabuntur fugam, sed idem ubique occurret pauor nec fugiendo effugere poterunt nec latendo latere. Vnde in Hieremia scriptum est:


887. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlestis *corr. ex fugiet iocunditatis, uox omnia superans desyderia, omni uoto maior, omni spe plenior! Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis


888. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

iocunditatis, uox omnia superans desyderia, omni uoto maior, omni spe plenior! Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et


889. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

qui magis seipsos quam gregem suum pascunt, et lupum uenientem uidentes, dimissis ouibus, fugiunt. Arguentur principes, qui sibi subiectos minus recte gubernant. Arguentur patres matresque familias et omnes, qui eorum, quibus pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ut


890. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_563 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationes malę. In eos uero, qui tergiuersantes obliquato iudicio recti tramitem deserunt, sic decernet: Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Et illos, quibus institutio spiritalis ludibrio esse solet, damnabit dicens: Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Et illos, qui parentes probro lacerant: Qui maledicit patri suo et


891. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_569 | Paragraph | SubSect | Section]

Iurauit Dominus in sancto suo, quia ecce dies uenient super uos, et leuabunt uos in contis, et reliquias uestras in ollis feruentibus. Deinde pręsides Ecclesię qui luxuriosę uitę exemplo etiam eos perdunt, quibus pręsunt, damnabit inquiens: Vę uobis, qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Qui separati estis in diem malum,


892. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

oppressit ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos, pro quibus ista patimur? O, si mors in igne illo esset, ad quem compellimur, quam libenter in eum irrueremus, ut sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper


893. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut lux septem dierum. Eruntque noui cęli et noua terra dicente apostolo: Cęli ardentes soluentur, et elementa ignis ardore tabescent. Nouos uero cęlos et nouam terram et promissa Domini expectamus, in quibus iustitia habitat. Vnde et Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — cęlum nouum et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Interim omnes sancti Christum ad


894. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt! Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit.


895. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

in illo exultate. Dies festos ei sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem,


896. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

ex generatione et generationem habitabunt in ea. Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte dolorem sentiant et mori non possint. In


897. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_582 | Paragraph | SubSect | Section]

positum. Videbunt ergo et fabrum illum, de quo per Esaiam ait Dominus: Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas et pro ferentem uas in opus suum, et ego creaui interfectorem ad disperdendum. De quibus Naum propheta loquitur dicens: Clypeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in coccineis... aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Et quorum sęuitiam Abacuch admirans ait: Omnes ad


898. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: Nescio uos. Discedite a me omnes, qui operati estis iniquitatem. Attendendum autem, quales locustę istę, quam terribiles. Et similitudines locustarum — inquit — similes equis


899. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri soleant, nihil tamen obstat, quin ipsi impurissimi spiritus in hasce formas (uel potius deformitates) uertere sese et possint et uelint, ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere


900. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere Christo protegente non poterant, quanto magis eos infestabunt, in quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus, impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis


901. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui temporis spacio perpetrantur — breuis enim est uita mortalium super terram — poena constituatur ęterna. Quibus responsum est hoc non tantum diuinę uerum etiam humanę conuenire seueritati atque censurę, ut scelera quędam, licet horę unius uel puncti momento commissa fuerint, plurimorum annorum mulctentur exilio, diuturniore


902. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta? Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis


903. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

terribilis serpens tortuosi corporis uoluminibus implicatum tenet, ecce in os meum, quod clandestinis dapibus replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego


904. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio. Et mordebunt uos, ait Dominus. Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis abundarit,


905. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a quibus non solum pax nulla impetrari potest, sed neque breuissimi temporis inducię. Periisse horam arbitrantur, qua ab inferenda homini molestia forte cessarint. Assiduus itaque et perpetuus eorum, quo damnantur, tortor et


906. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

sicuti tractum custodes dixerant. Romę quoque tinctor quidam in beati Ianuarii martyris ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt.


907. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

aculeis. Attamen etiam quisque, ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis erit incrementum. Vellent poenas eorum non uidere, quibus coguntur maledicta ingerere. Sua singulis cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis


908. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Itaque post resurrectionem eiusdem naturę corpora sanctorum erunt, cuius fuit corpus Christi, ut membra sua capiti suo conueniant et digna sint, quę in Deo maneant et in quibus habitet Deus. Post hanc corporum pręrogatiuam cumulabitur gratia gaudiumque perpetuum ex loci pręstantia, iustorum consortio, angelorum societate, malorum euacuatione


909. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

imagine uidere? Nam et hoc beatis oculis datum erit, ut cernere angelicos spiritus possint, et non unum tantum aut duo aut tres, sed tot milia milium, et quorum numerum scit ipse, qui creauit. Deinde, quo ordine disponantur, quibus discernantur dignitatibus, qua quisque pręstet autoritate. Hic sunt angeli, illic archangeli, alibi throni, alibi dominationes, alibi uirtutes, alibi potestates, alibi Cherubin, alibi Seraphin, Gabriel, Raphael,


910. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Expauit ille tanti nominis horrore perculsus nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere. Quam magna igitur cęlicolarum felicitas, quibus nec accessus denegatur nec uisionis diuinę fruitio subtrahitur! Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat et, ut testatur Scriptura, loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui


911. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

Et tamen ad ipsum Moyses: Si inueni gratiam in conspectu tuo — inquit — ostende mihi faciem tuam, ut sciam te et inueniam gratiam ante oculos tuos! Et iterum: Ostende mihi gloriam tuam! Quibus uerbis indicauit, tametsi figuram ignis aut nubis cerneret et inde uocem emissam audiret, non tamen se faciem illam uidere, quam in paradiso beati uident. Unde respondit Dominus: Non poteris uidere faciem meam.


912. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum. Cęterum, ut imbecillitatem humanę naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur. Christum tamen cum glorię suę sublimitate Stephanus, primus martyr, ante uitę finem uidisse creditur. Sic quippe de illo legimus: Cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in cęlum


913. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

totam illuminabant ecclesiam et ubique incredibilis odoris fragrantia nares oblectabat. Post hęc a Bernardo abbate uisus est, dum per noctem sermones eius a fratribus in ecclesia legerentur, limpidissimas ore aquas uomens, quibus totum ecclesię pauimentum supramodum inundabat. Vere enim ille quasi quidam inundans fluuius Ecclesiam Dei salutaribus documentis irrigauit et lumine ingenii Scripturarum obscura clariora fecit. Sanctitatis etiam


914. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

salutaribus documentis irrigauit et lumine ingenii Scripturarum obscura clariora fecit. Sanctitatis etiam uirtutumque suarum odorem tam late effudit, ut nomen eius et in terra celebre sit et in cęlo. Palam igitur factum est, quibus potissime meritis ad ęternitatem uitę peruenerit inęstimabilemque mercedem. Quo die abbas quidam duos lectos ineffabili ornatu comptos multoque nitore splendentes ab angelis ferri uiderat atque audierat in altero


915. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

ferri uiderat atque audierat in altero Hugonem, abbatem Cluniacensem, collocandum, in altero Anselmum, archiepiscopum Cantuariensem, cognouit ambos tunc simul uita ista defunctos et in lectis uerę felicitatis requieuisse, de quibus dictum est: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Erasmo episcopo, martyri, post ingentia pro Christo fortiter tolerata


916. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua uisione delectatus orauit uitę huius finem eoque impetrato spiritum exalauit. Nunc itaque martyrii gloria coronatus exultat et in conspectu Dei optimi maximi clarus atque inclytus incedit, eorum utens consortio, a quibus coronari et ad cęlum usque deduci meruit. In Dominici quoque, prędicatorum patris, obitu, ad quantam ipse migrasset beatitudinem, testatum est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus Brixiensis, et Rhaonis


917. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Sebasten martyrium passę sunt, cum cęderentur, animas uirginali forma a corporibus egredi uiderunt cęlumque uersus ferri, candidas admodum et corollis circa capita fulgentibus decoras. Et hoc ipsi sicarii testabantur, a quibus interemptę sunt. Nunquid non satis ueram putabitur, quod ne inimici quidem negare potuerunt, eas uidelicet statim post necem beatitudinis ęternę fructum percepisse? Agatha, uirgo et martyr, per apostolum a


918. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatis iustitięque, passibus ambulemus! Hic magister noster, hic dux, hic Dominus, hic omnium sequentium se Saluator est. Quomodo autem eum sequi oporteat, et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla, quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus, ut, ubi illi sunt, et ipsi simus. Non declinemus neque ad dexteram neque ad


919. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_636 | Paragraph | SubSect | Section]

gratię hymbre irrigentur et fructum faciant in tuis horreis recondendum! Da, ut sanctorum tuorum, quos passim commemorauimus, uestigia obseruantes post uitę huius miseriam ad illas uerę felicitatis perducamur mansiones, in quibus ipsos accipere dignatus es, et cum iisdem angelorum tuorum iuncti choris tuoque conspectu beatificati, in te gloriantes, in te exultantes, te unum in Trinitate et trinum in Vnitate adorantes, uisilibus inuisilibusque


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.