Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 663-699:


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

re diuina episcopus Nuceranus, qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

in conuentibus habet. Hi autem apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent. Stephani Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis. At


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

Berislauus, Varanensis prior, eiusque collegii sacerdos, quod Rhodum Lyciae insulam imperio obtinet; Iacobus Scytha, et ipse ex regiis praefectis non ignobilis; Paulus Choruates, multique alii bello assueti, genereque ac diuitiis clari. Quod ubi uulgatum est, Stephanus Bather cum omni exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

more maiorum esse debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. Suppelex regia misere diripitur; Bather uictor Budam reuertitur; reginae uiduae de connubio cum Vladislauo rege blanditur. Post hoc praelium, ut solita in huiusmodi euentu humanarum rerum ludibria omni ex parte ederet fortuna, suppellex tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia. Quippe uestis


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

malens plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda, atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda omni erepta conuertebant. Itaque nouissimum hostium agmen insequentes assidue dies noctesque infesti aderant, ac transuersis praeliis lacescentes nihil ferme memoratu dignum agere Alberthum permittebant, quum ipsi nullam rei bene gerendae occasionem praetermitterent.


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare,


675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque


676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte


677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

insignis est. Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatę, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum


678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem


679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis regionem protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae


680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et


681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum mentem habuisses, nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo


682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat


683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, aduersari, hoste praesertim uictore pene in urbem admisso. Et quoniam Mustapha Graecis parentibus ortus erat, eo deprecatore apud regem dedititii usi nihil fere priuatae rei urbe in Turcarum potestate redacta amisere. Iussi insuper sunt omnes urbem incolere per quinquennium ab omni immunes tributo, post quinquennium uero his conditionibus, quibus dum in Venetorum essent ditione uixerant. Turca potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro


684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non


685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus,


686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

unde ipse ex rerum euentu consilium capturus Mediolani substitit. Itaque simul ac suos in fugam compulsos audiuit (nam ne conspectum quidem hostium Sforciadae sustinuerant) thesauro omni, quem per acerbissimas exactiones spatio multorum annorum coaceruauerat, quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor


687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidi altitudine adaequaret celerrime exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit. Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae


688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethes, terrena tantum ac corporea sapiens, nec uiuis uerum iter ad felicitatem ostendit, et uita functis communem cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem omni ex parte institutam esse, tantisque miraculis fulciri, ui et uoluptate proposita, duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit. Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte affirmat, uiam,


689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

regni esset possessor. Vbi ad arma uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae uocant, haud memorabili praelio compulsis, regnum Galli occuparunt. Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni bellica laude dignissimus, quem supra diximus Cephaleniam de Turcis coepisse. Qui quum uidisset Italos Francis conciliari, iamque in eorum ditionem totum regnum concessisse, statuit quoad Galli simul incolarum fauore, simul suis ipsorum uiribus florerent, certamine supersedere,


690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis


691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur, cuncta cruore, fuga, libidine, auaritia, omni denique scelerum genere foeda erant. Cumque aliquot annis haec pestis atque immanis bellua ita grassata esset, seque apud omnes fere gentes scelerum


692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti


693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

uictis Rauennam ui irrumpunt, praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum, Mediolanum ad sepulturam deuectum, ibique pro tanti ducis ac regii consanguinei dignitate omni rerum uerborumque honore a Gallis atque Italis funus eius celebratum. Cardinalis San Seuerinas Flaminiae urbes Gallici consilii nomine occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a


694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

speraret, respondit se probe scire morti esse destinatum, fatum suum iam Dei arbitratu, cuius nutu omnia moderantur, impleturum. Itaque deductus in uicum, unde aufugerat, poscit papyrum, conscriptisque ad Selynem codicillis rogat, ut libros suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur. Ferunt Selynem lectis Corguthis codicillis lachrymis non temperasse, suisque iussisse, ut eum mitissima morte, et citra ullum doloris sensum, si id fieri posset, necarent. Itaque milites, quibus


695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

indicium. Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium, Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam inferrent, tentarunt rem consilio peragere, alias aduersus huius adolescentis parentem satis prospere inito. Itaque hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium regi Francorum traderent. Sed


696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent. Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos


697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

orta esset, mox liuor in nigrum colorem mutaretur, caroque in dies magis non sine foedo odore exulceraretur, quidam medicorum, dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni medicamento morbum naturae curandum permittebant; alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

inuicta acies, si rectorem idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset. Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.