Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gloriam

Your search found 863 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 335-359:


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in


339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia minui, praeter quam quod turpe erat, parum etiam sibi tutum inter efferas gentes fore censebat. Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur,


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus fuerat, nulla tollatur, fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariam mittit, huic mandat, uti salutato rege matris nomine huiuscemodi eum amotis arbitris alloquatur oratione: Quamquam, rex Vuladislaue, propter insitam humanis mentibus regnandi cupiditatem plaerique mortalium in magno imperio summam consistere gloriam putant, quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam imperio maximae laudis esse solet, propterea quod alterum armis ac fortunae beneficio plaerunque paratur, in altero animi


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Vt igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices forsan Alberthum tuam gratiam factis suis nondum promeruisse. At hoc profecto tuam gloriam multo magis celebrem reddet: nam quanto maius officium in ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis accipiendisque beneficiis iura


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim


344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersam adscribunt fortunam. Et quum apud eos nulli sit dedecori paupertas, neque diuitiae neque generis uetustas quempiam honestiorem reddunt. Quem quisque sibi armis et uirtute splendorem parauit, eo satis clarus est, atque iccirco ad gloriam augendam maiorum nobilitatem nemo desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec


345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

possit afficere, et quod libido magis Mechmethis Angeli quam matrimonium uiolatum esse uidebatur, quia cum singuli Turcarum plures habeant uxores, nullam fere pro iusta ac legitima obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut fere fit in regum aulis, inuidebant, ceterisque indiciis deprehensa, rex domestico simul moerore, simul satrapis scelere permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum


346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte statuatis. Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc maxime laudibus effertur, quod


347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

erat regi carus in paucis), tum ne praesentem militum laetitiam minueret commilitonum nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis


350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior.


351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo nolle amplius mole regendi imperii grauari, et paterno casu, ut par est, indolui, et non mediocris cura salutis Othomanii imperii animo meo iniecta est. Quare saepius ad te nuntios cum literis misi, ex quibus quaedam intelligeres, quae non minus ad conseruationem imperii tui quam ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet


352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut


353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus


354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, ablatis prius omnibus rebus, quae asportari poterant, ignem iniecerant. Compositis Hungariae rebus, ingenti Ioannis Sepusiensis gloria ― is enim in comprimendo rusticorum, ut demonstratum est, tumultu optimam nauauerat operam ― suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi fauorem in perniciem regiae domus conuerteret, abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi


355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungariam regressus est, paucisque post mensibus Budae moritur. Qui profecto praeterquam quod regiam prolem Hungaris ac Boemis ex se genitam reliquit, uilissimum regem egit, eo maxime, quod uisus est nulla prorsus gloriae cupidine duci, quum proprium regum sit omnia ad gloriam referre. Iohannes Scepusiensis limitaneos Turcas infestat, Caualam arcem obsidet, cum dedecore et damno fugam arripit. Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus


356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi.


357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

montem conditi erant, ut a tergo hostes adorirentur. Itaque Turcae ad unum omnes, uix nuntio cladis relicto, caesi, aut capti. Samandrienses Turcae a praesidiariis Taurunensibus felici strage repulsi; Salomon armis sibi gloriam parare nititur; exercitum contra Colchos in Asiam traiicit; cum Hungaris pacem renouare cupit; quam contemnentibus bellum minatur; deplorandus illius temporis Hungariae status; luxuria, inertia, discordia, aerarii inopia, et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos


358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Salomon Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ―


359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.