Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verum

Your search found 3008 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 354-372:


354. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quosdam meatus fluminis, vorticosis meandris foedos, et arborum truncos mediis aquis hic illic inhaerentes, tanquam scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae


355. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Noster nauclerus, homo Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest. Quid de deletis pagis censeas dici posse, quorum jam etiam nomina interiere. Verum enimvero dum tuemur et consideramus Dravi ostium, montem quendam altum et acutum versus civitatem Quinqueccclesiarum conspeximus, quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab


356. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et imbecillibus et ruinosis prae vetustate moenibus eminet, nulloque insigni aedificio memoranda, et in declive ad flumen pendet. Poteramus ea adhuc die appellere ad Belgradum, quum a Zalonkemeno nonnisi IIII. milliaribus nostris distet, verum quia conductoribus visum est, ut mane eo perveniremus, usi per eum tractum lenta remigatione et prope solo cursu fluminis vecti, circiter mediam noctem Zemlinium advenimus, ibique reliquum noctis


357. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ortu et occiduo. Quicquid a meridiana plaga habet continens, id planum est et late fusum, nec nisi in tumulos et mediocres colles assurgens. Ubi vero Belgradum sedet, porrectum et aequale jugum est, quod et arcem et urbem simul sustinet. Verum in oriente ipsa urbs quadrata, in occasu triangulari forma arx posita est, eaque parte, qua in acumen turbinatur, urbi inseritur, turribusque et haec et illa in vetustum morem pluribus ac frequentibus exaedificata. Nec dubium est


358. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ab re inditum fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive tricorneam figuram sit condita, quemadmodum jam memoratum est superius de Zmiderovio. Nec id, ut asseram praesentes muros eos esse, quos olim Tricornium habuit, verum in ejus fundamentis superstructos fuisse a Mysiae regulis nequaquam eo inficias, et affirmare etiam facile audeo, id sese sic habere. Jam considerata positione Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci, Acuminci, Rittii et


359. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio loco commodius. Verum hic prorsus nos III. die Augusti digressi 3. a Danubio, idem recta in orientem conversus est, Mysiae nos interiora petiimus, et gradientes dextro latere amnis Moravae, terra nimirum ampla, fertili, nec


360. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

didicimus, viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed


361. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca


362. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fecit. Sed et Orbellus non ultra X. et VIII. milliaria versus eandem plagam recta linea progressus Izcare amne, qui Ptolomaeo Ciabrus Izcar amnis ciabrus olim dicitur, a conjunctione Haemi prohibetur. Verum ad Nessum redeo. Civitas olim fuit non incelebris, si et situm ejus consideres, et ruinarum cumulos, eique fuit nomen Nesso secundum Ptolomaeum ab amne Nesso, qui eandem positionem et cursum habens, quem etiam


363. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem incolarum, et quod non uno vocitentur nomine. Verum longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod quum ad Haemum pervenere, pluribus enodabo. Caeterum quod adhuc ad situm Nessi attinet, nec praetereundum


364. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo infra civitatem. Verum hinc XII. profecti Augusti ad milliare 12. unum pannonicum in Ciabrum amnem Caabrus. Izkar. antiquis, nobis Izcarem dictum incidimus, ibidemque Haemi montis initium attigimus.


365. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

nivium. Alioqui, ubique fere facile trajicitur citra et pontem et navim. Repente tamen quum incrementum acceperit, furit, adeoque rapidum ferunt, ut ne lapideum quoque pontis jugum admittat, eaque causa ligneo Zophiani conjungunt. Verum quotannis eo excusso, identidem illis reficitur. Ab Izcare ad Tarnaw pagum promovimus, Tarnaw. qui est ad radices montis Haemi, unde conscendi incipit, habetque rivum exiguum et


366. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

circum ruderibus erant constrata. Et credibile est, Haemi hic fuisse claustra, quae ad repellendos hostium transgressus fuere communita, quemadmodum de Thermopylis, de portis Caspiis, Albanis, Zagri et similibus legitur apud geographos. Verum incolae nostri aevi, ignari bellorum veterum, quae inter Graecos, Thraces, Macedonas et Romanos succisivis temporibus per eas Europae partes viguerunt, ad sua tempora cunctas accommodant et


367. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

a Philippo conditore dicitur praeterimus, et ad pagum Cognuus Cognuus. nominatum promovimus, quod ibi eo die et nocte hospitari malo conductorum ingenio non fuimus permissi. Mediam tantum pertransivimus. Verum quantum parvo spatio temporis eandem urbem perspicere potuimus, quod praetextu annonae vespertinae comparandae extorsimus, et pauxillum in altera ejus parte, qua exieramus, moram traximus, pulcherrimo iu loco, in latissimis campis et


368. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ac secante ima civitatis, qua ad suburbia conjungitur, in meridiem labitur, donec ad Aegaei maris appulsus littora, paulo supra urbem Aretusam mari miscetur. De quo postea. Verum ne quid omittatur, quod ad institutum opus pertineat, pontis memorati descriptionem Mustaphae pons. faciam. Pons longus est passus CCCXXV., latus VIII., altus sesqui hasta velitari in medio, ubi est


369. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Unde et hic Palinurus ab Aenea, et apud Ovidium Penelope exigit a marito, ut Telemachus filius communis utrique extrema justa persolvat, quum dicat:
"Ille meos oculos claudat et ille tuos." Verum prius, quam exeam e campis Philippicis, dicendum mihi est nоnnihil de hac ora terrae: debeat ne Thraciae ac Macedoniae ascribi. Ptolomaeus enim lib. III. tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a


370. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

torquetur versus Aegaeum. In quo tractu duobus pontibus acceptis, priore ligneo, posteriore lapideo, et in via Callipolitana posito, mare demum supradictum illabitur. Hoc proinde cursu, quem ab Haemo ad mare obtinet, nescio an plura, verum majora recipit flumina, quam quae recipit inter montes. Duo primum dextro latere, et utrumque e montibus Basilicis decurrentem, Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo


371. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sub Hadrianopoli, quo Ardam. Ubi ponte etiam ligneo jungitur Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum incidant. Verum quum campi Philippenses ad producendum oryza maxime sunt idonei, eoque genere leguminis multum exuberant, Jadinae aquis potissimum irrigantur, quae longa jam indigenarum industria in complures, easque amplas paludes infusae, ac in


372. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pervenimus, qui tractus quoniam arduis collibus, locisque incultis et nemorosis late patet, nihil in eo offendimus, quod fuisset notatu dignum, praeter memoratum pontem Muztaphae, de quo jam abunde recensuimus. Verum XIX. Augusti relicto ponte Muztaphae, 19. venimus Hadrianopolim terra superiori simili. In quo spatio, nec a ponte multum longe, vidimus dextrorsum in Strymonis ripa oppidum Ciermenium, quod ex aedificiorum


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.