Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2818-2825:


2818. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

vestrae non ingemiscet? Quis ejus memoriam tot virtutum decoratam insignibus non perturbatus repetet? Qui integerrima vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed


2819. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

ut non minus ille sibi vindicaverit de parta dignitate honoris, quam ipse dignitati rependerit de sua virtute operis ac laboris. Praeclara admodum virtutis species! Pulchra dignitatis conditio! Hanc maxime suspicimus et admiramur et hanc Gregorius tota animi sui contentione est semper prosequutus. Verum quo ordine, qua ratione, quo tandem progressu? Eo nimirum, ut suae ecclesiae et morum praefuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa profuerit industria. Ita omnis in eo administrandi ratio ad illius exemplar evincitur peracta, quo pastorale ecclesiae munus ac religionis


2820. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

tandem progressu? Eo nimirum, ut suae ecclesiae et morum praefuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa profuerit industria. Ita omnis in eo administrandi ratio ad illius exemplar evincitur peracta, quo pastorale ecclesiae munus ac religionis moderamen liquet divinitus constitutum. Verum quum haec maxima sint in Gregorio et vobis apprime cognita ac perspecta, vereor illud unum, ne mihi tanto digna praesule, digna tanta vestra celebritate atque expectatione contingat oratio. Qua de re in ipso dicendi initio animo pene conficerer nisi, quos ex hoc ipso loco ad dicendum


2821. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 152 | Paragraph | Section]

aut otio abstractus, aut terrenarum rerum voluptate avocatus, aut inanis gloriae cupiditate retardatus ad celeberrimam divi Benedicti familiam non tam citius evolavit atque secessit, quam ardentius regularis observantiae instituta excoluit! Quam multas enim hic imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum sanctorum virorum reperiit expressas! Quas ille sibi semper in exercendo praeclarissimi ordinis instituto proponens animum et mentem suam tantae probitatis exemplo diligentissime conformabat! Mirum sane quam ex hac disciplina in virtutis curriculo prodierit versatus! Quam


2822. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

efferri pateretur? Vix ullus alter in quo tam certa extiterit vitae aequalitas atque inter humanarum rerum vicissitudines moderatio et praesens animi robur ac constantia. Quare Gregorius eo magis virtutum praelucebat insigniis, quo superiorem prae caeteris dominationis sedem tenere promeruerit. Verum ipse probe noverat ad recte obeunda pastoris munia sua plurimi interesse et prudenti consilio atque vigilantia crediti sibi gregis institutioni ac commodis occurrere ac praesentem adesse. Quare in caeteris etiam regendae suae ecclesiae partibus magno sese animo erigere arbitrabatur. Sed


2823. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 156 | Paragraph | Section]

deperditam, renovatam ac florentem restaurasse gloriatur. Intelligens enim eam imposterum absque novo alumnorum selectu nullatenus perseveraturam, hanc ob rem nonne florentissimam juventutis copiam non modo ad ingrediendum suscipiendumque sacri ordinis institutum mirum in modum excitavit hortando, verum etiam sua potissimum cura in virtutis curriculo excoluit atque firmavit? Quare quos sibi religione adscitos communi quodam agendi vinculo sibi devinxit, eos quoque sua virtute imbutos atque efformatos tamquam ornamenta reparati ordinis praestantissima post obitum relinquenda curabat. Sed


2824. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 158 | Paragraph | Section]

Reliquum tamen est, auditores, ut qui pastor suapte natura informatus hujusce ecclesiae regimine et morum profuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa praefuerit industria et admirandam virtutem et vitam religiosissime traductam a morte nuper peremptam merito deplorandam censeatis. Verum quorsum huc lacrymae, quorsum huc tristes doloris sensus? Ergone quia naturae imbecillitas fato concessit, nescia mortis haud vigebit tantae mentis praestantia? Ergone quia tumulus corpus ejus inter tenebrarum latebras contexit,


2825. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 159 | Paragraph | Section]

magnitudine sentit amisisse. Vivit in iis Benedicti filiis, quos suo spiritu genitos, quos sua virtute imbutos huic Congregationi acquisivit. Vivit in integra integerrimae suae vitae memoria, qua de eo celebrare non conticescet, quod olim de Ezechia proditum est. Operatus est bonum et rectum et verum in universa cultura domus Domini, et prosperatus est. Si prosperatus, felix ille apud Deum; nam ei in caelis admotus non afficitur de interitu tristitia, sed gloriam refert de justitia, sed de virtute laetatur repensa. Si prosperatus, felix ille et apud homines, quos inter diuturna


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.