Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amicitiae

Your search found 194 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 21-31:


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae, usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae deditissimae sunt, magis efferaret.


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano,


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum,


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

me confero. Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam, quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis origo et fata recensentur. Iam Vuladislauus uidebatur apud Hungaros aliqua ex parte regiam assecutus esse maiestatem. Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam et Benessa una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus in patriam est reuersus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos ad imperatorem Constantinopolitanum uehere, diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat, Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram. Tyrannus nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

parauit, eo satis clarus est, atque iccirco ad gloriam augendam maiorum nobilitatem nemo desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens amicitiae, quum regem, uirum, ut inter Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret. Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris consilii


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.