Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 967-991:


967. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 1 | Paragraph | Section]

de me merito denegarem. I.2. Deligere igitur pauca de multis curabo, quę magis memoratu digna uidebuntur. Cuncta enim persequi ociosi potius quam diligentis scriptoris esse puto. Plurima quippe ab aliis exscripta uidi in quibus Latinę orationis uenustas desiderabatur, in epitaphiis pręsertim, quę, ut cuique libitum esset, a doctis pariter et indoctis describi solebant. Mihi itaque propositum est non nisi probata exquisitaque decerpere, ut dignum tuis uotis munusculum tibi offeram.


968. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 2 | Paragraph | Section]

columnasque erigi, sepulturas magnifice construi elogiisque exornari mos erat, ne simul cum uita defunctis gloria rerum gestarum interiret, sed posteris etiam nota foret. Scias tamen id illis proculdubio fuisse gloriosum qui non glorię, sed uirtuti studebant, hoc est quibus curę erat probos, modestos, constantes, pudicos, simplices, iustos, ex omni parte perfectos consumatosque esse magis quam uideri. Non est enim magni animi et ad ęterna tendentis gloriam ab hominibus, sed a Deo quęrere, non statuis, non signis, non titulis


969. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 3 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

1.1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. Cf. Per. 4,133,1-3 Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus Pro Sextus Tarquinius stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro


970. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 4v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Per. 39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859) Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur. 6.2. (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo


971. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 10v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Addidi deos obsequiis iuuentus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit eaque res ludium ex Etruria accersendi causam prębuit. Cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Hethrusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit. Et quia ludius apud eos istrio appellabatur, scenico nomen istrionis inditum est. Val. Max. 2,4,4, ubi uerbis


972. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 11 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ANNOS. LXXX. INTEGER INTEGROS. 19.1. Lectio facilis, sed rarissimum profecto exemplum ut quis octogenarius senex tam prospera ualitudine utatur et integer dici queat, hoc est sanus et mente et corpore. Ex quibus si alterum est eligendum, optemus animo potius quam membris ualere. Corpus enim cum brutis commune habemus, animi autem sapientia hominis propria est. 20.


973. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 13 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie Correxi ex illuie et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat. 28. A 71v/8; cf. CIL VI 26067 Ad S. Paulum DIS


974. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 14v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uidit nihil. 31.2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam. Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, Ps 113,13; 134,16 de


975. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 15v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem anno ab urbe condita CCCVIIII creati sunt et tertio anno depositi ob istud Apii Claudii scelus. Cf. Pomp. Laet. 'De decemuiris' , f. [Aiv] Datum erat eis ius summum, a quibus prouocatio non erat, datum etiam ut leges corrigerent et interpretarentur. Per eos leges duodecim tabularum latę, Hermodoro Ephesio autore in Italia Correxi ex Italiam exulante, ut quidam


976. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 18 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

priuatim indulgens, sed omnium nequitiam coercens. 36.3. Quotus nunc quisque est qui non tantummodo lucrum suum quęrat et commune damnum clausis oculis obturataque pertranseat aure? Ita fit ut magistratus, qui ad eorum commodum quibus pręsunt instituti sunt, ad solum sui quęstum conuertantur. 36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod Suprascriptum dicitur micandi


977. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 22 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. Eph 5,18 Et alibi: (Ad Corinthios prima,


978. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 28 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dedit. Locum designatum dono dedit. 59.2. (Augur) Augur: augurandi ars a Caldeis ad Gręcos, a Gręcis ad Hetruscos uenit, ab Hetruscis ad Latinos. Romę primum tres augures fuere, deinde quattuor ex patriciis, quibus postremo quinque plebei additi; nouem itaque augurum numerus mansit. Romulus instituerat magistratus auguriis confirmari. Cf. Pomp. Laet. 'De auguribus', ff. Biii – Biii v.


979. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 28v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cf. Fen. ' De duumuiris classis restitu ę nd ę et quibusdam paruis magistra [ n ] tibus ', f. [e8 v] item duum uiri primum qui inspicerent libros Sybillinos, deinde X, demum XV, quibus etiam cura data fastorum corrigendorum; item duum uiri eqs.: cf. Pomp. Laet. ' De duumuiris et X uiris sacrorum', f. [Bv] (


980. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 28v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

item duum uiri eqs.: cf. Pomp. Laet. ' De duumuiris et X uiris sacrorum', f. [Bv] (III uiri) trium uiri monetales, quibus curę erat numismata fabricare auro argentoque; trium uiri monetales eqs.: cf. Pomp. Laet. 'De praetoribus et X uiris et curatoribus uiarum et triumuiris et V uiris


981. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 43v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

igitur sanguinis cognationem sentiunt, homo non intelligit? Non ne, qui talis fuerit, bestiis omnibus et insipientior et impudentior erit habendus omnique damnabilior deuotione? 94.3. Verum enim uero tam abominandum flagitium multo magis imputabitur illis quibus matrimonii sanctitudo diuina lege commendatur quam his qui Deum ignorantes suę ipsi libidini frena permittebant. Excusabiliores enim sunt qui pręceptis cęlestibus nondum instructi peccauerunt et licet naturalis quoque legis rationem peruerterint, longe


982. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 45 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

SOLVIT. 98.1. In omni negocio quicquid prospere cesserit ut Deo acceptum referamus, hoc exemplo admonemur. Lucius Cancrius, Clementis libertus, sex uir et Augustalis et Flauialis (dignitatum quibus functus est hęc nomina sunt) uotum diis soluit quod Tudertes ab infestatione cuiusdam latronis, qui uias cum armis insidens ne ipsis quidem decurionibus parcebat, liberauit eo fugato uel interempto. Hoc itaque uoto soluto ostendit se et de patria


983. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 48 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – (Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, Cf. Mai. 'Armillae' (Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt,


984. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 51v | Paragraph | Section]

Domnii, archiepiscopi Salonensis) Stat adhuc templum Ioui quondam sacrum, nunc Domnio martyri dedicatum, magnę turris instar, rotunda specie angulatum, cuius murus (ut uides) quadrato lapide rethiculataque structura constat. Octo columnis ingentibus intus fulcitur, quibus alię insident minores, quorum quattuor e marmore porphyrite cum aliis ad testudinem usque tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum


985. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 51v | Paragraph | Section]

tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum atriumque patet spaciosum, columnis grandibus, et ipsis e marmore Phrygio dolatis, circumseptum, quibus arcus impositi fulciuntur, ita ut nusquam Romę tot, tantas talesque columnas uno in loco compositas reperies. E regione templi sacellum est, eodem tempore parique structurę genere elaboratum. Pręter ista erant et alia tria templa, reliquo ędificio (ut


986. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 55v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Eusebius refert) diuinitus missa pręstitit potum, Germanos autem et Sarmatas fulmina persecuta sunt. Cf. Euseb. Chron., A. D. 177 [= 175] Extant eius litterę (ut idem testatur) quibus ipse confessus est pluuiam illam, quę tunc Ante tunc ipse conti delevit contigit, precibus militum Christianorum fuisse impetratam.


987. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 57v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus, legimus, exscripsimus. (Tabellę ęneę) Has autem tabellas nunc tu, Dominice, dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate


988. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 62 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri, et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię, et Iulię, Lucii filię, Clementilla filia fecit. 130.3. Clementilla ergo, filia superstes, quod pater Lucius Iulius Clemens fieri iusserat, hoc faciundum curauit, ut ostenderet quantum


989. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 62v | Paragraph | Section]

obsequens fuerit genitori quę mortuo quoque obediuit. V. Peroratio V.1. Hęc habui, Dominice iocundissime, quę de ueteribus collecta monumentis tuo rogatu tibi exponerem. In quibus (ut uides) manifesto apparet illis qui aliquo uirtutis studio claruerunt et uel foris uel domi magni habiti sunt honorem publice exhibitum laudemque litteris, quo perennior fieret, marmore insculptis memorię mandatam. V.2. Sed nos pręmia ista, quę


990. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 66 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

R. R. 1,1,4 Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum consensu sunt statuta. Cf. P. Fest. 'Consentia' Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier


991. Marulić, Marko. In epigrammata priscorum... [page 69v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primipilus fuit. Ei ex sestertiis decem Lulia, Titi filia maxima, Recte Maxima uxor et Marci Iulii miles Docimus hoc faciundum curauerunt. 140.2. Hic Marcus Iulius uidetur sub Augusto militasse. Quibus officiis tunc functus fuerit, describitur. Ideo infertur quod iure ac merito ei mortuo hoc (subintelligitur: sepulchrum) faciundum curauerunt ex decem sestertiis uxor ipsius Lulia et miles Docimus. Quod autem dicitur uoluntarius paternus, uidetur patri in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.