Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempus

Your search found 1726 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1258-1294:


1258. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

librum ex more inferret, vir quidam occurrit, qui habere se, quae cum Amado conferret, affirmavit. Accurrit puer remque Amado indicavit qui nos deprecatus in aliam aedium partem cum viro illo sermocinaturus secessit; nos autem memorando quae ab eo dicta essent eaque pensitando tempus terebamus dum ille adveniret; quippe discedere necdum maturum et Amadi nos insuper desiderium detinebat. Nec ipse diu nos est moratus; post paucula enim affuit, quidve interim a nobis actum foret, rogavit. Cum Pretus: "Magna", inquit, "me inter et Tharabalsum res


1259. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad


1260. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nostros inter vitam agere velit. Quod ad ipsam sui personam attinet, recte quisque fecerit si, antequam aut uxorem ducat aut ulterius in republica sit versatus, nec habitu exquisito nec multis epulis nec magno velit comitatu resplendere. Inurunt enim haec, si ea ante tempus exerceas, quandam ambitionis notam quae multas res gerendas postea officiat amplamque sermonum materiam praebeat, a quo facillimus ad populare odium transitus est. Universim itaque in id intendat animum ne causas sermonum serat, quod


1261. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est


1262. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut Patria complures utiles ejusmodi pastores intra non multum tempus numeret. Caeterum nec studium hoc, nec practicum ejusdem exercitium statui ecclesiastico adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur. §


1263. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jam id eidem noxium est; quod si hos magna aliqua et potens societas impetret, debet res natura sua in monopolium degenerare, vel exemplum Viennensis Abaldo id satis remonstrat; ad qualem enim praepotentiae gradum illud intra exiguum tempus pertigerit, in Elaborato status actualis §-pho 32. satis ostendimus: ut haec impediatur, debet Abaldo hoc ad eandem cum quovis privato quaestore conditionem redigi. § 35.


1264. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

poterant utilitatem, et tunc lucrum factas in hoc institutum expensas longe certe superasset. Caeterum defectus qui culturam hanc morabantur jam omnes detecti, et provocato §-pho indicati sunt; si jurisdictiones zelose collaborent, haec intra paucum tempus facile efflorescet. Quarum jurisdictionum climati cultura haec conveniat, iterum via Consilii Locumtenentialis determinari debet. Articulus


1265. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

colonias, postquam tantisper convaluerunt, retineri expediat? exemplum coloniarum Anglicanarum dubium effecit. Cum Hungaria propriam habeat legislationem, principia haec relate ad eam per leges stabiliri non potuerunt. Verum remota per aliquod tempus ab influxu conficiendi Hungarici vectigalis legislatione, ipsa ferme haec principia partim Germanici, partim etiam Hungarici vectigalis via indirecte inducta sunt: nimirum, nulla lex fabricas in Hungaria prohibet: per elevata tamen necessariorum ad


1266. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

mutationem per officia tricesimalia antea publicare possit, quam per intimatum Consilii edoceatur se publicationem hanc per jurisdictiones instituendam decrevisse. Motiva. Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu commercii


1267. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

§-pho 54. et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos duo etiam Hungarica nova vectigalia edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent


1268. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

exigatur. Motiva. Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex solidis dirigendi commercii principiis, sed e


1269. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

debet. Articulus XXXII. De rei vecturariae regulatione. § 106. Si vector conventionatas merces ad stipulatum tempus et locum, quin insuperabile impedimentum eidem se objiciat, non promoverit, praeter amissionem residuae adhuc mercedis enasciturum etiam exinde damnum refundet, quod si praestare non posset, proportionata etiam corporali poena per localem


1270. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si eum mala tempestas deprehendat, merces in primo proximo diversorio aut alio loco deponat, quin vel minimam de substituendo sibi alio vectore curam suscipiat. Constat autem quantum saepe detrimenti mercatori vel id adferre possit, si merces suae ad stipulatum tempus non advehantur. Proinde cum vectores excessum hunc sub ea plerumque confidentia committant, quod praeter amissionem residuae adhuc mercedis nulla alia poena eum mansura sit, justum est ut insuper et refusione damni, si facultates ejus admittunt, sin, poena


1271. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

vicinioris alicujus magistratualis personae facile praestare. § 108. Proprietarius accepta hac insinuatione de mercibus suis ocyus disponet, secus damnum, quod post tempus, a quo de iis disponere potuisset, emerget, sibi imputandum habebit, fatigium etiam judicis, censum depositorii, et alias, si quae enatae sunt, expensas, mutua conventione determinandas persolvet; an tamen quoad has regressum ad vectorem habere possit, per


1272. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

decidet, et sententiam suam statim effectui mancipabit; salva parti, decisione hac non contentae, praetensionem suam solenni juris via in forma novi prosequendi facultate. Quaestiones tamen, quae circa causatum proprietario mercium propter has ad stipulatum tempus non advectas damnum emergent, non summaria, sed ordinaria juris via coram competenti foro pertractentur. Motiva. Provisio haec tantum ad modernae vecturisationis statum refertur. Postquam fora


1273. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii omnino deposcit ut exortae inter mercatores et vectores differentiae quo citius superentur, nimirum ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat. Questiones autem circa id: an allegatum per vectorem impedimentum seu reale, seu sufficiens sit? uti et de eo: an merces seu in promotione, seu in depositionis loco deterioratae sint? et si ita: in quo valore? in stationibus a loco ordinariorum


1274. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

foris salva relinquatur. Decisa enim semel summarie lite ulterior praetensio e mercantili in civilis objecti naturam transiise videbitur. Et haec est ratio cur e converso exorituras de enato propter non advectas ad praefixum tempus merces damno non ad locales jurisdictiones et summariam discussionem, sed ad ordinariam juris viam relegandas esse Deputatio existimavit. Quaestiones enim hae tantis circumstantiis implicari possunt ut praetensiones ejusmodi civile potius, quam mercantile


1275. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Constituti eatenus domestici mercatores duas hujus rei causas assignant. Primum quod Pettovio usque Tergestum res vecturaria ita regulata sit, ut nullo mercatoris seu fatigio, seu periculo merces ad destinatum tempus certo transponantur. Ubi e converso Canisa usque Flumen et vectores reperire admodum molestum, et merces iis concredere periculosum est. Deinde quod defixis Pettovii jam pluribus intermediis mercatoribus quaestor Pestiensis non


1276. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt. Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla


1277. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per instauratas solidas vias et provectam per populationis incrementum in via Carolina vecturisationem jam remota: directa vero importatione exotica per vectigal 1784 , ut ejusdem Elaborati §-pho 57. apparuit, jam reserata, tempus esse videtur ut Legislatio huic quoque objecto curam impendat; nullum autem ad excitandam nationalem navigationem medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum


1278. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

evenit ut aut suscepti labores nullum ideo successum habuerint, quia alter, qui hunc praecedere debuisset, intermissus est, aut si quis etiam labor successit, ut ille loco quidem tali, ubi peractus est, aliqud emolumenti, aliis vero longe majus detrimentum attulerit. Tempus itaque esse Deputatio existimavit ut de generali plano, quod omnes necessarios hydraulicos labores systematice exhauriat, cura suscipiatur. Huic autem quod libellatio ad eandem scalam et uniformes quoad objecta hydraulica observationes praemitti, adeoque cum


1279. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

instructio extradita; districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum


1280. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus. E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune


1281. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

cum copiosiora sint, utpote: Förtöensia, Balatoniensia, Temessiensia, Tibiscana, et ea, quae Samusius, tres Crisii, et Marusius efficiunt, labor hic longius tantisper tempus requiret. Verum si major geometrarum numerus adhibeatur, omnes hi labores haud intra multum tempus confici possunt; expedit autem tantillam moram potius tolerare, quam sumtuosum adeo planum periculo erroris exponere. Neque obstat quod interea, dum haec


1282. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

Tibiscana, et ea, quae Samusius, tres Crisii, et Marusius efficiunt, labor hic longius tantisper tempus requiret. Verum si major geometrarum numerus adhibeatur, omnes hi labores haud intra multum tempus confici possunt; expedit autem tantillam moram potius tolerare, quam sumtuosum adeo planum periculo erroris exponere. Neque obstat quod interea, dum haec absolvantur, interventurae in fluviis mutationes novas iterum mappationes requirent. Habent enim locales


1283. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sumtibus publicis ita perfici potest ut publicum factas in illud expensas ex usufructu meliorandi hac ratione terreni sibi compenset. Nisi enim opus hac ratione perfectum fuisset, proprietarius per totum, quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati


1284. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quod emtor, qui exclusivum ejusmodi quaestum vel uno aliove anno exercuit, depositam pro jure summam sibi jam compensaverit. In locis enim illis, ubi ejusmodi monopolium viget, quaestus adeo lucrosus esse solet, ut deposita pro jure summa intra exiguum tempus resarciatur, sicque emtores nequidem de damno vitando, sed tantum de lucro captando agere apparet; ut autem hoc obtineant, legislatio trabalem adeo abusum stabilire non potest. Nec obstat quod tales etiam emtores quandocunque


1285. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

malo huic remedium esse quam limitationem jam supra §-pho 57. ostendimus. Quoad ascariorum et murariorum mercedem ea quidem subire potest consideratio quod rustici horum etiam opera vix utantur, et quod auctis intra tempus illud, quo diurna eorum merces in novem vel decem grossis subsistit, victualium pretiis, horum quoque labor naturali rerum cursui relinquendus esse videri possit. Verum artefactorum horum omnes quatuor Regni status indispensabilem habent necessitatem, neque


1286. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

una tantum tertia thesauri obtinget, reliquis duabus pro inventore, et fundi proprietario relictis. § 3. Omnes mulctae pecuniariae, seu illae politicae, seu judiciales sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet. § 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea


1287. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quietantiarum Verlags-Quittung dictarum pecuniae ejusmodi facile transponi poterunt. In praevaricatores legis hujus Deputatio nullam adhuc poenam statuendam existimavit; quia supposuit nullam alioquin jurisdictionem pio huic officio defuturam. Si tempus aliud ostenderit, poterit Legislatio malo huic etiam postea remedium adferre. Ad §-phum 4. Quoad testamenta. Per ordinationem hanc testatorum libertas restringi quibusdam fortasse videbitur. Verum utprimum his arbitrium summae,


1288. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungaricam administrandam, et exinde pensiones nonnisi viduis Hungarorum decernendas esse Deputatio existimavit. Ut hoc tanto magis per legem determinari possit, discutienda quidem forent omnia, quae circa institutum hoc vigent normalia, utpote circa tempus, a quo salaria decurrere incipiant, circa detractam carentialem et characterialem, circa mensem emortualem, et his similia, cum in his saepius variatum sit. Verum id non ad hujus, sed Politicae Deputationis sphaeram pertinere videbatur.


1289. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videbatur. Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum extraneorum, hactenus nonnisi de Diaeta ad Diaetam rationes Statibus reddebantur; verum summa haec adeo exigua fuit, ut nullo seu incommodo, seu periculo rationes in tantum tempus differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum oblatum accedat, utraque haec cassa adeo momentosa evadet, ut earum securitati nonnisi per annuas rationes et earum liquidationes prospici possit. Proinde cum


1290. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 159. Tertius proponit ut schedae bancales intra 40 annos ad valorem 32 millionum emittantur: ita tamen, ut pro sustinendo chartarum harum credito praeter fidejussionem Statuum intra idem tempus realis sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit. 1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam


1291. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

capitale statim expendatur, cum tam notabili summa et fluviorum, stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum regulatio, canales communicationis, et his similia, penes alias,


1292. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

expendatur, nonnisi labor, qui valori hujus summae aequivalet, perfici potest; si eadem elocetur, intra 32 annos cum eadem summa opus 12 milliones valiturum peragetur. Cum proinde necessitates commerciales non ita comparatae sint, ut aut omnes simul, aut intra breve tempus expleri debeant, expedit ut ea, quae ex oblato conflabitur, summa mox explicanda modalitate ad fructificandum elocetur, erogationes vero commerciales reliquo, inclusis jam propositis schedis, fundo interea admensurentur. Quare Relate ad 2-dum.


1293. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

si excussis ultra vires jam praeexstantis capitalis schedis casus ejusmodi emergeret, pro supplendo, qui deficeret, fundo comitia indicere, et hunc tum primum conflare, serotinum foret. Caeterum in supposito etiam optimi schedarum harum cursus erunt de tempore in tempus aliqui, qui schedas suas a cassa redimi procurent; donec tamen, diminuta extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno


1294. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato capitali fundus semper praesto futurus sit, et erga hunc parata etiam in notabili quantitate intra breve tempus haberi possit, per promtam eorum, qui primi schedas suas redimi urgebunt, exsolutionem rumores ejusmodi facile dissipari, redemtaeque schedae in novum cursum reponi poterunt. Superest tantum ut schedas etiam has omnes solidi fundi


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.