Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 700-702:


700. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!) potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique Christianorum orbem sibi subiugandi. Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum


701. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi,


702. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.