Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2173-2184:


2173. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a


2174. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis, aut, si eos explicare volumus, hoc omnino genere utendum esse, quod unum


2175. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

quos, quum et utriusque linguae naturam haberent plane perspectam atque cognitam, et judicio essent acerrimo, profecto credibile est, ut in ceteris artibus, quae ad humanitatem pertinent, sic etiam in hoc interpretandi negotio, vidisse omnium optime quid fieri oporteret. Verum hoc tempore tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e


2176. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam interpretum, nomine verum est appellari? Ego vero, inquit, etiam cum meas orationes scribo, utor scientia litterarum, quam qui solam profitentur, grammatici vocantur; sed, quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo


2177. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari potuit, est Pelides; quae vox non magis Pelei filium, quam Pelei nepotem significat. Hanc ob caussam Homerus Achillis non modo genus, verum etiam nomen declarandum putavit. interpres cur genus expressit, nomen dissimulavit? cur scripsit Pelidae, non, ut Homerus, Pelidae Achillis ? Musa. Homerus Calliopen, epici


2178. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in quibus sui aliquanto fortasse verbosior, nec tamen, ut mihi videor, excessi e via, neque aberravi a proposito, verum hoc egi, quod in optimo interpretandi genere constituendo magni momenti est, ut, prolato aliquo exemplo, licentiam a libertate segregarem, quasique fraenum injicerem interpreti ab auctore suo longius, quam par


2179. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxv | Paragraph | Section]

ἕλωμεν. his Homeri versibus addatur, eorum gratia qui Graece nesciunt. INTERPRETATIO TOTIDEM VERBIS
Tolerate, amici, et manete aliquandiu; ut sciamus
An verum Calchas vaticinetur, an et non.
Probe enim hoc scimus animo; estis autem omnes
Testes, quos non Parcae incesserunt mortis auferentes;


2180. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Horribilis, quem ipse Olympius misit in lucem,
Ex imo altari prolapsus, ad platanum concitatus perrexit:
Ibi erant passeris pulli pusilli nati,
Ramum super summum sub foliis latentes,
Octo; verum mater nona erat, quae pepererat natos: 15
Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam


2181. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus, Haec descripsi ex interpretatione Samuelis


2182. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum enim calumniam, quam ille vir summus, summa dignitate et auctoritate


2183. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem


2184. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

ipse Graecarum literarum scientissimus hominem humanissimis et verbis et pollicitationibus in proposito confirmasset, vix uno aut altero elapso anno, et Rex beneficentissimus interiit, et Poeta singulari doctrina atque industria praeditus florente etiamnum aetate inimicorum fraude sublatus est. Verum haec literariae Reipublicae incommoda longo nunc intervallo compensat V. Cl. Raymundus Cunichius excellenti hac et absolutissima Iliados versione: quam cum jussu Reverendissimi Patris S. Palatii Apostolici Magistri accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.