Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1743-1815:


1743. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

publica detrahatur. Quarum igitur vides indolem, amas Litteras ac foves, quae te praesidia sibi et decora patrocinio tuo comparari gaudent. Domum videmus tuam lectissima instructam Bibliotheca, quam novis undique conquisitis voluminibus ornatiorem in dies atque ampliorem facis. Hinc eximios in omni doctrinarum genere fructus a te percipi norunt omnes, qui sermonibus aliquando tuis interfuerunt. Equidem ipse, cum primum te salutandi venerandique gratia adiissem, ad reliqua animi ornamenta tantum a te philosophiae studium adjunctum esse comperi, quantum, qui te ignorarent, nunquam in tam


1744. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

contra ac corrumpi vitiis, idque fieri cum a Deo aversi ad creatas res convertimur: peccata non esse paria: ea ab errore mentis proficisci: cum enim alicujus boni specie repente quis percellitur, suam assensionem non usque eo cohibet, donec rem eam perspiciat mens, atque ex omni parte consideret, et expetendane sit, an vitanda, definiat; sed praeceps ruit in illud, quod semel Boni speciem praesetulit, et judicium mentis antevertit. Tandem rebus omnibus perpensis hoc vere sapientis esse statuit, ac firmat, in hoc mortalis vitae cursu in id, quod Summum atque Aeternum


1745. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


41  Versibus in nostris, conor quos pangere magnis
42  SORGORUM de Gente Viris: hos inclita tollit
43  Nobilitas, his ingenium divinius, et mens
44  Rerum notitiis praefulget i omnibus, omni
45  Hos tu, Diva, tua voluisti excellere laude.
46  Eja igitur Vos, doctrinae qui templa tenetis
47  Edita jampridem ingressi, si publica rerum
48  Cura sinit nostras etiam non


1746. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

foedus amoris,
267  Ut vicina velint jungi, metuantque revelli.

268   Jam ne vides igitur, nos quanta pericula fraudum
269  Circumstent? Quantum prope re fallamur in omni?
270  Quo magis est nobis dubitandum. Nec tibi possum
271  Errorum latebras omnes penitusque repostos
272  Insinuare aditus, omnesque ostendere rimas:
273  Nam me alia expectant


1747. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


448  Ipsa sed specie Pulchri, quod mente tenemus:
449  Ad quod ut accedunt quaedam minus aut magis, illa
450  Debebunt nobis minus aut mage pulchra videri.
451  Consimili ratione videbis de genere omni
452  Nos aliquid summum supremumque intus habere,
453  Idea quod Grajis vocitatur; possumus id nos
454  Notitiam aut speciem aut exemplar reddere rerum.


1748. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

Ut, quod sit Summum supremumque, ipsa videret?
457  Non etenim sibi mens per se unquam effingere tale
458  Quid valuit: quoniam a Summo sibi conscia certe est
459  Deficere in magis atque omnibus e genere omni.
460  Nec nostri docuisse ea potuere Parentes,
461  Quos ex natura consistere scimus eadem
462  Ac nosmet pariter finita et deficiente.
463  Nec fuit a rebus postremo haurire


1749. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

coalescere Summum.

509   Est igitur summi simplex natura reperta
510  Numinis: omnis erit quapropter corporis expers:
511  Corpus enim pariter supraque infraque et ab omni
512  Est latere extensum, quod non sine partibus ulla,
513  Si bene pervideas, fieri ratione putabis.
514  Illud praeterea, quod non est corpus, oportet
515  Aut nihil, aut mens sit:


1750. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


557  Temporis est expers etiam aeternumque repertum:
558  Scilicet immotum non unquam elabitur illinc
559  Praesens, dum felix et tota simul fruitur se
560  Vita carens pariter fine omni principioque.

561   Hinc quoque perfacili poterit ratione patere
562  Esse infinitum, quod Summum est; non numerorum
563  More, quibus serie permagna quamlibet


1751. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


889  Jam nihil Auctoris, qui primum existere fecit:
890  Namque horum ratio patefit diversa profecto.
891  Non manus Artificis penitus consistere fecit
892  Omne, quod in signo est, nec ab omni parte creavit;
893  Materies etenim signi omnis constitit ante
894  Aut inter silvas foliis et cortice tecta,
895  Aut inclusa ima terra Pariisque rigens in
896  Rupibus; utque


1752. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1014  Ast olea et ramis et trunco et fronde priori
1015  Assimilis? nihil ut mentita immensa vetustas
1016  Sit rebus, quascumque novat? nihil innumerarum,
1017  Quas Fors condiderit, rerum omni de genere unquam
1018  Mutatum exierit de sinibus, omnia quando
1019  Fors incerta regit, quae quanta vi peragantur
1020  Consilii, nostra non est pertingere mente?


1753. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

denique reddi
1188  Debent pro meritis, queis vita anteacta potita est.
1189  Neu quis ab hac usquam rationum indagine possit
1190  Evasisse loci, penitusque ex parte perire
1191  Omni Hominem dicat, nihil ut super illius extet;
1192  Immortalem Animae naturam simplicis esse
1193  Nunc reddenda mihi est ratio: tu percipe dicta.

1194   E parti naturam


1754. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1237  Sed confusa videns simul omnia cernere sese
1238  Nil putat, atque ideo velut evanescit, abitque,
1239  Ut queat intra se nil tum volvisse videri.
1240  Quapropter ratio est haec semper vera, quod omni
1241  Tempore, quo Mens est in rebus, cogitet: et ni
1242  Cogitet, existens nulla ratione videri
1243  Possit; quandoquidem haec natura reperta est.


1755. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1285  A rerum plagis neque longo vincier aevo.
1286  Dicere at, in nihili quod nostra redire profundum
1287  Debeat exacto tandem Mens tempore vitae,
1288  Desipere est. Quid enim sic omni ex parte peremtum
1289  Occidit usque adeo penitusque revertitur in nil
1290  Rerum natura ex omni Summaque creata?
1291  Quod si Summa manet rerum omnis corporearum
1292  Morte


1756. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1287  Debeat exacto tandem Mens tempore vitae,
1288  Desipere est. Quid enim sic omni ex parte peremtum
1289  Occidit usque adeo penitusque revertitur in nil
1290  Rerum natura ex omni Summaque creata?
1291  Quod si Summa manet rerum omnis corporearum
1292  Morte carens penitus, tanto magis inficiandum
1293  Debere omnem Animae naturam nobilioris
1294  Deficere


1757. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1340  Audiat intus, uti, cum avulsa a corpore fatis
1341  Mens erit, aeternum tum debeat ipsa manere.
1342  Nec potuisset idem tacite omnibus insinuare
1343  Usque sibi concors Natura, errore nisi omni,
1344  Nimirum quod nos semper docet illa, careret.
1345  Scilicet emissas nervo stridente sagittas
1346  Unam si videas semper contingere ferro
1347  Omnes rem, dubio procul esse


1758. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

quod possidet intus eorum,
1518  Perque oculos aures linguam naresque manusque
1519  Gustat, odoratur, videt, et contingit, et audit;
1520  At corpus sensu caret omni, et non alia re
1521  Fungitur, in variis varie quam partibus ictum
1522  Quod moveat varie quoque Mentem, quae varianti
1523  Percipit idcirco sensu, quaecumque lacessunt.


1759. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1547  Illum, ubi summa Boni ratio est, quod oportet amare.
1548  His contraria item rationem propter eandem
1549  Debes, non possit quod non odisse, fateri:
1550  Nam tum summa mali ratio est, cum distat ab omni
1551  Quid penitus regione Boni, summeque remotum est.
1552  At quod se mediis interserit intervallis
1553  Hinc atque hinc, neque sic rationes oppositorum


1760. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]

quoniam non tali lege creatam
1651  Dicere fas, quid jam superest, nisi solvere poenas,
1652  Dicendum, quas proinde aliquod scelus esse secutas
1653  Est opus? at nullum potuit scelus esse, nisi omni
1654  Parte recusârit sese illa, ut postulat aequum,
1655  Subjicere Auctori: quae sic violaverat ergo
1656  Sanctas justitiae leges aeternaque jura,


1761. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1682  Gaudia; Seditio Discordia Bella Tumultus
1683  Tum neque nomina erant neque in ullis cognita rebus.
1684  Felices! donec, scelus o! tetigere proterva
1685  Poma manu, Pater ex omni quae veris honore,
1686  Scilicet ut possent aliqua parere, vetabat
1687  Multa minatus. Ab hac prima tunc labe repente est
1688  Perpetuum corrupta omnis Natura, suoque


1762. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Section]


1690  Ilicet, omnia mutata confusa figura.
1691  Tum primum Mens corporeo se carcere sensit
1692  Invitam includi, nec jam dominarier intus
1693  Omni Reginam imperio, velut ante, potentem;
1694  Erepta prope sed jam libertate triumpho
1695  Captivam indecore trahier plerumque, rebelles
1696  Cum Dominam invadunt vi multa immanibus ausis


1763. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

nihilum (nil convenit illi);
99  Quandoquidem nusquam, qui non extenditur aptus
100  Mensuris, locus est, nusquam reperitur inane.
101  Neve putes clausum vas omni corpore posse
102  Intus inaniri spatio tamen intercepto;
103  Nam si, quidquid id est, inter latera intima tollas,
104  Nil tum proinde, quod intersit, superare necesse est,


1764. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


622  Principio Solem propria qui luce coruscat,
623  Ut supera ostensum est, nostrae fac ut esse rearis
624  Assimilem flammae, quae vi motuque agitatur
625  Usque adeo vehementer, ut omni fortior extet
626  Corpore mobiliorque; ita magna percita motus
627  Vi, quaecumque furens contingit, concremat atque
628   Dissuit, aut secum volento turbine


1765. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

via luctarier arcta?
642  Ne tamen hanc ob rem penitus per inania ferri
643  Astra putes, liquidis permixtum aut rebus inane:
644  Nam, praeter spatio quod ab omni exclusimus omnem
645  Naturam vacui, et pugnare ostendimus ante,
646  Si sit inane super, queis posset viribus astra,
647  Quae vaga sunt, circa Solem obluctantia ferre?
648  Quare


1766. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

(quia non est funibus ullis
654  Suspensa aut subter solidis innixa columnis,
655  Debeat ut constans una in statione per aevum
656  Omne manere; sed aurarum tenuissima circum
657  Vis omni pariter cingit de parte, suisque
658  Perfluidum hoc caelum conjunctam amplexibus ambit)
659  Debet ab illius circumferri impete, et una
660  Immotam lustrare moventis lampada Solis.


1767. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


779  Dimidia sit parte sui, pars obruta nocte
780  Altera, quae radios subtracta reliquit: at Annus
781  Uno in circuitu sit Terrae, quo vaga Solem
782  Omni ex parte videt bis senis mensibus actis.

783   Hic age, cur Solis radiis modo plena nitere,
784  Nunc minui, penitus tunc lumine cassa videri
785  Luna queat, dicam.


1768. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1373  Et pariter debent eadem ire in funera tandem.
1374  Cum persaepe quidem contra contingere nosmet
1375  Intueamur, ut, aetatis qui tempore Fratres
1376  Non distant, vitae ratione ferantur in omni
1377  Diversum, semperque animis discordibus obstent
1378  Impare fortuna et cultu fatisque supremis.
1379  Illis quapropter latitandi copia nulla est,
1380  Quos doctrina tenet


1769. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1459  In pelagus sensim ruere, et depressa videntis
1460  Effugere ex oculis tandem, pontumque subire.
1461  Quae fieri non posse putem, si plana sit illa
1462  Tellus parte tibi; quare omni a parte rotunda est.

1463   Huc accedit, uti, qui terras puppe relinquunt
1464  In mare progressi, primo navalia portus
1465  Littoraque auferri cernentibus


1770. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1489  Exiguus pulvis convexa per aera rotarum
1490  Esse videbuntur, vel si quid tenuius extat.

1491   Ne tamen idcirco Terram aeque a parte rotundam
1492  Esse putes omni; media nam forsitan illa
1493  Excrevit paulo convexior in regione,
1494  A geminis compressa polis; fors planior illic
1495  Est, et longa polo contra


1771. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1533  Nullam e corporibus cadere ullis partibus umbram:
1534  Desuper excurrens nam Sol bis lumine recto
1535  Impendet, supraque caput bis praeterit urens;
1536  Corpora propterea parti collustrat ab omni.

1537   Hanc mediam excipiunt ardenti a Sole perustam
1538  Zonarum geminae, quae Divûm munere nobis
1539  Concessae nimio non exuruntur ab aestu,


1772. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

tentatum audivimus ipsi,
1589  Tanto majus opus, quantum nostra aequora vincit
1590  Oceani pelagus, tanto praeclarius, ingens
1591  Quantum America suis cum regnis omnibus atque
1592  Omni auro pretium hoc excedit velleris aureum.

1593   Tertia pergelidae pars terrae subjacet Ursae:
1594  Ultimaque Arctoae contraria nomen ab Austro


1773. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


11  Nec ripas Penee tuas; proin mira videri
12  Gentibus ut possit regio, visendaque ferri.
13  Oppida quis Populis munita opibusque, quis Urbes
14  Enumeret magnas? num terra Urbs visitur omni
15  Aemula Lutetiae? quae tantum rebus opima
16  Rebus opima bonis? Viden et quos Gallica profert
17  Terra Viros? Seu bella movent, quae doctior armis
18  Gens erit? Amplexu


1774. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

rerum Inventor, tu munera nobis
38  Inclita suppeditas et vita digna perenni.
39  Nam simul atque tuis evolvimus aurea chartis
40  Aurea dicta, quibus penitus Natura retecta est
41  Omni ex parte patens, occultaque prodita vis est
42  Causarum, et ratio simul ac tua vociferrari
43  Incipit, hanc omnem suprema a Mente coortam
44  Naturam rerum et suprema a Mente


1775. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


83   Et quo pervidas magis haec, reminiscere Summi,
84  Exorta unde omnis res constitit, infinitam
85  Esse Potestatem: ratio proin vera reposcit,
86  Perfectum parti subito quod prodiit omni,
87  Quidquid ab illius constat virtute profectum:
88  Longe aliter quam qui Divûm simulacra perenni
89  Aut veterum Heroum vultus in marmore fingit:
90  Principio lapidis rude


1776. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

signa.
104  Hac ratione vides, primo jam tempore Mundi,
105  Omnis quod rerum quoque tum Natura repente
106  Constiterit, qualis post longos constitit annos
107  Parti perfecta ex omni, quia Mente creata est
108  Illa, cui summa est simul Ars et summa Potestas.

109   Id tamen haud nostris quidquam rationibus obstat;
110  Scilicet, ut si, Hominum quae


1777. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]



146   Illas praeterea cujusvis pone fuisse
147  Particulas, cum summa fuit divisa, figurae;
148  Non opus idcirco minus est fateare, quod omnis
149  Pars ea debuerit prostantes e latere omni
150  Excutere angululos (parti pars officiebat
151  Quandoquidem motu), fieri tum proinde rotunda,
152  Ut pila, quam Pueri volvunt per strata viarum.
153  Quod sic exciderat de


1778. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

namque Pilis cum tenuior extet,
186  Vi multo major recedere longius illae
187  Nituntur medio de Vortice; proptereaque
188  Intro ea contrudunt Elementi pondera primi
189  Parte repulsa omni, medioque in Turbine stipant.
190  Nonne vides, cum pertuso versatur in orbes
191  Triticeum cribro frumentum, immixta coire
192  Quaelibet in medio, tenui quae pondere constant,


1779. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

Solis ab igne:
291  Quandoquidem medium non obtinet orbe suo Sol
292  Vorticis hujus eam, quam dicimus, ob rationem:
293  Forsan ob hanc etiam, non aequis viribus extra
294  Quod Vortex omni de parte prematur; et inde
295  Parte hac excurrat protensior, arctior illa,
296  Et sese oblongi speciem conformet in ovi.
297  Propterea haud aequum gradiuntur et astra per orbem.


1780. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]



466   Accidit, ut maculis quoque densis saepe coortis
467  Undique velatum nigra ferrugine Sidus
468  Fulgorem condat nobis, penitusque videri
469  Desinat, aspectu subtractum scilicet omni.
470  Idcirco septem cum Plejadas Atlanteas
471  Ante fuisse ferant caelo, post excidit una
472  De numero: nam sex clara de nocte videntur


1781. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

motus
818  Raptari; Terramque ita circum Vorticis aestum,
819  Fac, fieri exiguum reputes, quo fluvida caeli
820  Vis in circuitum rapiatur; at ultimus orbis
821  Aequis non spatiis omni est de parte remotus
822  Terraï a medio, sed supra arctatur et infra
823  Amplior ad latera; urgentur quia desuper a vi
824  Multarum majore Pilarum, respuiturque:


1782. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

idcirco magnis ea viribus extra
949  Nititur elabi, medioque recedere motus,
950  Scilicet a Terra; medium namque obtinet ipsa.
951  Et quia particulis omni de parte rotundis
952  Caeli materies, nimirum Elementa secunda,
953  Constat, propter eam debet majore figuram
954  Vi niti ad citius, quo pellitur, egrediendum,
955  E Terraque


1783. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

alterius cujusvis cumque figurae.
957  Namque, ut Mensores certa ratione fatentur,
958  Tantum in corpore inest haud ullo materiaï
959  Extima quam si sit facies de parte rotunda
960  Omni more pilae, reliquis quapropter oportet
961  Corporibus praestent nisu, quo longius ire
962  Pugnant a Terra, medio quae Vortice constat.

963   Hinc rerum Gravitas


1784. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

proponere pergo
1132  Exemplar: geminis in librae lancibus hinc atque
1133  Hinc paria imponas si pondera, quodlibet horum
1134  Nil tum pendere contra aliud videatur, oportet;
1135  Omni privatum penitus sed pondere parva
1136  Nisus vi poterit sursum deorsumque moveri;
1137  Quandoquidem inter se tum mutua sustentantur
1138  Corpora, dum constant aeque librata: sed illa


1785. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1273  Particulae, circa Magnetem in vorticis aestus
1274  Se ferre incipient egressae regrediendo.
1275  Quod magis ut pateat; ferri scobs desuper ipsum
1276  Sparsa tegat lapidem, partique involvat ab omni:
1277  Tum projecta licet temere haec qua tollet in hirtos
1278  Sese sponte pilos, qua circumflectet eosdem,
1279  Disposita in formam nimirum vorticis ejus,
1280  Quem faciunt


1786. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

quae sunt, ut robora ferri
1814  Ut validi silices ut saxa adamantina constant,
1815  Debent immotis et se tangentibus esse
1816  Praedita particulis, subtilique aethere et auris
1817  Omni a parte premi, atque arcte conjuncta teneri.
1818  Vis circumpositis nimirum magna premendi
1819  Est auris, ut pressae a sese mutua partes
1820  Avelli nequeant, velut una glutine nexae.


1787. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1859  Ad latus ut nequeat tum parti haerere propinquae.
1860  Ergo quies retinet junctas semel, et facit, illum
1861  Ut servent, vel sola, statum, pugnentque repelli;
1862  Materiae quoniam est omni vis insita quaedam,
1863  Qua semel extiterit ratione, ut perstet eadem,
1864  Victa nisi externis causis, ut diximus ante.
1865  In punctis et quo tanguntur pluribus aptae


1788. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1880  Undique subtilis quoniam vis materiaї,
1881  Inter particulas dum transit multa liquentes,
1882  Rectum scindit iter, rectoque dat ire meatu
1883  Propterea lucem, quae dum transmittit, ab omni
1884  Parte patens corpus debet clarumque videri.
1885  At quae dura, sed et pariter pellucida constant,
1886  Ut vitrum ut glacies adamasque aliique nitores
1887  Gemmarum, debent


1789. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


617  Inter se bullas; has illo proinde necesse est
618  Rumpi ex conflictu, inque graves quoque solvier undas
619  Guttarum; quas tum facit aëris aura rotundas
620  Parte premens omni; non aequo hae tempore deorsum
621  Dum labuntur, ab alta aeque nec nube solutae,
622  Nec simul, et prius infernis tum forte supernae,
623  Illo nimirum veniens erit obvia casu


1790. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

vitro.
870  Namque ubi restantem multa vi traxeris infra
871  Embolum; ut interea nequeat per tenue foramen,
872  Valvula quod clausit, venientem extrinsecus auram
873  Excipere, utque omni constet prorsum invia vento
874  Antlia, fundetur loca per magis ampla repente,
875  Et rarefiet spatiis majoribus intus
876  Aër: propterea vitri de vase cavati
877  Irruet


1791. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


21  Suaviter imperio movet: et quid funditus ima
22  Conditur in terra, quid in alti gurgite ponti est,
23  Quid caelo in magno, superaque infraque quid usquam,
24  Non manifesta palam quod ab omni denique parte
25  Illius immensi referat vestigia Summi?
26  Omnia tam variis ast inter praedita formis,
27  Quidnam majus opus, quidnam sublimius illa,
28  Undique qua constant


1792. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


500  Rorem in pulmones; ille undique fusus eorum
501  Per caulas teritur magis, interiusque recenti
502  Miscetur succo, nimium qui mobilis exit
503  Illo ex attritu partique subactus in omni.
504  Inde locum cedit venientibus aëris auris,
505  Quas velut in folles inducimus ore ruentes
506  Latius in pectus: patefacti cordis hiatum
507  Ex alia tum parte subit Cruor,


1793. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


515  Undique distensis ramis diffundit in artus,
516  Queis Cruor illapsus partes citus irrigat omnes:
517  Inde redit tenues per venas, inque Cavam se
518  Exonerat rursus parti conlectus ab omni,
519  Ut rivi in fluvium, rursusque revertitur in cor.
520  Quod superest, Sensus, age, delbamur ad ipsos.
521  Constituit Sensus Animae Natura ministros,


1794. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


974  Per sese exultans pariter, similemque Sonorem
975  Reddere. Non illud, quo fiat, dicere pacto est
976  Difficile, et veram, si jam cupis, accipe causam.
977  Aequalis quoniam re prorsus constat in omni
978  Utraque chorda, pari, cum mota est utraque, oportet
979  Tempore conficiat cursus, pariterque coruscet
980  Consimilem reddens una fremitumque sonumque.
981  Alterutram vero


1795. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1231  Est opus in rebus: namque ut reflexa videri
1232  Lumina res faciunt radiorum, ita corpora reddunt.
1233  A quibus exiliunt, vario contincta colore.
1234  Candida cernis enim, quae ex omni parte remittunt
1235  Omnes vi multa radios, et lumina vibrant
1236  Undique: sed contra nigrant ea corpora, multis
1237  Quae pertusa viis intra se clara receptant
1238  Lumina


1796. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

diemque ferentis.
1274  Contra si tenui retro pila missa rotatu
1275  Exiliat; radiis lucis perfusa nitebunt
1276  Corpora Caeruleis: Virides Flavique Colores
1277  Et Ferruginei quique omni de genere inter
1278  Hos extant alii, non multum in origine distant;
1279  Quandoquidem motu gignuntur particularum
1280  Circa se mage vel celeri, vel languidiori.
1281  Forsitan


1797. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


2032  Pars validos tandem motus solvatur ob ictus,
2033  Atque situ peccet mutato principiorum;
2034  Impliciti morbo tentabimur atque dolore.
2035  Tunc ea si morbi vis arte potentior omni est,
2036  Nequidquam ad vitam turba revocante Medentum,
2037  Correpti letho vitam exhalabimus ipsam
2038  Linquentes artus immotos frigida membra.


1798. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

nos torret hiantes.
400  Haud tamen hoc ipsum longe non utile nobis;
401  Quaerere nimirum semper, quod deficit, aegroque
402  Esse animo, nullisque diu requiescere rebus,
403  Ex omni nequeant quae reddere parte beatos;
404  Ut sic jam specie falsorum et fraude bonorum
405  Detecta, Verum tandem Summumque quod extat,
406  Mens animo queat


1799. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

sint.
592  Prima tibi aeternae Praescriptaque Scitaque Legis
593  Sunt ea, quae memori fac pressa in pectore semper
594  Fixaque sint, tota vi mentis et impete cordis
595  Atque animo ex omni nimirum Numinis, omne
596  Unde Bonum, summi supremam semper amare
597  Naturam, atque in eam votis ardentibus ire,
598  Et nihil hanc extra, verum nos nostraque rerum


1800. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

ejus
660  Summi a natura magis ipsa minusve recedunt,
661  Extremique juvant ut nos in gaudia Finis.
662  Neu tu rebus ab his reputes hic forsan, Amorem
663  Non purum in nobis, omni neque labe carentem
664  Esse; Bonum quoniam, quia suave est conveniensque,
665  Tendimus in summum, summum cum Numen amamus.
666  Namque ea vel puri natura videtur Amoris,


1801. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

quae sint;
797  Proptereaque malos poenae terrore minantis
798  A scelere avertant. Tantum at si poena coërcet,
799  Non Natura Homines; unde unde illa insita tandem,
800  Suppliciorum omni penitus terrore metuque
801  Sublato, mentes agitaret cura Nocentum,
802  Ut nequeant placidam et pacatam degere vitam?
803  Est quiddam in nobis, quo nos cognoscimur ipsi


1802. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


944  Mens desiderio ferviscit, funditus ipsam
945  Rem, novitate sua quae perculit, inspiciendi.
946  Inde tibi multae manârunt utilitates,
947  Queis vita certe expertes essemus in omni
948  Nil admirando: tamen hic quoque saepe cavendum,
949  Ne desiderium Ratio non temperet: illa
950  Nam sine saepe solet supera se tollier audax


1803. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

auferte nefandam.
977  Sola sub exesis scopulorum cautibus, ima
978  Vel tellure luat poenam, et triste exigat aevum;
979  Sola, quod alter habet, sibi tantum hic optet habere.
980  Sic, omni quoniam est expers ratione, libido
981  Impetus est animi quidam non rectus, ut illo
982  Infra se positis fiat Mens subdita rebus.
983  Denique si Ratio non temperet, omnis, oportet,


1804. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1004  Scilicet his moti nos intra saepe tumultus,
1005  Si Ratio desit quae temperet, ilicet aegram
1006  Suffundunt Mentem tenebris, ut cernere verum
1007  Non queat, et prave de re proin judicet omni.
1008  Et quamvis omnis Rationem haud audiat ipsam
1009  Interdum motus; Menti tamen usque potestas
1010  Certa manet, nunquam cedendi denique victam.
1011  Si velit, illa quidem


1805. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1105  Nimirum desiderium metus ardor amoris
1106  Caeteraque, in vita, genus hoc, queis saepe ciemur,
1107  Convertant animum si in terram, projiciantque,
1108  Semper ut in vita nos prave errabimus omni
1109  Non sine pernicie! quod si in caelestia motam
1110  Corripiant Mentem, Ratio indulgebit, et omnes
1111  Effundens, nam recta via est, laxabit habenas,
1112  Et sic innocuo


1806. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1251  Dum graditur coepta, ne quae res obsit eunti,
1252  Huc circumspiciens mentem convertat et illuc
1253  Solicitam, coeptisque objecta incommoda rebus
1254  Vitet, et offensu declinet cautus ab omni.
1255  Attamen interdum nihilo minus usque sagacis
1256  Solertis cautae et quantumvis omnituentis
1257  Fallier humanae videas ea prodita mentis


1807. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1262  Propterea variam quia rerum conditionem
1263  Scit Prudens, nunquam, cum fecerit omnia, certus
1264  Secura eventus expectat mente futuros;
1265  Prorsus ut in vita rerum nihil accidat omni
1266  Ullarum, non posse quod accidere ipse putârit.
1267  Vidimus, ingentes aliqua persaepe paratus
1268  Belli cum fierent de parte, et cogeret amplis
1269  Armipotens turmas


1808. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1615  Atque animum Virtute, queat quae reddere Fortem;
1616  Quandoquidem superanda manent tot dura laborum,
1617  Totque pericula sunt tot magna incommoda vulgo,
1618  Queis misere vita semper tentamur in omni.
1619  Provida nimirum Mens Numinis, exilii hujus
1620  Vili forte capi ne nos possimus amore,
1621  Sed Patriae expectata in gaudia suspiremus
1622  Caelestis Patriae atque


1809. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1682  Aspera laturum fidenti pectore Fortis
1683  Vir fore se sperat, Ratio cum poscet, et idem
1684  Impavido constans animo patiensque laborum est:
1685  Obfirmatur enim in tolerandis tristibus, omni
1686  Inque malo placida mente immotaque ferendo:
1687  Atque pari perfert adversa secundaque vultu,
1688  Recta firmus enim semper manet in ratione:
1689  Nam magnae levitatis item


1810. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

Quandoquidem tantum Ratio concedit utrosque,
1761  Corporis ut vires reparentur; at opprimit illas,
1762  Ingerit immodicam madidus qui scilicet escam.
1763  Casta quoque haec Virtus; quia re declinat ab omni,
1764  Qua valeat turpis cor exagitare voluptas:
1765  Ore Pudicitiam praefert; turbatur ad omne
1766  Quandoquidem factum, quod posse inferre videtur


1811. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1802  Jam vetere amisso corrumpitur atra decore;
1803  Idque fit, a Summo cum nempe aversa recedit,
1804  Inque creatarum infelix bona inania rerum
1805  Vertitur, ex animoque illis conjungitur omni.
1806  Scilicet hic Animae status est, media extet ut inter
1807  Corpus et ipsa Deum, simul et jungatur utrique:
1808  Alterutri si proinde libens accedat amore
1809  Arctius


1812. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1811  Quare corporeis quo sensibus illaqueatur
1812  Plus, aut per sensus quae percipit, hoc magis ipso a
1813  Rerum Auctore recedit, et obliviscitur ejus.
1814  Quaenam est Naturae magis, omni et dissona legi,
1815  Denique cum pulchro quae res magis ordine pugnat?
1816  Nec porro paria esse queunt peccata videri;
1817  Sed graviora aliis quaedam levioraque constant,


1813. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

pendent
1824  Errorum Mentis, sed quae non fallitur insons:
1825  Quandoquidem perculsa bono quocumque Voluntas
1826  Stare loco haud perfert, donec Mens parte revolvat
1827  Scilicet ex omni rem, seseque indique vertat,
1828  Impatiensque morae verum irrequietaque coeco
1829  Impete corripitur praeceps, et praevenit ipsam,
1830  Quae regat et doceat, Mentem; haec erroris origo.


1814. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

aestimat aequo,
1880  Ut praeferre sciat majora minoribus usque
1881  Lucra: quid? aeterno si constent pondere summa,
1882  Ambigat haec levibus subito praeponere rerum
1883  Momentis? Omni quivis,, licet, oscitet in re,
1884  Oscitet in nummis et fama et honore parandis,
1885  Quaeque alia inquirunt Homines ardenter amantque;
1886  Rure vel urbe, mari terra, bellique domique


1815. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


1884  Oscitet in nummis et fama et honore parandis,
1885  Quaeque alia inquirunt Homines ardenter amantque;
1886  Rure vel urbe, mari terra, bellique domique
1887  Oscitet; id cura peragat modo pervigil omni,
1888  Quo sibi felicis post mortem munera vitae
1889  Comparet: haud operae parcens ullive labori
1890  Perstet in hoc omnis, contemnens caetera victor
1891  Perstet et obduret:


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.