Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: humanam

Your search found 89 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 35-56:


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme significaret, ac carnalis. Certum sane est, quod Scriptura accusans hominem, etiam ipsam rationalem animam vel maxime accuset. Caeterum ut et melius intelligamus quid sit Paulo animalis homo, et quid in nobis Scriptura accuset consideretur, admodum utilis Iacobi locus est, ubi caelestem et humanam sapientiam comparans inquit: Ista sapientia non est ea quae superne venit, sed terrena, animalis, diabolica. ubi omnem eam sapientiam hominis, quod ad religionem attinet, quae desuper non venit, diabolicam vocat: et ostendit, animalem sapientiam esse idem quod terrenam. Qui locus praeclare


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

16, et Act. 2. caro Christi dicitur requiescere in spe, et non visura corruptionem, scilicet et carnalem et spiritualem. Item filius David secundum carnem. Rom. 1. 9. Verbum caro factum est, Iohan. 1. Christus in diebus carnis suae, Hebr. 5, Antonomasia quaedam est: id est, dum hic humanam vitam vixit. Sexto, caro, praesertim in novo Testamento, significatipsam malam hominis naturam, ratione suae corruptionis. Causa huius significationis est,' quia totus homo ex carne nascitur, caro est, et non est spiritus, et ad carnalia tendit: ut Iohan. 3. Quod natum est de carne,


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

convenientes, sunt istae: Semen mulieris prima est appellatio Messiae, quae in Sacris literis occurrit, Genes. 3. quia verus homo erat futurus. Item seme Abrahae, quia ex eius familia nasciturus erat, Genesis 22 Item semen Isaaci, Gen. 26. Semen Iacobi, Genesis 28. Homo quia naturam humanam Messias erat assumpturus, Gen. quarto: Possedi virum per Deum. nam Eva putabat istum suum filium esse illud semen promissum, quod esset serpenti caput contriturum. Verum erat in persona, non erat in promissione. Psalmo 87. Et de Sion dicetur homo, et homo natus est in ea. Filius


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

adventus Christi, et redemptionis generis humani. Sic etiam dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus, laetemur et exultemus in ea. Dies carnis Christi, Hebraeorum quinto, pro tempore eius carnalis aut temporariae vitae. Dies pro iudicio non raro ponitur, praesertim a Paulo: quam etiam Humanam diem vocat, 1. Cor. 4: quod in iudiciis agendis certa dies utrique parti constituitur. sicut et Latini dicunt, Diem dicere alicui: pro, in ius vocare. Aliqui sic etiam Hieremiae decimoseptimo intelligunt. Verum ibi dicit propheta, se non desiderasse diem afflictionis aut poenae


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut scientiam cum doctrina, esse a Paulo coniunctam: ut sicut revelatione percipitur, quod per prophetiam aliis disseritur: ita scientia teneatur, quod communicatur aliis per doctrinam. Quis enim loquatur aliis per revelationem, vel scientiam? Revelatione igitur percipitur divinitus, citra humanam institutionem: sicut per scientiam humanitus, licet non absque opera Spiritus, quod aliis postea tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit.


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacris literis, quam in Latino sermone, patere. Significat enim ferme quemvis manuarium artificem, qui grandiora et laboriosiora opera fabricat. Zachariae 1. Quatuor fabri nominantur quatuor angeli, fabrorum formam habentes. FABULA, alias significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam (ut ita dicam) constitutiunculam, vel traditiunculam: ut Tit. 1. Non attendentes Iudaicis fabulis. Sic Petrus 1. cap. 2, negat se aliosque Apostolos sequutos esse in praedicando Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

pestilentes foetores perpetuo spirant: quam similitudinem Christus plenius exposuit. Guttur etiam pro collo ponitur: Torque guttur et Alligare praecepta Dei gutturi, Proverb. 1. 6. Prohibe guttur a siti, Hierem. 2, significat, Noli procul peregre proficisci per loca arida, ad quaerendam humanam opem. Premuntur enim viatores in illis arentibus et aestuosis locis siti. Volebant vero Iudaei ex Aegypto accersere auxilia: id vetat Deus per Prophetam. H HABERE verbi significationes communissimas octo recenset Aristoteles in fine Categoriarum,


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

sit affirmativa: alias contra omnia excludit, si oratio sit negativa. Hierem. 50: Non erit qui habitet in ea, ab homine usque ad animal. omnia excludit. Sic Gen. 6: Delebo omnia ab homine usque ad iumentum. ¶ Epitheton Humanus, a, um, varia habet significata. ut 1. Cor. 4. Non curo humanam diem. i. iudicium censuras, carnalium hominum. Dies enim ei dicitur, de quo iudicandum est: et celebri controversiae diiudicandae certa dies constituitur. Hier. 17 quidam vertunt, dies humanus: cum proprie significetur dies afflictionis, Cum enim insultarent ei Iudaei, quod poenae ab eo


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

et concupiscentiis praeservabitur. Contra ocium et res secundae everterunt Davidem. Ignis alienus. Levit. 10. Obtulerunt coram Domino ignem alienum. i. non illum caelestem, et perpetuo in sacrificiis ac tabernaculo asservatum: sed communem, aut prophanum. Significavit is nimirum falsam, humanam aut peregrinam doctrinam, non eam quam Deus caelitus miserit. Contra autem accipitur Ignis Domini, Num. 11. Ignis, pro re ignita aut accensa. Levit. 21. Ignem Domino offerunt. i. res accensas. Exaudire, aut respondere per ignem: 1 Reg 18. Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur. ¶ In hac nostra tenui tractatione vocabuli ac rei Imputationis, diligentissime observandum est etiam discrimen inter humanam ac divinam imputationem. Duo enim hic sunt, quae aliquam veluti occasionem quandam errandi, aut etiam levius de illa imputativa filii Dei iustitia sentiendi praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur, quod omnia hominum rationalia et verbalia, seu cogitationum aut quasi ex decreto voluntateque illorum pendentia, pro vanis ac levibus haberi,


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christum traductae, unde eius passio totumque officium dependet. Nam si haec summa et mysticissima capita nostrae religionis, ex humanae vanitatis umbratilib. aut fictis rationalib. verbalibusque rebus censere voluerimus, tota plane religio nobis merum somnium fiet. Alterum discrimen inter humanam ac divinam imputationem est, quod homines praesertim in moralibus et criminalib. seu in culpa ac poena, non habent proprie ius imputandi aut non imputandi cuiquam crimina aut poenas, vel etiam virtutes, merita aut praemia, ubi revera non sunt ab aliquo praestita, vel reipsa non adsunt:


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

primis istis principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις, quod sint dii, et quidem beati, quodque humanam formam habeant. Non admodum sane repugnaverim, talem quamdam plenam errore ac impostura noticiam esse in homine natura, aut certe facile percipi posse, quae et plures deos pro uno monstret, et eos similes hominibus forma essentiave fingat et denique a rerum humanarum cura removeat,


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

Velleius Epicureus disputat. Verum de hoc labyrintho errorum, nempe humani ingenii caecitate ac distortis oculis, non facile est aliquid certi statuere, aut profundius scrutari. Ego hisce, quae hactenus ex verbo Dei monstravi (ut sobrie philosopher) contentus esse volo: certo statuens, nunc mentem humanam plenam errore ac furore esse, quo ad res divinas attinet. LIBANUS mons procerissimis, et ad aedificationem aptissimis cedris ornatissimus, non raro per metaphoram praeclara regna significat: quia similitudo quaedam est inter gloriosos ac potentes proceres, et inter illas


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

meis. Paratus ad lapsum, Iob duodecimo: id est, pronus in ruinam. Baptista Matth. 3, iubens parare viam Domino, praecipit amoveri duo ingentia obstacula Christi, eiusque gratiae, nempe desperationem misericordiae Dei, et securitatem aut fiduciam propriae iustitiae: ideo accusat omnem humanam iustitiam, ut rem evanidam, florique similem: duo haec obstacula innuens per vallium elevationem, quae est, desperationis amotio, et montium depressionem, quae securitatem ac tumidam arrogantiam de propria iustitia significat. Perinde ergo Baptista praedicans poenitentiam, curat praeparari


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

16. Melior est patiens viro forti: et qui animo suo dominatur, expugnatore urbium. Hanc virtutem Paulus charitati tribuit 1 Cor. 13. Charitas est patiens, benigna et 1 Thes. 5 iubet eam exerceri erga omnes. Et Ephes. 4 inquit, Cum patientia tolerantes vos invicem in charitate. Passivam aut humanam patientiam voco, cum toleranter, placide ac tranquillo animo ferimus calamitates ac dolores quoscunque et tristia omnia. Haec patientia non convenit proprie Deo, sed homini. Passivam autem [?: voco-uia ] patienter patitur mala, nihil agens contra verbum Dei, aut ullam


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

integer, incorruptus, illaesus, non mancus aut mutilatus. Quare in voce Integer aliquid de huius vocabuli Hebraismis dixi: sed et hic aliquanto plenius et clarius erunt proponenda. Illud autem ante omnia utile fuerit observasse, duplicem esse perfectionem: aliam (ut ita dicam) divinam, aliam humanam. Divinam voco, illam summam perfectionem, quam Deus requirit in lege sua aut qua etiam ipsemet eiusque opera perfecta sunt, quam etiam legalem perfectionem vocare possis. Talem perfectionem Deus in sua severa legis praedicatione flagitat ab hominibus. Alia est perfectio inferioris cuiusdam


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

absconderit a sapientibus et intelligentibus, et revelarit ea parvulis. Et alibi ex Psalmo citat, quod ex ore infantium perficiat gloriam et honorem. In quibus omnibus locis necessario Parvus et Parvulus significat per metaphoram, homines contemptae conditionis, et parvi intellectus, quoad humanam industriam viresque attinet. Parvulis relinquere reliquias, significat divitiarum copiam. Reples ventrem eorum, satiant filios, et relinquunt abundantiam, aut quod superest, parvulis suis. Vulgata habet Psal. 63: Sagittae parvulorum. sed in Hebraeo, Sauciabit aut iacula


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

ac vestitus, aut quicquid et ut necessarium. Nec est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non respicit in Deum, nec ab eo quaerit aut sperat bona aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

rei in tot illis apparitionibus Dei. Tertio, similitudo vocatur id, quod cum altero in aliqua re convenit. Sic homo interdum dicitur similitudo aut imago Dei. Daniel. decimo: Ecce inquam similitudo filiorum hominis tetigit labia mea ubi angelus vocatur similitudo hominis, quia habebat speciem humanam. Sic Deus dicit Oseae duode-cimo: Locutus sum per prophetas meos, et visionem multiplicavi, et per manum prophetarum proposui similitudines. id est, multa similia aut parabolas, quibus volui conatusque sum revocare populum ad resipiscentiam. Quarto, similitudo significat ipsam


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

Novum testamentum aut foedus, in suo sanguine: quo nempe tum nobis communicato, tam et Deo libato aut oblato, illud pactum aut coniunctio confirmata est. In hoc quoque Sacramento sunt duae partes foedus ineuntes, quae prius male inter sese [?:-cem ] convenerant: nempe Deus, et genus humanam, interveniente mediatore aut foeciali nostro Domino IESU Christo, ac duabus suis manibus duas hasce diversas partes ad se invicem attrahente, ac veluti desponsante, et manibus earum copulante. Fiunt etiam pactiones aut stipulationes et promissiones utrinque. nam Christus testa tur nomine


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 736 | Paragraph | Section]

[?: 1-1 ] . [?: 1- ] Christus λόγος ibid. [?: ] Christus quomodo sit rex et sacerdos [?: ] . [?: ] Christi appellationes secundum humanam naturam 117. [?: ] secundum divinam naturam [?: ] [?: ] secundum utramque naturam 118. [?: ] appellationes quae officium eius complectuntur [?: ib- ] [?: ]


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.