Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 312-320:


312. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

S. Veteri necessitudine nostra, quam tum patria tum diuturna et fraterna olim inter nos consuetudo conciliavit, plurimum vero moribus tuis candidissimis, ac eruditione et comitate singulari, multaque humanitate, dudum, mi Tranquille, adhortabar, ut ad te litteras darem. Verum, si credis, scito me nunquam intellexisse, quisnam te locus in orbe terrarum haberet, posteaquam Gritteam cladem evaseras, et quam saepissime de vita etiam tua ob varios casus, quibus te actum ferebatur, dubitasse: quandoquidem diu te nobis et fidiculis Austriaca factio Viennae Pannoniae


313. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

Illud tamen omnino praeteriit, quod Stephano Matychnay secretario regio, oratori ex Transalpinis in aulam redeunti, litteras ad me dederis nullas. Porro, si te tam cito aut immemorem mei effectum esse, praesertim recens inter nos revocata memoria, aut ad me scribere, hominem non solum amicum verum et fratrem pene tuum gravari putarem, equidem stentoreo clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam


314. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

nunc his meis exhibeo, reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae firmissimum pignus, et clarissimum testimonium. Ubi autem mones, ne de observantia in me tua in dubium veniam, facis tu quidem amice et ex humanitate, facileque abs te quanti fio, et quam vehementer me amas, perspicio, verum scito, nunquam meum cor ejusmodi ambiguitate fluctuasse, quamquam existimavi te Cracovia excessisse aut vita decessisse, quod nemo unquam ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos


315. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem. Par pari itaque referas, et amantem redama, teque a me maximi fieri credas, velim. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII.


316. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in proscriptionem abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae, posteaquam non mei, qui te ut me alterum dilexi, sed cupparum, rei externae et periturae memoriam praecipue retinuisti.


317. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

quem de fama dudum, de facie nondum cognoveram, tanta me humanitate ac hilaritate vultus, animoque lucidissimo, ut conjicere licuit, et excepisti et alloquutus es, ut vix notissimum et charissimum hominem majore potuisses, quod ego nullis antea nec officiis nec meritis apud te promerueram. Verum omni amore atque obsequio, si quod a me in tanti viri ac praesulis usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus


318. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam


319. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

morbi, quam sempiternam esse percupio: tamen nescio quo pacto brevissimum ad extinguendam occupasti compendium, dum desiderii ac petitionis meae assiduae saepe oblivisceris, quae quidem vix decem numorum aureorum utrique nostrum negotium facesseret. Est enim officium, quod poposci, non beneficium. Verum si illud praestitisses, beneficium mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda exspectasses. Utcunque tamen voluisti, fiat. Deinceps ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui


320. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

uno non imbecilli, non exiguo, non deformi, sed forti, pulchro, justa magnitudine, vegeto, et personae meae apto plurimum indigeo. Hanc abs te nec donari cupio, ne impudentiae perstringar, nec certo pretio deposco, ne tamquam cum mercatore videar agere, tuaeque dignitati per imprudentiam derogem. Verum si uno ex equitio tuo electiore pro munificentia vaivodali me dignaveris, eumque nunc per hominem istum meum miseris, quicquid oneris mihi imposueris, esto quod quinquaginta aureis aestimetur, nullum equidem detrectabo. Si autem id mihi ob instantis temporis iniquiorem conditionem condonabis,


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.