Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-14:


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

SPALATINORUM PONTIFICUM I. De Dalmatia 1Dalmatia secundum Ysidorum est prima pars Gretie et dicitur a Delmi ciuitate antiqua, que ibi fuit, sed ubi hec ciuitas Delmis in Dalmatie partibus fuerit, non satis patet. Verum tamen Dalmatia dicebatur olim largius, censebatur enim cum Chrouatia una prouintia. Est enim regio quedam in superioribus partibus, que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat. 3Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum magna instantia exposcant iura sua sibi restitui. Sed cum archiepiscopus denegaret, in tantum discordiarum excreuit procella, ut tam archiepiscopus quam canonici, fere omnes, ad Romanam curiam essent deuoluti. Qui cum illuc pariter conuenissent, preparabant se mutuis accusationibus impetere. Verum antequam cause huiusmodi coram summo pontifice in iudicitium deducte fuissent, amicis suadentibus et de pace consulentibus, eorum sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi. 11Fuit autem Bernardus uir


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

decidentes in ignem, confracti et perusti animas exhalarent. 3Taliter equidem aliquot diebus ab utraque parte pugnatum est. Sed deficientibus iam alimoniis, frustra miseri, uiribus corporeis destituti, repugnare posse confidunt, sed paulo post ad deditionem faciendam intendunt. Verum antequam deliberarent ad plenum, ecce cuneus unus ex fortissimis iuuenibus, alii reptantes manibus, alii per occultas semitas subito castrum inuadunt. Tunc comes Petrus cum tota militia, respicientes in altum, uident suos iam stantes in rupibus manu ad manum cum hostibus dimicare. Et statim


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec unum hominem capere potuerunt. Tunc potestas, relictis ad custodiam insule duobus nobilibus uiris, Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uite foret adempta, mors uero in omnium oculis yando per castra uideretur discurrere, rex et principes relictis signis ad fuge presidium se conuertunt. Tunc reliqua multitudo hinc crebris mortibus territa, hinc flamme deuorantis in giro metu attonita, nil nisi ad fugam totis precordiis estuabat. Verum cum tantis se posse malis eripere fugiendo intendunt, ecce aliud malum domesticum et familiare incurrunt. Etenim cum uiarum aditus funiculorum conexione et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in alterum nec minor uidebatur ruina,


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quod huiusmodi compositio in derogationem honoris et iuris urgeret ciuitatis. Quod cum audiret Gyrardus, multum moleste ferebat, nec tamen cessabat obsecrando et monendo eorum animos allicere ad amorem dicens, quod per quam partem pacis huius uiolabitur bonum, non erit super sed subter. Verum quia iuramenti relligione interueniente compositio extitit celebrata, omnes captiui relaxati sunt et discordie procella parum perquieuit. 4Sed non quiescebat soccordia popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes Tragurienses pro hostibus reputarent, sed ut archidiaconus ab omni electionis iure prorsus uideretur exclusus et se gauderent de clericis triumphasse. 5 Verum quam graue sit statum matris ecclesie iniustis facinoribus conculcare, pena euidenter docuit e uestigio subsecuta. XLV. De bello, quod preparauerunt Spalatenses contra Tragurienses 1His ita gestis Bernardus potestas in pernitiem Traguriensium


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erat insolentia Hugrini, non acquiescebat laycali instantie dicens, quod electio non est celebranda precipitanter et cum secularium tumultu, sed matura deliberatione fratrum et relligiosorum uirorum. Sed layci suo more in iurgia prorumpentes conabantur hec a clericis per uiolentiam extorquere. Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub nomine capituli, bullantes eas falso


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini millesimo CCXLIIII, quarto Idus Iulii factum est ingens prelium in suburbio Spalatino. Totus namque exercitus, per aties ordinatus, cepit circa maceriam preliari. Diuiserunt autem


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et multitudine clientele Hungaricorum prelatorum se copiis coequare. Sic autem tam clericis, quam laycis atque monasteriis durus exactor et onerosus


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et fecissent eum in domibus episcopii hospitari, rex idem uersando scrinii cartulas, quas ibidem reperit, multum sollicite perquirebat, si forte aliquod inueniretur scriptum, ex quo posset ipsum de infidelitate sui regis infamie neuo notare. Alias autem non modicas minas intentabat eidem. Verum illic paucorum dierum moram faciens uento flante secundo in Appuliam est transuectus. Et archiepiscopus ad sedem suam reuersus est. XLVIII. De aduentu Bele regis secundo 1 Rex autem Hungarie Bela sui regni reuisendo confinia descendit per


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.