Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 230-255:


230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a


231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum maiorem natu filium inclinabat. Itaque dum in utranque partem studiis


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum, quo solent in spem regni geniti haberi. Verum quantum Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad obtinendum regnum Matthiae suffragata erat, tantum huic patris obfuit tyrannis. Nihil enim est regum liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus illustrem, in extrema quoque aetate, singulare haud detrectare certamen. Verum Iacobus, insperata Stephani perterritus alacritate, extemplo fugae se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum episcopus adduxerat, Transiluano sese praefecto infestum


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

perfuderat, siue mutua pietate attoniti, aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari Austriae arma intulere, pater meus uel exigua manu illis obuiam iuisset, nunc patriam meam intactam ac florentem haberem, nec huius expeditionis necessitas nobis esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat,


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

illatis Hadriaticum relinquente sinum, Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater consulta uxore, utpote cum qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim aduolet, atque aduentum fratris praeuertat. Verum cum literę ab Achmetho Cossicio, Bazethis genero, qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes,


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam


248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum


249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

classis se in Sophiam insulam conuertit. Thaudes accepto regis edicto extemplo Maleam uersus cum Achimathe nauigat, mox superato Asineo promontorio in quo Corone urbs sita adhuc extat, Methonem, ubi Venetam classem constitisse supra docuimus, proficiscitur. Verum quum aduerso uento coorto iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

Hisabella patri Alfonso felicitatem. Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

pręmiisque ex cuiusque merito ornata, quatuor prouinciarum praefectos, quos Turcae sangiacos uocant, quod per timorem segnius muros subissent, ignominia notauit, prouinciasque quibus praefuerant ademit, atque in uincula capite puniendos coniecit. Verum quum deprecante Achimathe Cossicio (is erat regi carus in paucis), tum ne praesentem militum laetitiam minueret commilitonum nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo


252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatibus Turcae Scodra excurrentes agrosque uastantes permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos haberet, Albanesios, qui eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at saltem nominis claritudine ac


253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

uiam, ueritatem et uitam esse. Quod ubi Thalysmanus dixit, extemplo rex, ut erat patriae religioni deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui. Galli


254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo.


255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis... ¤¤ ab erat usque ad nondum Danubium lectio ed. Crau.: patri,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.