Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 202-206:


202. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page aii | Paragraph | Section]

ageret, quem imitaretur Ciceronem sibi delegisse, postea ad poeticen cum sese referret, Vergilium omni dicendi laude conatum sequi, ut a quibusdam ideo iudicaretur maiori studio quam ingenio uersus condere.

Verum quod ad imitandum delegit optimos, in eo uiri iudicium non mediocriter probatur. Hic ergo, mea quidem opinione, et carminis elegantia et operis materia quemquam delectauerit. Sunt enim in eo omnia uerba delecta, translationes eximiae, sermo distinctus figuris, non parua persuasio, cunctaque


203. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbii | Paragraph | Section]

in Italia gessit Aeneas. Ac tantum interesse constat, quantum dignitas aetatis ac splendor quidam et imperii maiestas praecelluit superioris saeculi simplicitati, hominibus scilicet nondum aspirantibus ut toti terrarum orbi uelint imperare. Verum tametsi multo difficiliora sunt obscuris, ut ait Plinius, lucem addere, nouitatem uetustis, Cf. Plin. Nat. hist. praef. 15, 1. recentia tamen haec ad exemplum augustiora sunt, quo magis uera uidelicet.


204. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiiv | Paragraph | Section]

uolui quaerere. Quam, ut nosti, Cato dixit periculosam, Cf. Cato, Agr. 1, 1. at ego expertus sum insuper molestam et uehementer anxiam. Ita igitur affecti perparuam emendationi operam nauare potuimus. Verum quod ad poetam pertinet, multum ei barbaries, unde ad nos delatus est, nocuit, ut uidetur. Sed in eo nos egimus ut emendatior aliquantulum exeat: multa falsa castigauimus, manca et mutilata quae erant restituimus. In quibus nobis hallucinari uidebamur, indicio manulas quasdam


205. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiii | Paragraph | Section]

regis ac singularis beniuolentiae recordatio: uidebantur et antea propugnacula quaedam et fidei cardines, et tunc eos uerissime sperabant omnes uindices fore et ultores aduersus nepharium dogma impurissimi Maumeti.

Verum conclamata et omnino deplorata Christiana res erat, nisi ueluti sidus quoddam saluberrimum affulsisset Leo Decimus pontifex maximus. Sub hoc respirabitur, principes in gratiam redibunt, et malis tam diutinis dabitur tandem modus. Huic gentile iam inde a proauis est


206. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiiiv | Paragraph | Section]

uolui fidem obstringere. Monumentum igitur apud te habebis, quo diu mei memineris. Nam quando iterum nos uidebimus, nescio: tu enim in Italiam rediturus es, aut in Gallia remanebis, ego adita Britannia Asiam petere cogito, inde in patriam reuersurus. Verum nihil detrimenti loci intercapedine mutuae beniuolentiae fiet, si opera mea poetae huiusce studiosior fueris: quantumque proficies, amori tantum accedet. Vale.


Bibliographia locorum inventorum

Beneša, Damjan (1476-1539) [1514], Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica (, Lyon), verborum 1502, Ed. Rezar, Vladimir [genre: prosa - epistula dedicatoria] [word count] [benesadepistolaededic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.