Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 330-337:


330. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

interpellem, ad tuumque; amplissimum patrocinium, et authoritatem amplissimam Gorcanae prosapiae haereditariam confugiam necesse esse iudicavi. Non quod equidem res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni,


331. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

legibus, aut robustius armis fuerit, quae ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino discordiae morbo, et non solum debilitata, verum enimvero prorsus eversa interiit. Equidem non tantum ad res, firmandas opes, non tantum exercitus, armaque praesidii ferunt; quantum discordia civium, et odia intestina, illis roboris detrahunt. Concordia ordinum, Respublica Romana, a parvis initiis orta, crevit; discordia, magna, et potens


332. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

virium nostrarum, ac salutis Reipublicae custodes in consilium advocandi, ac praesidiis Reipublicae admovendi: pestes illae dissensionum et discordiarum procul ab ea amoendae. Quod cum factum fuerit, nihil plane nobis, non modo ad tuendum regnum, hostilemque impetum propulsandum; verum enimvero, ad victoriam et trophaea magnifica constituenda defuerit. Neque metuemus eos milites, qui, vel sub Tyrannis nati, vel aliunde in servitutem abducti, et inviti militiae addicti, nihil generosum habent: qui nihil praeter metum, Tyrannique suplicia praesentia cogitant, et


333. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

habeat. Nullum regnum est, cuius copiae, cum nostri regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent quidem illi numero, et multitudine plebeia; viribus certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia bellicosissimorum equitum infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae


334. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae parandae, et ad posteritatem transmittendae studio vincimus. Neque satis militi nostro est, ut cum hoste strenue armis depugnet; verum etiam, ut comilitones suos gloria, et virtute vincat; utque duplici victoria glorietur, ac maiore honore caeteris se digniorem esse probet: qui ardor, cum animos militum occupaverit, nihil humile, nil abiectum, nihil ignave eos et cogitare et facere patitur: ut ardua petant, urget: non


335. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

enim in Rege Stephano desideratur, quod vel regno legibus gubernando, vel hosti armis frangendo necessarium fuerit. Est ingenium acutum, et in rebus perspiciendis solers, et in consiliis ex tempore capiendis praesens: est rei militaris scientia, non illa animo tantum, et cogitatione comprehensa, verum enimvero, usu, experientia, armisque assidue tractandis collecta, atque confirmata: est corpus, laboris, ineriae, sitis, et caeli, aerisque incommodorum patiens: et quod ocio tabescat; labore, vigiliis, armis exercendis, vigeat, viresque et coligat, et corroboret. Cuius rei, ut quae in


336. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum,


337. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

proculdubio firmitudinem rerumpublicarum praestare possint. Cogitabam equidem fere omnes causas, vel saltem potiores distractarum voluntatum, et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.