Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2229-2251:


2229. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 1 | Paragraph | Section]

a Gente Croatica alienatione commacularis. Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod in ipsa re Litteraria, non ex Scriptore uno aliove obscuro, verum e probatissimis qui extant authoribus singula Natio debeat aestimari. Denique profitebere vel invitus quod nihil minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus autem nullum gravius indicium sit, quam jacta vel in adversarium convitia- quid dicam, si


2230. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 2 | Paragraph | Section]

palmarem aut genti ipsi, aut certis gentilitiis scriptoribus nostris injuriam intulisti. Si gentem intelligis, prome publicum aliquod Instrumentum quo doceas quod Croatica Natio Diplomate hoc unquam usa sit quodve aliquod Iurium suorum praesidium in eodem collocarit. Verum tu id quidem nunquam praestabis. Si gentilitios Scriptores nostros putas, cur, quaeso, laetis Lucii et Kerchelitii nostri manibus hanc labem falso appingis quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari


2231. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 4 | Paragraph | Section]

inter Gentilitios qui praestant Lucius, et Kercelichius, e manuscriptis Ritterus, Ladanius, et Marczellovicsius probantur. Horum autem nemo palmaribus his fabulis opus suum commaculavit. At nugas has ii, quos indicavi, Croatae Scriptores nihilo saecius venditabant! Verum an non jam supra stipulatus sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald


2232. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 6 | Paragraph | Section]

reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam nimis credulo alicui protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit. Verum cum me pro Comitiis 1765 pararem, reserata hac Cista ego ipse documenta regestravi, et fide mea asseverare possum me Diplomatis ne vestigium quidem reperisse. Vide in quam ignaros consultores Croatas incidisti, qui vel hanc Circumstantiam ignorabant, et pro


2233. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 6 | Paragraph | Section]

Bohemiae cujusdam nugatoris; si Cromerus parietinis his antiquior est, Polonicam fabulam canimus (caminus), si Orbinus utrumque aetate superat, tum demum fabula est Dalmatae, Ragusaei, non tamen Croatae. Verum non juvabat Te fontem fabulae detegere, Croatas, etsi perperam, criminari juvabat. Ac fabulam Chehi, et Lechi quod attinet: si mihi vacaret et opere pretium existimarem, ad primam hujus quoque commenti originem fortasse Te non difficulter


2234. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam,


2235. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 9 | Paragraph | Section]

Post tanti ponderis testimonium a viro Croata et nascendi conditione, et dignitatis gradu, et doctrinae Laude spectatissimo profectum, quid aliud augurari debebam, quam Tutum me fore a Censura Litteratorum Croatarum, nec nisi imperitorum vel animi impotentium telis impetendum. Verum contra ac speravi accidit; nam cum Litteras magnificentiae Tuae legissem, perspicue cognovi Tibi etiam, qui et Illustri in Croatia Loco natus et in Litteris admodum versatus et publicis honoribus decoratus es, stomachum movisse locos non nullos Librorum meorum quibus res Croaticas attingo;


2236. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

Fabularum esse Patronos, his adjungendus fatente Kerchelichio notis prol. periodi 2. § 1. pag. 32. Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo privatus . Ipse Kerchelichius quid de sinceritate Diplomatis sentiat, non se clare aperit, sed ita scribit: de Alexandri Diplomate quivis quod lubet sentiat. Haec quoad Scriptores vestros; quod vulgus Croatarum attinet, Tute item, et Author Panegyris, in Academia


2237. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

nunquam fuerit reserata; ego ipse, quamquam falsitas hujus Diplomatis mihi probe comperta foret, subdubidabam tamen an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam alicui nimis credulo Protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit; verum dum me pro Comitiis 1765ti pararem, reserata hac cista ego ipse omnia documenta regestravi et fide mea asseverare possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse. haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum


2238. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 15 | Paragraph | Section]

in Tabulario Chasmensi reconditum, totius propterea Loci fidem labefacto. Porro quod minaris Te effecturum uti publica authoritate Tabularium Chasmense ob Diploma Alexandrium inspiciatur, quod lubet fac, per me licet: quid enim mihi detrimenti allaturus es si illic non reperiatur; an propterea verum non erit me id a non nullis Croatis audivisse? Sed idoneos ad peragendam hanc Inquisitionem Testes a me statui petis? Itane vero? Dic sodes, quibus Idoneis Testibus Tibi opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia inspiceres? Nonne vel mendax fama ac sparsus ab imperitis rumor ad id


2239. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Nicolaus Skerlecz S. D. Ergo de re ipsa nobis jam transactum est. Cur quaeso de forma rei tantopere obluctaris? Nimirum fateris Tu adversus me quod Tuis salibus, Tuis Satyris, aculeis Tuis nec inclutam Croatiae gentem, nec totum Scriptorum Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem


2240. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse


2241. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat. Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius possum tempus collocare. Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem


2242. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, inepciosam vero laesivamque dictionem non semel tantum atque iterum, sed semper vitari debere; scio insignes caeteroquin aliarum etiam gentium scriptores mutuis conviciis se non raro lacessisse, verum hanc ego labem a nascente republica Litteraria Hungarica acerrime propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset. Non agam Tecum


2243. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis


2244. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

restrinxisti) qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant . Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae fremant propter excussam sibi fabulam, qui pro illa tanquam pro aris, et focis decertant. Verum Explicationem hanc vel sola in superioribus Parenthesibus facta combinatio suapte excludit. Quid? quod nos plerique alii particulam illam Qui accipiamus pro extensiva, et hunc exinde eliciamus sensum: quod et fremant Croatae propter confictam fabulam, et quod pro illa


2245. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 20 | Paragraph | Section]

deberet ineptos esse illos, qui Croatas ad Cimerias Tenebras damnari sibi imaginantur. Si gens illa ad Cimerium Bosphorum habitasse statuatur, ego malo iterum per Te a Defectu Iudicii notari, quam ut Tuas has propositiones aequipolere concedam. Verum Tu dum ipsam Excusationem adornas, ejusmodi denuo injicis objectiones, ut non obscure appareat Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis partim tribuere nullam; ipse (oggeris) Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur


2246. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 21 | Paragraph | Section]

Presbyter Diocleas et Marulus, Mihas Madius, et Thomas Archi-Diaconus Spalatensis, quin elevatarum a Te tantopere fabularum vel vestigium adhuc suppeteret; saeculo 17-o Orbinus et Glavinichius e Bohemicis, et Polonicis (ut ego arbitror) scriptoribus easdem Regionibus his intulerunt, verum dissipavit mox has Tenebras Communis ille non modo Croaticae, sed et Hungaricae Historiae Pater Lucius, qui, postquam Diplomatico-Criticam Scribendae Historiae rationem inivisset, origines Crobatorum e Porphyregenito disserte explicavit; collegere quidem postea etiam veteres quisquilias


2247. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 21 | Paragraph | Section]

operibus suis his Commentis Locum reliquerunt, notiores enim erant his omnibus cognatarum etiam nobis gentium Bohemicae, Polonicae, et Moscoviticae origines, quam ut palmari Chehi, Lechi, et Meschi fabulae fidem adhibere potuissent; scio Manuscriptorum horum notitiam ad paucos pervenisse, verum illustraverant jam post Lucium antiquitates illyricas et Croaticas Praeclari aliarum etiam gentium Scriptores, Lazius, Bandurius, Du Cangius, Farlatus, et Assemannus, quorum opera in manibus omnium Croatarum, qui animum ad Patriam historiam adjuvant, versabantur; Kerchelichius vero omnium


2248. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 21 | Paragraph | Section]

salibus confutasse; explosisse, concesserim, confutasse, non concesserim; quos autem Tu sales vocas, nos alii sarcasmos appellamus. Qui enim confutasti? quando nec primam errorum originem, nec quomodo? et per quos iidem propagati sint, detexisti. Verum si Idiotas tantum nostros, ac praesertim commorantes in urbe vestra Croatas, qui fabulas has exosculantur, pungere, hacque laudabili ratione errores suos dedocere voluisti: Amice! diem Tu profecto perdidisti: qui Lucium et Kerchelichium non legunt, credisne eos multam in Libro


2249. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 22 | Paragraph | Section]

eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu primas de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis fabula cum aliqua veritatis parte


2250. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 23 | Paragraph | Section]

indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit. De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me censore adeoque totius rei probe conscio designavit. Caeterum e Toto orationis contextu facile perspicere potuisti, transiisse iam illam Epocham, qua adversus


2251. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 23 | Paragraph | Section]

designavit. Caeterum e Toto orationis contextu facile perspicere potuisti, transiisse iam illam Epocham, qua adversus Palmares ejusmodi fabulas colluctari oporteret. Major tamen, inquies, pars vulgi Litterarii Croatici fabulis his ad recentiora usque tempora pascebatur! Cedo, verum si eandem apud vos rationem subduxeris, vereor ne aequalem deprehendas proportionem. Me puero fabula venditi a Zventibaldo pro alba Ecqua Regni in Scholis Ginsiensibus quos frequentavi, vendebatur. Adolescens Diploma Attilae a pluribus semidoctis serio audivi sustineri. Nosti, vir


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.