Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2319-2392:


2319. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sic situs teritorii, cuius qualitates ad constitutionem non pertinent, et tamen partem statisticae efficiunt. 2.1 Hinc nos dicimus statisticam esse cognitionem status uniuscuiusque regni; per statum vero intelliguntur omnes qualitates et objecta; sic in omni civitate debet esse territorium, debent adesse cives illud incolentes; iam nomine qualitatum intelligimus memorabiles qualitates, quae scilicet ad finem totius civitatis concurrunt, sive dein bonae sint qualitates sive malae. 3.1 Complexus ergo


2320. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum Alphonso 5‑o rege Portugalliae, affine suo (nam huius soror Iohanna fuit uxor Henrici, et mater Iohannae nothae). 6 Cum tamen semper obessent status, determinarunt reges ut Alphonsus rex Portugalliae ducat Isabellam, filius vero illius Iohannam, ut in omni casu regnum Castiliae conjungatur cum Portugallia. 7 Rex tamen Arragoniae cum suo filio idem consilium favit, ut nempe regnum Castiliae conjungat per matrimonium suo cum regno; hinc evertere ut possint projectum Portugallorum, in eo adlaborarunt ut eam


2321. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hi homines, qui etiam seduli opifices magnique artifices erant in Hispania, proin et opulenti erant, ingentem quantitatem pecuniarum et thesauri secum etulerunt ex regno. 16 Non tamen omnes emigrare potuerunt, aula etiam omni conatu in eo desudavit, ut convertat et retineat subditos suos, hinc partim policitationibus, partim praemiis, coactionibus etc. adegerit multa milia ad remanendum, sic episcopus Toletanus Ximenes 1499‑o anno fertur ipse 50,000 baptisasse; sed fucata tantum fuit


2322. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 8 1519. mortuus est avus eius Maximilianus I. 9 Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate maximum, quamquam id Franciscus rex Galliae omni modo impedire conatus sit. 10 Videns tamen se curis aggravari, haereditatem Austriacam cessit Ferdinando fratri juniori suo, addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et Austriaco-Germanica; primis annis Carolus


2323. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

qui dein possedit hunc ducatum , Franciscus rex Franciae, jam huic possessioni obnitebatur Carolus I; nam Mediolanensis Ducatus est feudum Romani imperii, proin imperator est dominus directus, ad quem recidit feudum extincto domino feudatario. 3 Et in omni mutatione feudatarii investitura, seu introductio et statutio fieri debet per dominum directum, et dominus utilis debet juramentum fidelitatis praestare. 4 Hic ergo cum mutatio facta fuerit, Franciscus effectus est vasallus imperatoris Caroli, et eius


2324. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pontifex non parum contulit ad prolongationem huius belli, qui Carolum incitavit quam maxime propter ducatum Mediolanensem; politica enim Italiae, quae ex multis parvis debilibus statibus constat, suadet ne potens unus imperans permittatur pedem figere, ne suprimat omnes; hinc omni modo egerunt Itali ut Gallos prohibeant ex Italia; belli his occasione ergo Galli ejecti sunt ex Mediolanensi ducatu; duas clades, unam ad Vicociam, et aliam ad Ticinum seu Paviam decretorias Galli acceperunt die 24. Feb. 1525. anno; ubi temere se in pugnam immisit, disperso


2325. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nullus ex statibus. 16 4‑o) Burgundi reclamabant huic pacificationi, et noluerunt avelli a corona Franciae. 16.1 Hae ergo conditiones, etsi non graves et ponderosae, fecerunt, ut parlamentum publice reclamaret huic pacificationi omni. 2 A jure jurando vero a pontifice Clemente 7. absolutus est Franciscus; nam ipse pontifex fuit promotor belli huius contra Carolum; nam ipse imperator potens in Italia effectus metum incussit Italis; hinc ipse pontifex foedus inivit cum Francisco


2326. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

2‑o imperatore Turcarum, Carolus cum Henrico 8‑o rege Angliae inivit foedus (qui ipsi infensus fuit nempe Francisco, quod cum ipso schisma non fecerit); Galli in Belgio et Italia multa ex sententia gesserunt fregeruntque saepe Caesareos, in specie ad Caerisolas, opido Piemontii; omni enim ex parte aggressi sunt Carolum, Turcae per admiralem Barbarossam, qui ad Gallias multa millia Turcarum intulit ad expellendum Carolum ex Gallia; plurimos tamen excessus fecerunt Turcae in ipsa Gallia amicissimis, seu Gallis; Carolus per Campaniam ad viscera Galliae


2327. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

24.1 Ad haec tempora recidit etiam expeditio quam habuit Philippus contra Turcas, qui potentissimi jam erant his temporibus etiam in Europa; subegerunt enim insulam Cyprum, per quam toti Italiae formidabiles effecti sunt; Pius ergo 5‑us pontifex vigebat omni modo ut unitis viribus agatur contra Turcas; Phylippus ergo cum Venetis et pontifice huic expeditioni praefecit fratrem suum naturalem Iohanem (Don Juan d'Austrie); sub initium optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho 24.1


2328. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

matrimonium oblatum excussit et respuit !, foveritque rebelles Bellgas contra Hispanos; comparavit ergo Philippus ad ea tempora invisibilem classem tam magnitudine quam fortitudine, ultra 3000 tormentorum secum ferentem, et 20,000 classiariorum et 8,000 navarcorum, et omni die in sustentationem huius classis 30,000 aureorum erogavit. 26.1 Anno ergo 1588. classis haec invictissima movit contra Anglos. 2 Conflixerunt in oceano Germanico, quia etiam Belgae


2329. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sed ipsos Ligistas devicit et fregit ubique omnesque sensim provincias sibi subjecit; et sic tandem ab ipsis Ligistis receptus et coronatus est; firmatus semel domi Henricus ad ulciscendam injuriam dein Phylippo bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit, praesertim in Belgio Hispanico. 3 Hinc post duos annos pax confecta est, annuentibus libenter Hispanis, anno 1598‑o; qua pace Phylippus Henricum regem


2330. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

3 Ei successit Philippus 4‑us filius; hic initio statim adlaboravit ut errores commissos sub patre et languores emendaret, et hinc cardinalem ducem de Lerma, cum omnibus creaturis suis removit a sua statione; aliud eius negotium fuit bellum Belgicum, quod cum omni vi industriaque incoatum fuit; verum ob domesticas vicissitudines aliaque bella nihil cum eis efficere potuit. 4 Anno 1629. cum Gallis in Italia bellum incepit Phylippus 4‑us cum Ludovico 13‑o; causa belli fuit successio in ducatu Mantuaniensi.


2331. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

30.1 His bellis continuis cum exteris accessit etiam bellum internum et rebellio in Catalaunia; provincia enim haec dicebat se nimis onerari et gravari per ducem D'Olivaretz, hinc non auditi ab aula coeperunt rebellare; Philippus IV omni ex parte pressus videre debuit quomodo hi se liberam rempublicam effecerunt; Catalauni tamen videntes se non diu posse resistere Hispanis se subjecerunt Gallis eosque juverunt. 31.1 Anno 1640. ex similibus causis rebellare coepit regnum Portugalliae,


2332. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

voluisset exauctoratum Iacobum fratrem suum restituere, hinc etiam tunc indiguisset ope Ludovici 14‑i; quod tamen non contigit, cum Anna prae mortua fuerit; Carolus ergo desertus a foederatis consensit in pacem, quae Utrajecti in Hollandia anno 13 huius saeculi coaluit; non tamen omni ex parte renunciatum est in hac pace juri praetendentiarum; praecipua capita huius pacis consistit in divisione et sumptuum satisfactione; nempe Phylippus 5. sit verus rex Hispaniae Europae; ut tamen duae monarchiae aliquando non conjungantur, Phylippus 5‑us pro se et suis


2333. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Phylippi huius filia. 12 Hic Carolus 3‑us regnavit ergo in Hispania; anno 1761. coaluit foedus inter 4 aulas Bourbonicas, nempe Hispaniam, Galliam, regnum Neapolitanum et Parmensem ducatum; nempe arctissimo vinculo se conjunxerunt ad ferendum sibi auxilium in omni casu; vigore huius foederis Carolus 3. rex Hispaniae statim in bellum involutus est, nam Galli juverunt Austriacos, Borussum juvabat Angli; hinc Galli cum Anglis in America et in mari concurrerunt; hinc etiam Carolus deposita neutralitate hostes


2334. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1. ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret. 4 Complura tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus


2335. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in


2336. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

observata stricta neutralitate elusit ipsos; hinc '62. Hispani coeperunt lacessere Portugallos, sed Angli causam belli scientes prompti ferendis auxiliis erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est. 20.1 Iosephus omni severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret ! ad sufferendum hunc


2337. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tamen Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt,


2338. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub Carolo severissime inquisitum fuerit in


2339. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt. 4.1 Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi 2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus, trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio Hispanos praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen non sola causa


2340. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum


2341. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt


2342. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam ! Bonae Spei, quam etiam ductu Cornelii Routmann expugnarunt, sicque sibi clavim ad Indias reppererunt; hoc promontorio sibi subjecto feliciter pervenerunt ad Indias orientales,


2343. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ne id fiat; Lebertus ergo copias adduxit contra Mauritium, et fessis adhuc suis copiis aggressus est Mauritium, sed luit etiam; fractis enim eius legionibus dispersit totum exercitum Alberti; post hoc infelix coeptum animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni pertinacia se defenderunt, coacti tamen sunt deditionem facere, cum ultra triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes detinuerunt; feruntur 70,000 Belgarum occubuisse, Hispanorum vero plura aliquot milibus; 20-a ergo Augusti anni


2344. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eripuerunt ei has urbes et ei 100,000 obtulerunt titulo aequivalentis, urbes hae erant Campoveria et Gressinga; Vilhelmus 4-tus id tolerare debuit. Anno '740. decessit Carolus 6. imperator; eius mors novis molestiis cumulavit domum Austriacam Saxonensem; Hispani, Galli, Borussi omni ex parte lacessiverunt provincias Austriacas, Belgae ergo et Angli fideliter succurrerunt Mariae Theresiae pecuniis et militiis, anno vero '44-o, cum Ludovicus 15. in ipso Belgio Austriaco quaerere coepisset pro se, coacti sunt Belgae etiam in apertum bellum condescendere cum


2345. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Austriacam; Galli omnia restituere debebant Belgis et Austriacis, Barrier Städte quidem maxima ex parte demoliti sunt Galli, urserunt ergo Belgae, ut Maria Theresia reparari curet, sed ea se excusavit defectu sumptuum, et hinc aliquantum restituta sunt praesidia, sed non omni ex parte. 2 Exorti sunt in Belgio tumultus per populum, in primis in Frisia, ob praestationem certi tributi Accis dicti, seu tributi rebus fungibilibus impositi, hae accisae elocatae sunt privatis; jam generatim omnes tales exarendationes tributorum sanae


2346. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fecerunt; defectus fuit classis, quamquam status generales commiserunt Vilhelmo adornationem classis, arguebant ergo Vilhelmum, quod ille colludat cum Anglis et sponte non adornet classim, haec res internas turbas causavit in Belgio confecta jam pace, factae enim sunt accusationes omni ex parte contra Vilhelmum, quod ille data opera hoc fecerit; status Hollandiae primi erant, qui eum publice convicerunt et exauctorarunt per modum poenae quod commercium per ipsum tantum passum sit; negotium hoc ad status generales etiam adductum est, ubi etiam pluralitate


2347. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Eduardus 3-us sub tutela matris suae et Mortimerii gubernavit regnum; primum curae fuit Isabellae Scotos, qui mirum in modum se jam erexerunt, reprimat rursus; ut ergo se reficere possint Angli, pacem cum Scotis inire cogitarunt, et quidem anno '29. renunciarunt Angli omni juri in Scotiam paxque composita est; pax tamen haec non diu floruit, videbatur enim praejudiciosa pax Eduardo regi, hinc ingens odium contraxit in matrem suam et Mortimerium, maiorennis enim evadens remota ab aula matre ab anno '333. in arctissima custodia eam habuit usque '59.


2348. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

debitam ei detrectarunt; populus vero impatiens tantorum onerum nisi vi et coactione administrabat subsidia, et complurimis in locis in motus abierunt; occasione horum tumultuum rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint, exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis conditiones,


2349. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est, ut vivente Carolo 6-o Henricus tantum titulo administratoris et regentis gaudeat, eo vero defuncto succedat Henricus; ipse rex debilis persuasus est ad ratihabenda haec, imo ipsum parlamentum adactum est haec subscribere anno 1420; his oleum igni affusum est, bellum enim omni ex parte exarsit; Henricus, cum in aestu maiore exercitu suo acceleraret iter, contraxit morbum, in quo etiam defecit anno '422; ei successit filius Henricus 6-us, qui etiam a rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux


2350. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

interim Carolus 8. eam persuasit, ut relicto Maximiliano ei nuberet, quod etiam contigit; alia causa fuit, quod occiso in bello Carolo Audaci duce Burgundiae Carolus 8. sequestraverit Burgundiam ut feudum Gallicum; anno ergo '489. bellum ei illatum est; hoc tamen bellum non omni ex parte bene gestum est, cum rursus in Anglia turbae enatae sunt, malecontenti enim producebant larvatum hominem, quem dicebant Richardum principem, quem tamen Richardus rex occidi curavit; hic larvatus Becking Varbeck qui filius Judaei baptisati


2351. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sororem Francisci regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit


2352. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit !, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit; Elisabetha vero omnia jura circa sacra sibi appropriavit nomine Arbitricis et


2353. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

imo et sigillo Anglico usa est; Elisabetham vero illegitimam heredem pronunciare volebant per Pontificem, sed Philippus rex Hispaniae contrarius fuit, ne ad Mariam Scotam devolvatur Anglia; haec tamen omnia pericula Elisabetha prudentia sua et popularitate superavit; Elisabetha omni modo curavit molestias Mariae generare, tamquam offensissimae hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero


2354. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

interceptae sunt, et hoc ursit mortem eius; interim Philippus 2-us omnes modos quaesivit Elisabetham vexandi, fovit profugos Catolicos in Belgis conspiravitque adversus Elisabetham; non pepercit aequa regina Angliae sumptibus quibus eum affligere potuit, hinc rebelles Belgas juvit omni modo. 7 Philippus vero coepit fovere rebelles Chatolicos in Hibernia circa '578. annum, involutus fuit Philippus etiam turbis Gallicis, quas Elisabetha fovit diligenter, ut Hispanos ibi detineat; ad extremum vero Elisabetha apertum foedus inivit cum Belgis


2355. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

periculum haberent Belgae vel Angli. 8 Bellum tamen continuatum est cum Hispanis usque annum 3-um futuri saeculi, secunda plerumque pro Anglis fortuna; cum Henrico 4-to rege Galliae foedus inivit etiam Elisabetha contra Sacram Ligam, quam Philippus fovit, et sic omni ex parte Hispani aggressi sunt, et infestati. 20.1 In Hibernia tamen multum obfuit Philippus Elisabethae, adjuvando rebelles Chatolicos, praesertim circa '596-um annum, ubi C. Essex, celebris belli dux Elisabethae, cladem accepit a Hibernis; comes


2356. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ei etiam in Anglia; et ab hoc tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in Magna Brittannia; Historia Magnae Brittaniae resumitur conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e regno eique


2357. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos, quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam Calvinianae professioni; Iacobus hic fuit quidem in litteris amoenioribus versatissimus, sed non admodum in politica. 8 Pacificus fuit admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth, regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum Hispanis inivisset, qua se obligavit ad


2358. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem, interressentiae ! causa. 12 Commercium in Indias orientales promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis conferre


2359. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Carolum adigere ad subscribenda haec omnia, et sic sub finem eiusdem anni [Carolo] publico manifesto in limitibus promulgato Carolo bellum indictum fuit; Carolus haec videns cogitavit de conscribendo exercitu frangendisque seditiosis, non tamen omni efficatia se parare poterat; populus enim Anglicanus ei offensus fuit, et a fortiori per hoc novum bellum se exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem


2360. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rex omnibus statuum petitis se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei


2361. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis, contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus


2362. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

licet, Acciae dicuntur, pro his datur schaeda testimonialis a societate, quod nempe societas haec vel illa huius vel illius acciam susceperit, et haec schaeda dicitur etiam accia. 5 Dividens lucri sunt pro cento illa, quae ex lucro pro quovis 100 obveniunt omni anno, e.g. si lucrum societatis tantum sit, ut 10 / 40, 25 procento portet, tunc haec summa 10 vel 25 erit dividens. 6 Acciae in commercio vices pecuniae subeunt, et circulant, et jam maiorem, jam minorem valorem habent, prout maior vel minor species est


2363. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

felicitatis civitatis. 3 Vigilandum ergo erit ut ea, quae usus docuit esse utilia, porro quoque conserventur, omnia ea, quae experientia noxia esse deprehendit, vitentur et removeantur. Et postquam his duobus punctis satisfactum est undique, populus et imperans omni conatu elaborare debet ad nova bona acquirenda, seu ad felicitatem totius civitatis magis adhuc promovendam, novis aliis remediis, nempe exteris. 38.1 Ratio status ipsa alia est interna, alia externa; alia nempe per circumstantias externas, alia per


2364. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

momenti summarie decidere possunt; praeterea debent politiae curam habere, item reos accusatos comprehendendi, et inquisitionem generalem in eos instituere; tribunal secundi ordinis consistit ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et ipsis processum solemnem formandi et sententiam


2365. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possunt; praeterea debent politiae curam habere, item reos accusatos comprehendendi, et inquisitionem generalem in eos instituere; tribunal secundi ordinis consistit ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et ipsis processum solemnem formandi et sententiam ferendi. 2 In


2366. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quovis centum desumuntur tot partes, quot parlamentum designat. 2--a rubrica est ex hordeo tosto (Maltz), ex quo cerevisia coquitur; harum duarum rubricarum quantitas non est defixa, quia non sunt defixae semel pro semper, licet jam a saeculo in usu sint, dein nec quantum pro omni anno est aequale. 4 Ex his titulis calculantur reditus publici Angliae horum temporum: ex teloniis circiter 2 000 000; ex accisa omnium objectorum 4 600 000; ex praestatione fundorum immobilium 2 000 000, ex hordeo tosto 113 000 Ł; ex ceteris adhuc


2367. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est; occasione enim belli privati bancarii et mercatores crediderunt ingentes summas aerario, his ergo concessum est privilegium mensam argentariam instituendi, hi habent jus pecuniis substituendi chartas in defectu, quae dein chartae in pleno valore circulant, absque omni rabat, quia haec banca fundatur in fide publica, pro his vero chartis fidem faciunt banc; negotium huius bancae consistit in redemptione chartarum publicarum, dein in coemptione auri et argenti crudi, quod dein in monetam cuditur; chartas


2368. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sub dominio Romanorum religio Christiana etiam in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt


2369. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scotia in 13 synodos divisa est provinciales, quaelibet synodus continet sua praesbiteria 20, 30 etiam; quodvis praesbiterium complectitur 15, 20 etiam parochias; praeter haec habentur enim synodus nationales seu universales, qui sunt complexus omnium 13 synodorum, Edinburgi omni anno habentur; ex quovis praesbiterio mittuntur praesbiteri et seniores pro magnitudine praesbiterii jam plures jam pauciores, et pro ratione urbium etiam in praesbiterio contentorum; in hoc nationali synodo omnia negotia ecclesiastica deciduntur; rex tamen est


2370. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

lacus Bisbos, hic anno 1421, 19. novembris enatus est, 72 pagi absorpti sunt cum omnibus incolis. 4 Multos jam exsiccarunt lacus; praeter haec canales factitii copiosi habentur pro commercii et vecturarum facilitate; sed sanitati et aeris salubritati non omni ex parte prosunt; adsunt stupendae cataractae et coarctationes aquarum maritimarum, quae ipsis instar arcium et praesidiorum sunt, nam apertis cataractis inundare noverunt provincias suas sicque hostes arcere. 5.1 In regno animali habentur


2371. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

capitales olim virtutes Belgarum erant, hodie tamen nonnihil hae virtutes deficiunt. 3 Libertatis maxime sunt amantes, hinc etiam aliis libenter succurrunt, qui in periculo sunt eam amittendi; vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4 Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas


2372. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maritimarum vicario cedit. 3 Interim proprio arbitrio nullam operationem bellicam suscipere potest, ad evitandas tamen molestias tempore belli adjudicantur ex conventu aliquot rei bellicae periti, qui vicarium ad castra sequuntur, et hos consulere debet in omni operatione sua. 5.1 Jura vicarii in specialibus provinciis sunt omnia ea, quibus gaudet intuitu totius reipublicae, in quantum cum circumstantiis provinciarum compatibilia sunt; dein in provinciis, in quibus bona possidet, censetur inter status


2373. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prima est, habet 2 status, nobilitatem et urbes 13; est divisa provincia in 3 quarteria: Noviomagense, Sudfaniense et Aramatense; status horum quarteriorum quotannis suos conventus particulares celebrant in praecipua quarterii urbe; ex omnibus dein quarteriis conveniunt etiam omni anno ad provincialem conventum; praeses huius conventus est bourggravius Noviomagensis. 7.1 In Hollandia, quae cum Frisia occidentali juncta est, 2--o sunt status aeque, nobilitas et 18 urbes, 11 Hollandiae et 7 Frisiae; hic status seorsim non


2374. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

generalitatis; 2--o) praestationes teloniales omnes omniumque provinciarum; 3--o) illud, quod quotannis detrahi solet ex lucro societatum commercialium; si hi reditus non sufficiant 4--o) contribuunt 7 provinciae in simul. 3 Haec tamen subsidia omni anno renovari debent; consilium nempe status generale cum vicario in fine anni rationes ineunt quantae expensae futuro anno necessariae sint, hic calculus per rubricas proponitur statibus generalibus, demptisque percipiendis fit repartio in singulas provincias secundum


2375. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

neque fidem publicam unquam labefactabunt, cum adsit fundus securitatis sufficiens. § 8 De agricultura, manufacturis, etc. 1.1 Industria huius gentis omni tempore stupenda fuit parsimoniaque eorum summa; obest tamen ipsorum diligentiae nativa sterilitas omnium provinciarum; meliorationes tamen copiosas susceperunt, praesertim in domandis aggeribus aquis, exsiccandisque superfluis aquis, ita ut paucissimis incorrigibilibus


2376. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est; hac piscatura 1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam; perampla haec occupatio novissimis temporibus valde imminuta est, respublica tamen omni possibili modo fovet hanc hominum occupationem. 3 Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang, haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae


2377. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

9 Sex istae camerae subordinantur collegio 17 virorum qui ex singula camera eliguntur; sic Amsterodamensis eligit 8 membra, Midelburgensis 4, reliquae camerae singulae seorsim 1; decimus septimus alternatim a minoribus eligitur cameris. 10 Omni anno ter congregatur hoc collegium alternatim Amsterodami et Midelbourgi. 11 Datur etiam collegium 10--virale quod instar cancellariae magni collegii habetur, nam hoc executioni dare solet decreta collegii 17


2378. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

donata sunt, ab eo ergo tempore dominans religio est dominans !, ceterae vero omnes, qualescumque sint, sunt toleratae; et ad munera eminentiora reipublicae nemo admittitur, nisi reformatae religionis. 3.1 Ab hierarchia ecclesiastica omni abhorrent Belgae, solos praesbyteros, seniores et diaconos recognoscit; quaevis ecclesia particularis habet suos praedicatores, diaconos et seniores. 2 Quavis hebdomada seniores et praesbyteri congregantur et determinant ea, quae ad regimen illius


2379. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praesertim in geographia, et cognitione illarum provinciarum ad quas peregrinasse spargeretur. 2 Belgae ad culturam litterarum omnem possident proclivitatem neque desunt media et incitamenta apud ipsos, et reipsa plurimos eruditos huius gentis habemus, in omni scientiarum genere insignes; cultura tamen litterarum non est communis Belgis, maxima enim pars lucrosis artibus operam impendunt, commercio, piscationi, agriculturae et fabricis. 3 Copiosa habentur instituta litteraria pro elementis scientiarum; in


2380. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omni scientiarum genere insignes; cultura tamen litterarum non est communis Belgis, maxima enim pars lucrosis artibus operam impendunt, commercio, piscationi, agriculturae et fabricis. 3 Copiosa habentur instituta litteraria pro elementis scientiarum; in omni fere pago habentur scholae, in urbibus habentur gymnasia et grammaticales scholae; neque universitates desunt, sic Lugduni est celeberrima, hanc sequitur Franequerensis, Groningensis, Utrajectensis et Hartevicensis. 4 Singulae universitates habent suos


2381. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consiliariis, praecipuum munus eorum est revisio calculorum, praetensionum, et expensarum cassae generalis, revident etiam rationes generalis perceptoris, erogationesque curat ! militiae et classis. 5 Haec sunt generalia collegia; similia his in omni provincia reperiuntur, quae negotia particularia uniuscuisque provinciae regunt et dirigunt; quaevis urbs summum magistratum aeque habet; negotia socialia mercatorum, quae societatibus maioribus non subsunt, reguntur per magistratus urbanos.


2382. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vicarialem. 2.1 Necesse est semper adesse vim brachiumque internum per quod securitas interna conservari possit. 2 Tolerantia religionis manu teneri debet ex ratione status, sicque omnis partialitas et odium mutuum praecaveri; omni curandum erit studio ne industria civium deficiat, haec enim fuit et erit semper fons omnium divitiarum Belgicarum; luxus prodigalitasque modo invalescens praecaveatur et impediatur. 3 Luxus, uti scimus, utilis est


2383. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

coaluisse regnis quae omnia suas leges distinctas habebant; sensim tamen Castilianae leges sunt factae universales. 2 Tales sunt leges de indivisibilitate regni Castiliani, 2--a de jure primogeniturae in successione; anno '252. sunt hae leges latae, quae omni tempore confirmatae sunt. 3 Carolus 5. et Phylippus 2. ad universam extenderunt Hispaniam has leges, virtute harum legum tota monarchia est haereditaria pro utroque sexu, imprimis succedit primogenitus


2384. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Calixtus 5. '457. anno bullam dedit regi Castiliae Henrico 4, qua ei indulgentiam plenariam, et omnibus, qui 200 maravedi conferret pro cruciatis expeditionibus, haec bulla tantum pro 4 annis data fuit, et renovari debuit omni 4. anno; ab anno vero '505--o illimitate venduntur exemplaria huius bullae a 200 maravedi. 4 Septimo, ex minoribus reditibus habetur etiam amplae summae, sic ex arendatione praediorum, educilli regis etc. 5 Huc


2385. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jam texturas serici facere. 3.1 Commercium internum in tanta rerum carentia languens est admodum, communicationis etiam summa est difficultas, viae ubique neglectae habentur et desolatae, canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium et consumptionem; omne commercium externum eandem habet sortem quam internum; habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed perniciosum; parato enim aere omnes


2386. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

viae ubique neglectae habentur et desolatae, canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium et consumptionem; omne commercium externum eandem habet sortem quam internum; habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed perniciosum; parato enim aere omnes necessitates suas ab exteris gentibus emere coguntur; imo nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris; paucae comparent naves Hispanicae in


2387. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portu colligunt se reduces naves et sic portum Gaditanum in Europa petunt; patet ex his quis sit bilancis tam numericae, quam utilitatis status in Hispania, nempe dispensiosa ! ubique, et quidem invectionis pecuniarum et evectionis proportio est = 1:5, proin omni millione lucri 4 damni habent. 5.1 Societates mercatoriae et commerciales nullae habentur. 2 Anno '729. in S. Sebastian adest exigua societas, quae in insulis Canariis quaestum exercet, et potissimum cum cacao exercet


2388. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ecclesiasticorum violatio; processus in his tribunalibus distinctus est ab omnibus aliis procedendi modis, formam suam accepit partim ab abusibus monachorum et ignorantia iuris, partim etiam ab instructionibus Roma acceptis; tribunal hoc distinctum et independens est ab omni forma, ab omni rectoris civilis influxu, proin in eo nec rex, aut quodpiam aliud tribunal influit, nec causae nunquam ! revidentur, nec quidpiam mutari potest in sententia, nulla apellatio locum habet a sententia huius tribunalis; proceditur erga denunciationem


2389. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

violatio; processus in his tribunalibus distinctus est ab omnibus aliis procedendi modis, formam suam accepit partim ab abusibus monachorum et ignorantia iuris, partim etiam ab instructionibus Roma acceptis; tribunal hoc distinctum et independens est ab omni forma, ab omni rectoris civilis influxu, proin in eo nec rex, aut quodpiam aliud tribunal influit, nec causae nunquam ! revidentur, nec quidpiam mutari potest in sententia, nulla apellatio locum habet a sententia huius tribunalis; proceditur erga denunciationem familiarium vel


2390. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

'625. fundavit, Carolus vero 3 formavit eam magis anno '770; alia est in urbe Alcala dehenaros; 3. Salamancae; insigniter dotatae sunt omnes 3; praeter has academiae diversae habentur, copiosae gymnasiae, et scholae triviales in omni fere loco; Phylippus 5. Madritti fundavit 3 academias, linguae Hispanicae, historiae et medicinae; Seviliae vero fundavit academiam artium liberalium. 3 Valedoleti est geographiae academia; Ferdinandus 2. fundavit picturae, sculpturae et architecturae


2391. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aurantia ! et cytri; procreatur etiam frumentum, siligo, triticum, sed non ea copia ut evehi possit, imo nec domi sufficit ob neglectum agriculturae. 3 In regno minerali auri et argenti ferax est, et quidem antiquorum scriptorum testimonio omni in monte et fluvio deprehendebatur aurum, detecta vero America neglexerunt domesticum auri !; cuprum, stannum, ferrum domi habent sed negliguntur fodinae; praeter adamantem Brasiliensem habent domi etiam türcis, amathist, hyacintos; habent etiam cristalla,


2392. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hic dependet a consilio status; pro America duo sunt, gubernator alter in Sant Salvador, alter vero in Rio Dianeiro residet. § 13 Ratio status 1.1 Cura et solicitudine omni agendum erit ut omnia removeantur quae hactenus civitati oberant; Iosephus plurimum egit ut auctoritatem suam extendat neglectis statibus sicque absoluta monarchia evasit Portugallia. 2.1 Non obstantibus tamen his in regimine copiosi committuntur


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.