Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempus

Your search found 1726 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 68-78:


68. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues, subitario apparatu excitas, omnes dimisit. Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum tempus appetebat, cum reliqua classe nauium longarum ad Peloponnesi urbes se recepit. Ibi enim statuit futurum expectare annum, habens in animo adueniente aestate aliquod praeclarum facinus facere, quo posset acceptam cladem superiori anno amissae Euboiae resarcire.


69. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

gesturus esset. Othomanus, Turcorum princeps, ueritus, opinor, ne ob amissam Euboiam christiani principes simul conspirarent belloque se opprimerent, experiri statuit, si quo pacto rem cum Venetis componere posset, uel, tempus trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum dispotae, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias


70. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit.


71. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

posset. Principes ad legatorum aduentum coeunt. Legati acta referunt, simul edocent urbem praealto muro ac ualido undique munitam et defensoribus satis instructam esse; propterea sine bombardis, quibus muri prosternerentur, potiundae urbis nullam spem esse. Et quoniam iam hibernum tempus appropinquabat, et ad uehendas ex Peloponneso bombardas multorum dierum erat opus, nec classis absque portu tuto manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae


72. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit: ibi enim onerariae naues pane onustae ex imperatoris iussu classem expectabant. Et quoniam autumni ultimum tempus erat, regius dux accepta missione cum sua classe domum profecturus recessit. Pontificis legatus cum imperatore nostro, antequam hiems ingrueret, aliquod egregium facinus edere statuunt. Edoctus enim erat imperator Smyrnam, urbem Ioniae opulentissimam, male munitam esse.


73. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis,


74. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis, Romam redire studens, antequam recederet, complexo atque exosculato imperatore: Habes- inquit- clarissime imperator, optimum testem uirtutum tuarum. Pontifex et


75. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis Cilicia maritima usque ad Taurum montem in Caramani ditionem uenerat) ne tempus amitteret, Lyciam, quoniam ea regio adhuc intacta erat, petere statuit. Caeterum, quia regem Cyprium ex fluxu uentris aduersa ualitudine laborare audierat, ad eum uisendum diuertit;


76. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans, Peloponnesum uenit, Methonamque se recepit, quoniam iam hibernum tempus aduenerat et ab amicis litteras acceperat, quibus certior factus erat successorem propediem sibi designatum iri. Ibi expectare statuit Senatus decretum, quo domum reuocaretur. Legatus Pontificis cum duabus triremibus (nam reliquas octo ne uidimus quidem), et regius


77. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore


78. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. Victorem Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.