Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gloriam

Your search found 863 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 380-388:


380. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et remunerator, atque laudator esset. Itaque rei militaris nostrae ratio a caeterarum gentium institutione multum differt. Apud eos


381. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil ignave eos et cogitare et facere patitur: ut ardua petant, urget: non mercedulam victores flagitent; sed honoribus et gloriae se decorari cupiant, persuadet. His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui oculos nostros perstringit, sibi peperit: hanc tantam gloriam vestram, et opes amplissimae, et authoritas summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam sibi semper esse voluit: atque ut fide erga suos reges; ita rei militaris gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus


382. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi, evertere poterit. Atque equidem, si fuerint ulla unquam tempora, cum hoc tantum decus, reique militaris gloriam, Polonia, et tueri et augere facultatem habuerit; nunc vel maxime ea potestas illi datur. Nihil enim tam arduum incidere potest; quod hoc Rege Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos amore, tuaque Illustrissime Comes cura, et tuo beneficio habemus, regno praesidente,


383. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum susceperamus contra superbum: multisque et macimis victoriis, provinciisque, occupatis, Livonia sub iugum missa, ac praesidiis munita, tumenti arma tulimus: quem Rex noster, primo in Moschoviam ingressu ita perterruit, ut in aciem descendere nunquam ausus fuerit: pristinamque illam gloriam, quae opes suas, victorias suas, ac potentiam invictam toto in orbe personabat, amittere maluerit; quam armis cum eo congredi. Non tam arma nostra, quae saepe et victor et victus quae essent, expertus fuerit; quam sapientiam, et rerum gerendarum peritiam, atque celeritatem,


384. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE Ad Illustrissium et Magnificum Dominum Andream Comitem a Gorca, Castellanum Posnaniensem, ac summum Maioris Poloniae Capitaneum. etc. Illustrissime et Magnifice Domine, mea quidem sententia semper fuit, eos compendiario itinere ad gloriam incedere; qui vel conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad Deum, quam cumulandis beneficiis, et


385. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

ac hosti proditi, responderunt; ibi quaerant Romani socios, ubi Saguntina clades ignota est. Nam quis sanae mentis amicitiam cum iis ineat, qui obliti foederum ac omnis divini iuris et humani, infideles in amicos sint? Et Xantippo Lacedaemonio Carthaginensium error patefecit iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo


386. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo


387. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 39 | Paragraph | Section]

singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit


388. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

expetendum. Rex inquam optimus, quandoquidem non licet perpetuo Reipublicae vestrae praesidere, cogitans etiam in futurum de vestris commodis, relinquit filium veram patris imaginem successorem et haeredem nominis et regni: qui (licet nondum ad viriles annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.