Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: excogitari

Your search found 29 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 15-25:


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesuitae Colonienses blasphemant) cereum etiam assingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum et rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, et malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut peccati, iustitiae, iustificationis, fidei, gratiae, carnis, spiritus, et similium) paene philosophicas et Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quanto diutius ac diligentius de Deo cogitet, tanto minus sciat. Cicero Tusc. 1. dicit, nostram rationem hebescere contemplando mentem, sicut oculi solem. 31 Neque tamen carent Sacrae literae suis multo potioribus ac evidentioribus demonstrationibus, quam possint ab omnibus Philosophis excogitari. Nam si ullum principium, ullave certa noticia in rerum natura est, hoc certe praecipue deberet omni rationali creaturae esse notissimum et indubitatissimum; esse unam quandam summam ac primam omnium rerum causam, nempe Deum omnium rerum creatorem, omnipotentem et omnisapientem,


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligentes, tantum eos vocant sanctos, qui carent omni crimine, totam legem Dei implent, nec remissione peccatorum aut perpetua propitiatione Christi indigent. Qui in turba Pharisaeorum et Antichristi multi sunt, sed in Ecclesia nulli prorsus. 34 Quid vero possit esse aut etiam excogitari perversius, quam quod vocem Gratiae, quae adeô est aliena a nostris operibus ac meritis, ut eam Paulus Rom. 11 dicat pugnare cum nostris operibus, inquiens: Si ex operibus, iam non ex gratia, quia opera non essent opera: sin ex operibus, non ex gratia, quia gratia non esset gratia.


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eius naturam plenius in libello de Fide, et alio de iustificatione exposui. Hanc ipsam mendicam manum, precario victum quaerentem, Sophistae ita suis qualitatibus formarunt et finxerunt, ut ex ea prorsus suam virtutem, opus ac meritum effecerint. Quae obsecro potest prodigiosior metamorphosis excogitari, quam ex gratuita gratia, saluteque nobis indignissimis solo merito Christi divinitus donata, nostrum opus meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

fine Hoseae hisce verbis: Planae sunt viae Domini, et rectae, ac iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis. Sic et Psalmus dicit, verbum Domini esse purum et lucidum, sicut argentum septies excoctum et purificatum. Quae autem, ô bone Deus, maior impietas, detestabiliorque blasphemia excogitari potest, quam dicere sacras Literas (ut isti impuro ore clamitant) esse ambiguas, obscuras, flexiloquas: et contra iactare, se suaque conciliabula esse supra Scripturam, et quae similia ministri Antichristi blaterant? Quasi vero Spiritus sanctus, eius autor, vel studio nos decipere,


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1189 | Paragraph | SubSect | Section]

proposuit. Idem de iniustitia potest facere iustitiam, corrigendo Iura, et mutando. 1. de ap. ut debitus. et 1. de consang. et affi. non debet. Et omnino plenitudinem obtinet potestatis. 2. q. 4. decreto. Quid, quaeso te Christiane frater, horribilius, magis blasphemum aut diabolicum excogitari omnino potest, quam quod Antichristus hîc sibi arrogat? Haec ex primariis Papae scriptoribus, de norma, regula aut κριτηρίῳ Papae, eiusque Sinodorum, et praesertim Tridentinae, adscribere volui. nec enim omnes omnium adversariorum


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctis nequaquam esse vere peccatum. At contra Paulus apostolus clare pronunciat, esse peccatum, esse concupiscentiam, esse malum pugnans et militans contra Deum et eius legem, captivans novum hominem sub legem peccati, et denique serviens legi peccati. An posset aliquid clarius dici, aut tantum excogitari, ad asserendum, manentem corruptionem esse vere peccatum: quam quod hic spiritus S. tam grandibus et quasi atrocibus verbis, per hoc selectissimum Christi organon, tam constanter ac perseveranter ingeminat? Quare hîc isti


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut supra abunde ostendi. Si igitur confitentes hoc mandatum anathematizantur, multo certe magis instituens tam iniustum mandatum. Quae autem tandem sunt istae causae mutilandi sanctissimum filii Dei Testamentum, quas Ecclesiam habuisse fingitis? Cur non indicatis eas? Quae vero possunt excogitari, aut etiam tantum confingi causae, cur creatura creatoris sui mandatum pervertat? Contra autem (etsi haec una causa, nempe institutio et mandatum Dei, sit ponderosior toto mundo) recitantur non tantum a veteribus, sed a recentissimis (ut sunt, post Ambrosium, Lombardus,


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et ipsum celebremus: isti tales communicatores omnia hisce ex diametro contraria patrabunt. Cogentur enim confiteri, communionem sub una specie, et damnationem sub utraque, quam illi tum sument, iustissimam ac sanctissimam esse. Quae potest maior perturbatio fidei ac conscientiae esse, aut saltem excogitari, quam talibus contradictionibus semetipsum implicare et obruere, ut et supra dixi? Veram porro Religionem Christi ibi cogentur abnegare, damnare et blasphemare, contra falsam amplecti et profiteri. Denique ibi ipsum iam orbi terrarum ingenti Dei beneficio manifestissime patefactum


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usquam prorsus alio referendum esse. Idem agit et in illis statim adiunctis, quibus quasi paraphrastice verba Domini exponit: Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate. Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem sacrosancti Testamenti? Hinc ergo evidentissime cernis, Christiane frater, istos seductores scientes volentes, consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis Dei


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut coniunctionem et disiunctionem hominis cum Deo, id est, iustificationem et vitam, ac contra iniustitiam et mortem, quam Philosophia prorsus ignorat, tantum de temporaria beatitudine agens, fermeque tantum pecudum felicitatem homini tribuens. 12 Nihil ab eruditissimis Philosophis excogitari potest contra creationem et narrationem Moysis, quod non vere ac solide solvatur, etiam ex ipsa ratione ac Philosophia, ut est illud argumentum de aeternitate mundi. 13 Philosophia cogitur ad unam summam, prudentissimam potentissimamque ac optimam causam aut naturam devenire,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.