Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1875-1914:


1875. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

duxisti condemnandum. In quo te reprehendo; quem enim nostrum dolosum ausis vafrumve appellare, cum tamen omnes nos politica quapiam uti non diffiteamur? Te ipsum et antea quam te haec perturbasset opinio, et vero nunc etiam postquam te error iste invasit, politicam cum omni aequitate conspicimus coniunxisse. Piget plures alios referre claros viros quos tu omnes haud scio an possis condemnare; non itaque politicae vitium astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere. At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane


1876. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius,


1877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur. Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum alibi, tum Romae possumus capere infinita. Illam princeps Cato professus est, posterioris clarissimum exemplum Cicero dedit; nempe ille vir alioquin natura gravis, cum insuper philosophiae


1878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et eius, cum quo agitur, spectanda est indoles: multos prae blando vultu severitas decet, quosdam hac ipsa magis quam omni humanitate devincias. Haec itaque attendenda sunt praeterquam quod foris gravitas, domestica inter affabilitas, et suis cuncta temporibus sint adhibenda; nam "laetitia (ut ait Seneca) iuvenem, frons decet tristis senem." Sen.


1879. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus


1880. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iuribus adhibendam esse severitatem quam mox blando vultu ceterisque popularibus artibus lenias. De poenis tantum dicere superest de quibus ut plurimum solet variari: an videlicet ob omne delictum et an severas semper oporteat adhiberi? Mihi quidem barbarus semper et ab omni humanitate alienus mos ille visus est ut feris peius iumentisque coloni tractentur; nam bestias ipsas meliores domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur


1881. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere


1882. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vitandae popularis invidiae excolendaeque Croatiae modum. Quo in genere id praetermittere haud possum, quin admoneam eos qui extera imbuti disciplina prae ceteris rationi concedunt ut, quoniam nostram in patria iuventutem excolere desperatum est, in id vi omni conatuque incumbant quo plurimos civium ad relegandos studiorum causa in exteras regiones liberos suos persuadeant. Durum id equidem et periculis expensisque, depravandi praeterea occasionibus infame; at melius reputanti facile probatum, si cogitaverit et periculis


1883. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus dicas faciasve circumspiciendum est. Itaque id quidem omni, qua fieri potest, ratione cavendum est ne a subditi in quodam officio desciscamus; at vero id non minus opinione mea vitandum est ne, dum obligationi subditi non deesse plus nimio contendimus, cives nos esse obliviscamur, dumque principi gratificari nimium sollicite


1884. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est assidendum, sunt pergraves. Id quoque in vita communi confert si gravitatem quis semper praeferat nec unquam ad dissolutos illos confidentiae iocos se immittat. Porro in alioquin supponitur ut in


1885. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

idiomate, omnis personae proprietatisque securitas ita evanuit ut tum postremum me vivere, liberum hominem esse, et patriam habere senserim; sextus denique iam labitur annus quo abolito legali supremi comitis magistratu, sublatis liberis comitatuum congregationibus, ruptuque omni, quo princeps cum regnicolis de legum systemate adeo belle nectitur, vinculo hac sede decedere coactus fui. Post longum adeo intervallum, post omnem iam ferme de meliori sorte spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem


1886. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere


1887. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ne iurisdictio militaris et politica; aut haec et iudicialis; immo ne politica quidem et cameralis in unum idemque individuum congerantur, et ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur; denique ut magistratus omnes tanquam instrumenta potestatis executivae de omni, de quo potestas legislativa rationem habere voluerit, facto eam reddere teneatur: si, inquam, omnia haec constituta fuerint, nullum certe constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis periculum imminebit. Nos ipsos


1888. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fuerint, nullum certe constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis periculum imminebit. Nos ipsos quod attinet, cum vera libertas inter arbitrarium imperium et anarchiam media sit, sicut illud impedire, ita hanc omni ratione vitare debemus. Id ut assequamur, plura certe causae publicae sacrificia nos facere oportebit. In arbitrario enim imperio una civium classis ad honores, alia ad lucrosa officia, ad exemptionem a communibus oneribus alia obrepere solet: vera libertas exigit ut tam


1889. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

intensae sollicitudinis monumenta. Sed haec communia fuere illius in omnes sibi subditas gentes studia, id enimvero peculiare est maternae Suae in gentem Hungaram propensionis argumentum, quod eandem, qua adhuc carebat, Universitate exornavit, ut adeo ad perficiendum omni ex parte restaurationis studiorum opus nil defuerit aliud quam ut eadem e latebris in lucem protraherentur et ad supremam Regiam revocarentur inspectionem. Verum consilio huic eotum ipsa circumstantiarum cum systemate ferme gubernii complicata latio


1890. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras subiveritis Cathedras, ita semper animo vobiscum reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in omni hac re non alia sit Augustae intentio quam ut studia quo majori cum juventutis fructu tradantur, quod illa solenni hoc Magistrorum delectu Se munere Suo plene defunctam existimet, in zelo vero, doctrina el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem


1891. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

estis, scientiae, spatium vero, quod singulae absolvendae Augusta designavit, sat angustum. Delectu proinde opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea potissimum, quae ad aliquem vitae usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine


1892. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

temporum negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento introduci ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita instituatur ut, quamquam neque professores ad suppeditanda, neque discipuli ad describenda huiusmodi scripta cogi


1893. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

utili aliquo producto carere debeat. Jam vero nobilem ad id stringendi nullus alius modus superest, quam per dictandam pro prudenti arbitrio in via juris pecuniariam mulctam; secus enim omnes ejusmodi leges ineffectuatae manebunt, et ideo Deputatio in omni simili casu idem remedium compulsivum proponit. § 20. Clerus junior omnium per legem receptarum religionum cursum oeconomiae practicae


1894. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Si torfam aut lithantraces, id est carbones fossiles, detegi contingat, Comitatenses quidem Magistratus plebem, Civitatenses vero eos praesertim opifices, quorum labori lithantraces convenire possunt, ad faciendum eorum usum omni meliori ratione disponant. Motivum. Repertae jam in aliquot locis torfae et lithantracum usus ea potissimum de causa intercidisse videtur, quia populus manipulationem et utilitatem eorum ignorabat; si ille per locales


1895. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Articulus X. De promovenda lini et canabum cultura. § 32. Lini moscoviticum; et canabum italicum semen absque omni portorio in Regnum adferri admittatur; illi vero, qui primus modum alterutrum hoc semen naturalisandi repererit, insigne proemium decernatur. Motivum. Ostensum est in


1896. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua occasione ut plebs ad vitandos reliquos etiam, qui hactenus irrepserunt, culturae defectus disponatur, localis magistratus omnem conatum impendet. Caeterum Americanae et Levantinae seu Turcicae tabacae seminis libera ab omni portorio inductio perinde admittatur, et primo, qui semina haec naturalisaverit, condignum proemium pariter decernatur. Motiva. Tabaca ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum,


1897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

convenit, culturam ejus sollicite promoveant; gnaros manipulationis hujus practicantes, qui necdum habent, conducant: iis omnem assistentiam praebeant: hortos plantarios pro ratione situs et extensionis suae erigant, plebemque ad alendas moros, et educandas bombices omni meliori ratione disponant. Et ut id facilius effici possit, in scholis paganis et oppidanis juventus in manipulatione hac practice instituatur. Motiva. In Elaborato status actualis §-pho 33. ostensum est, quod languens


1898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

In primo casu meretur favorem publicum, quia per id, quod secretum suum administrationi publicae detegat, jam securum reddit statum, quod utile ejusmodi inventum non intercidet. In secundo casu, debet illi privilegium concedi, quia secus ille omni lucro frustraretur, quod tamen ut ipsi qua inventori assecuretur justum est; ut primum enim manipulationem suam inciperet exercere, cum illa facilis sit imitationis, statim illam alii etiam arriperent, sicque potissimam utilitatis partem inventori praeriperent.


1899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

e Germanicis Provinciis, per longissimum licet circuitum, leviori habere potuerit, quam si eas e proximo sibi exotico loco aut libero portu Hungarico constituisset. Apparuit etiam e §-pho 56. quod Hungaria, licet et littorali et libero portu provisa, ab omni tamen immediato exotico importationis commercio per hanc portoriorum gravitatem privata fuerit; apparuit denique e §-pho 58. quod justitia Augusti Josephi II. in vectigali 1784 aequalia tam pro Hungaria, quam pro Germanicis Provinciis,


1900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

interea reciprocum tantum proponendum esse demisse existimavit. § 77. Capti per incolas littoralis Croatici maritimi pisces pro domestico producto considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur. Motivum. Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo


1901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur. § 78. Merces, quae in Germanico vectigali ab omni seu in- seu eductionali portorio eximuntur, eadem etiam in vectigali Hungarico gaudeant libertate. Si vero quoad aliquem articulum distincta ratio subversetur, tunc concedendus in uno vectigali respectu talis articuli favor in alio


1902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet. § 114. Omnia ad constructionem maritimarum navium necessaria materialia et fabricata e Regno in liberos Portus Hungariae absque omni portorio invehi permittantur. Motiva. Objectum hujus et sequentis §-phi immediatum quidem cum vectigali nexum habet; cum tamen una ad media promovenda maritimae navigationis


1903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

exoticae non prohibitae merces, dum deinde Regno inferuntur, dimidium tantum ejus portorii persolvant, quod ejusdem speciei merces, si extera navi invehantur, dependunt, frumentum vero, vinum, animalia, et tabaca per domesticas naves absque omni portorio inde evehantur. Si tamen exteris navibus educantur, nisi peculiaris ratio aliud suadeat, ipsa etiam haec producta, praeter vinum, moderato essituali portorio subjiciantur. Reliqua Regni producta et artefacta, si


1904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

attinet: cum Hungaria totum, sub cujus abundantia fatiscit, Frumentum per alios passus educere non possit, transportus autem ad Littorale voluminosi hujus a proportione pretii sui articuli sit admodum sumtuosus, hujus liberam ab omni portorio, praeter casum domesticae necessitatis, per exteras etiam naves exportationem in casibus ordinariis admittere interest quidem; in casu tamen vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae, id exportationem ejus vix diminuet, si moderatum evehendo per


1905. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in portus suos invehere admiserint. Verum medium hoc nonnisi per talem populum tentari potest, qui nationalem navigationem jam solide stabilitam habet; secus enim periculum subit, ne saepe necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium


1906. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii, aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico litare debeat. Solus S. Stephani ordo ab omni taxa ideo eximendus censetur, quia ille ex instituto suo in meritorum remunerationem cedere deberet, merita autem censui alicui subjicere non convenit. A paritate rationis hujus nec impetratio publici officii taxa


1907. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ex aucto alias pretio capitale, quam et proventura exinde quotannis summa neo-erigendae Commerciali Cassae inferetur. § 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus, commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse compertus fuerit, omnes merces suas amittat, et e harum pretio quarta pars denuncianti, aut contrabandam talem apprehendenti, residuum Cassae


1908. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper taxa imponatur, et conflandus exinde proventus ad Cassam Commercialem quotannis transponatur. § 4. Usus minoris seu sic dictae Genuensis lotteriae in Regno aboleatur, et sic dicti collectores per locales jurisdictiones ab omni ulteriore collectione distinctim inhibeantur. Si quis inhibitioni huic contravenerit, sensibili pecuniaria mulcta per concernentem jurisdictionem plectatur. E converso Consilium Locumtenentiale aliquam majoris lotteriae speciem Suae Majestati proponat,


1909. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Neque difficilis erit ejus administratio, cum jam sub Maria Theresia vaniliae, caccao, zinziberi etc. distincta ejusmodi taxa imposita non fuerit, et tamen tricesimatores eandem separatim incassare, et ad locum destinationis suae absque omni difficultate transponere potuerint. Ad §-phum 4. Majores ejusmodi lotteriae pro conflando ad semel majori fundo institui solent. Cum enim in iis nonnisi cum majori summa ludi possit, si quotannis aperirentur,


1910. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam, et civitatensia officia vocentur. Quoad alia mechanica officia, uti sunt illa, quae in textu recensentur, leges nobilitatem tantum, non vero possessorium requirunt, adeoque in his saepius casus egestatis viduarum etiam absque omni mariti culpa evenire potest. Quoad haec itaque institutum Cassae Vidualis porro etiam retinendum, sed cassam hanc a generali arharum fundo simpliciter separandam, per Cameram Hungaricam administrandam, et exinde pensiones nonnisi


1911. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exscindatur. An §-phum 2. Legislatio nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via commercialis praeprimis erigi debeat? et his similia: specificas tamen in omni ejusmodi casu assignationes facere ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti


1912. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum oblatum accedat, utraque haec cassa adeo momentosa evadet, ut earum securitati nonnisi per annuas rationes et earum liquidationes prospici possit. Proinde cum Legislatio omni anno non consideat, debet hoc negotium dicasterialiter tractari. Ad §-phum 4. Ut Legislatio vel aliquam designationem facere possit, Status cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum


1913. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

producet; stabiliendus autem per legislationem fundus certus esse debet. Deinde si projectatum telonium etiam ultra 5 pro 100 producat, lucrum hoc in systemate projecti hujus non publico, sed privatis actionariis cedet, et in omni novo opere nova ejusmodi manipulatio suscipi deberet. Praeterea titulus telonii pro viis tantum et canalibus deservire, et pro his ipsis raro sufficientem fundum proferre solet; ostendimus autem pagina 105


1914. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

excusione statim desistetur. Quodsi vero schedae hae facilem continuo cursum retineant, excudentur successive in eadem semper quantitate aliae, donec ipsam elocati capitalis summam, v.gr. 4 milliones attingant, et tunc ab omni ulteriori earum procusione simpliciter abstrahetur. Si schedarum harum erogatio, antequam illae summam elocati capitalis attingant, difficilior evadat, et tunc statim ab ulteriori earum emissione abstrahatur, spes est, quod erogata interea earum pars se porro


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.