Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: insita

Your search found 77 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-30:


14. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum negotio ludibrio habuissent, quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis


15. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae


16. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus illustrem, in extrema quoque aetate, singulare haud detrectare certamen. Verum Iacobus, insperata Stephani perterritus alacritate, extemplo fugae se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum episcopus adduxerat, Transiluano sese praefecto infestum obiecit, animo quidem haud impar aduersario, uiribusque etiam longe superior, modo hae arte et ingenio fuissent


17. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu hostium constitissent, prorsus fuissent inuiolati. Discuritur ad praedam,


18. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum


19. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam


20. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

uxorem, credo spreti coniugii iniuria, fama fidem faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse hostium consilia, nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret,


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

paternae continentiae fama, ad Boemorum regnum, quod quidem Matthiae Chugniadi magnopere id petenti, ut probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere remis, quo remige quoque cum classiariis militibus rem gererent, adeo pertinaciter desperata salute decertarunt, ut non nisi paucissimi uiui, et hi quidem


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur. Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum gloriosumue foret, ad animum admittere, sed omnia foeda seditione ac tumultu labefactare coeperunt. Quod ubi marchio Mantuanus animaduertit, Gallorum


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis editum tribus millibus passuum Rauenna distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos munitionibus sese tenentes aggredi poterant.


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

iri. Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma capere iubet atque in latrones impetum facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri necessario solet inter eos, qui et rari loricis corpora inter pugnandum muniunt, et ad mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra meminimus, per dolum interficitur eo consilio, ut regiis audita ducis nece pauor et consternatio iniceretur. Is autem Bazethis ex filio nepos, quamuis esset


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Tartarorum auxilia impetrat; cum exercitu ad Istrum in Triballorum agro considet; simulato odio patri blanditur et stationem sibi in Hungarorum finibus concedi postulat. Interea Selynes, natu ultimus regulorum, magni uir spiritus, cognito patris consilio, insita animo industria haud cunctandum tali tempore ratus aliquem in Thracia locum, Constantinopoli uicinum, occupandum censuit, satis gnarus, qui regulorum sedem regni tenuerit, eum imperio quoque procul dubio potiturum. Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit. Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius non passuros, detrectando certamen ab se alienaret, simul insita superbia, ne fame magis quam armis, si uincere contigisset, hostis uictus esse uideretur, Turcaicis castris sua tandem conferens castra octauo Sextilium Calendarum sub solis occasum haud procul a Selyne consedit.


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit. Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.