Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 339-344:


339. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

Habent igitur nostrum in morem multa vaticinia, obambulantque vbique fatidici et fanatici prophetae: sed tamen nihil tam certum et exploratum habent, quam hoc genus prophetiae, qua numerosae istae de nostra gente victoriae, ac tandem ipsorum interitus describitur: id quia hactenus verum deprehendunt, ad alios quoque adhuc futuros casus verissimum fore existimant, adeo vt publice inploratum effundantur, quotiescunque finem istius prophetiae legunt, non aliter quam si in futurum denunciata calamitas, iam in praesentia eorum ceruicibus incumberet. Mihi vt non libet nec


340. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

et vt propheta qui hactenus contra nos verus deprehenditur, etiam pro nobis verus reperiatur. Etiam extra Israel Balam verus propheta fuit, inter gentes multae sunt Sibyllae inuentae, quae vera canerent: quid vetat, quo minus extra Christianos aliquis sit, qui spiritu prophetico vtatur. verum, vt dixi, nihil asseuero, sed tantummodo quia tristia nostra (vt praenunciatum ibi fuit) euenere, ita laeta quoque euenire vellem. Quod si nostri mores corrigerentur, ac non potius in deterius omnia quotidie pessum irent, omnino sperarem in proximo esse illud tempus, in


341. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem Christi reuocabit: quae res melius ex vaticinio intelligetur. Verum ego postquam vsu cognouissem illustrissimos eruditissimosque viros ob excellentissimas tuas in ecclesia Dei ac reipublicae administratione virtutes, te Reuerend. Reuerende Princeps venerari, et in summo honore habere, imprimis Reuerendissimum


342. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

csikmasse) id est, ethnicus siue gentilis gladius, si non apparuerit, et contra illum non insurrexerit, putant haec fata anni septimi in potestate Christianorum esse, qui si vellent communi opera gladium contra ipsos stringere, haud dubie essent plena victoria potituri. Verum quo minus id fiat, nostram ignauiam in culpa esse, dum mutuo inter nos bello ciuili digladiamur, vel turpi ocio consenescimus. On iki yledegh) hoc est vsque ad annum duo decimum. Onlarum beghligheder) id est, eorum (videlicet ethnicorum)


343. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

id fiat, nostram ignauiam in culpa esse, dum mutuo inter nos bello ciuili digladiamur, vel turpi ocio consenescimus. On iki yledegh) hoc est vsque ad annum duo decimum. Onlarum beghligheder) id est, eorum (videlicet ethnicorum) dominabitur. Verum quia neque post septimum, neque post duodecimum annum (capto imperio Constantinopolitano) Christianorum contra ipsos gladius praeualuit, iam enim fere ad centum annos tota Thracia, et imperium Orientale est sub eorum ditione, augurantur aliam imperij sedem sub nomine rubri pomi significari.


344. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

Quid igitur in causa est, cur inter tot praerogatiuas bellandi semper in bello deuincamur? cur vexilla crucibus insignita, olim terribilia non minus infidelibus nationibus, quam infernalibus spiritibus, nunc toties se in fugam auertant? Dicam paucis, et dicam vere: Deum habemus et summum et verum, sed a nobis alienatum, adeo vt prophetico vocabulo ferme appellari possimus non populus Dei. Cur enim Christus nobiscum esset, qui a nobis per tot haereses in tot partes dilaniatur? nam praeter nomen quid nobis Christianis, Christiani est? Rusticus hoc tempore et impurus et factiosus:


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primùm de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum. (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbprognoma].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.