Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omni

Your search found 2626 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 824-838:


824. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page vi | Paragraph | SubSect | Section]

(nec etenim singula commemorare prodest) liberalia, et benignitatis in doctos speciem egregiam habent: sed tamen si munificentiae Ptolemaei, illorumque collatio institueretur, fateri necesse esset, illorum quidem liberalitatem praedicatam, huius autem omni laude fuisse superiorem. Nam de rerum, Legis translationi impensarum quantitate ac summa, ne quid referam: quae secundum Aristeae narrationem, earum subducta ratione, tanta invenietur, ut mirari potius eam quam aestimare liceat, tot centenis


825. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page ix | Paragraph | SubSect | Section]

describi perspicerem, quanta nostri seculi hominibus optanda potius quam speranda est, non potui non voluptate lectionis eius singulari perfundi. Quid vero dicam de variis vitae civilis ac gubernationis praeceptis, quae in hoc libello continentur? Ex omni antiquitate nec autor, nec autoris libellus ullus, meo iudicio, facile invenietur, qui utiliora vitae, et publicae gubernationi commodiora praecepta tradat: quique dignior sit ut in manibus principum, et eorum qui Rempublicam gerunt, diligentius


826. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xiv | Paragraph | SubSect | Section]

specimen qualecumque praeberem: et quod nulli magis quam tibi, is convenire videretur. Tu siquidem divino Ptolemaei exemplo in vestra ornatissima familia renovato, non solum literarum studiosos quam plurimos hincinde liberali sumptu alis: et peritissimos in omni doctrinarum genere professores, Gassarum, Vuolfium, Schrimgerum, Gerstmannum, viros mihi amicitia iunctissimos, domi tuae summa benevolentia foves, honoribusque et praemiis eximiis ornas: sed et ita Ptolemaeum comparatione optimorum librorum, et instructione


827. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xviii | Paragraph | SubSect | Section]

undenis, posterioribus duobus, quaestionem vel de felici regni gubernatione, vel vitae praeclare instituendae ratione proponit. Qua, magna cum regis admiratione, omniumque astantium applausu et acclamatione a singulis explicata, in domum splendide extructam, et ab omni tumultu strepituque remotam deducti, Legis interpretationem septuaginta diebus perficiunt. Rex ergo interpretatione religiosa veneratione accepta, eos muneribus amplissimis in patriam remittit. Haec Aristeas cum cognitione dignissima censeret, literis excepta,


828. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 10 | Paragraph | Section]

regionis, hoc satis magnum fuit: quia vero homines etiam ipsi sunt captivi abducti, hoc est omnino iniquum. cum ergo constitutum habeamus reddere omnibus hominibus ius suum, et multo magis illis qui sine ratione sunt sub imperio alieno: cumque ubique et in omni negocio eligamus quod rectum sit ratione et iusticiae et pietatis: ideo mandavimus, ut quotquot cuique Iudaeorum corpora sint obnoxia servituti, aut quocunque alio modo in regno detineantur nostro, qui habeant illa apud se, illi pro precio a nobis deputato


829. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 24 | Paragraph | Section]

opus inimitabile. Pedes vero ita erant parati, ut haberent lilia, et ea repansa in summo qua incumberet mensa. Subtus autem folia quae sub aspectum venirent, essent erecta. Pars autem ima pedis cuiusque, qua innitebatur pavimento, constabant carbunculo ex omni parte palmari, latitudine digitorum octo: quia erat loco fundamenti, cui pedi reliqua moles tota incumbebat. Ex eo etiam artificiose exculpta prodibat hedera achanto implexa et viti, quae circumvoluta toti pedi botros haberet ad summum usque ex lapidibus


830. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 29 | Paragraph | Section]

cum insigni ornatu: circum quod erant tres muri altitudine supra septuaginta cubitos, et tum latitudine pro tali altitudine, tum longitudine pro structura et mole aedificii. atque hęc omnia erant exaedificata perquam magnifice, cum sumptus ex omni parte excellentia. conspicua etiam erat magnificentia expensarum in portas, et compages partium earum inferiorum, et in munitionem super liminarium. Velum Velum item appensum erat, ad similitudinem ianuarum formatum, quod


831. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 32 | Paragraph | Section]

Simili modo porriciunt etiam ovium crura, nec non et caprarum, quae mirifice et pondere et pinguedine excellunt. nam quod iam dictum est, ita peragitur, ut ad id, a certis quibus hoc curae est, per omnia seligantur, quae et labe reprehensionis omni vacent, et pinguedine excellant. Ad quietem autem habent locum certum, ubi quiescentes recumbunt: atque inde usi quiete, alacres et prompti excitantur, nemine ipsis ministerii officia imperante. Tantumque ubique est silentium, ut putes in loco illo nullum


832. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 43 | Paragraph | Section]

stulte multos statuere Deos, et colere eos quibus ipsi sint multo praestantiores. Nam illos simulachra ex lapidibus et lignis confecta, habere pro imaginibus eorum qui ipsis aliquid ad vitam utile invenerint: atque ita adorare illa, quae manifeste videant omni sensu destituta esse. Iam ut quis concedat, ipsos respicere ad facultatem, qua tempore inventionis praediti fuerunt: hinc etiam stultos habendos, quia illi ipsorum inventores non crearint neque produxerint quicquam, sed ex creatis et productis quaedam aut


833. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 55 | Paragraph | Section]

adornatio cernis, ut quot essent civitates, quę suppeditarent ea quae ad cibum, potum et lectisternia attinerent: tot essent etiam praefecti eorum, qui exercitati et assuefacti, cum qui ad Regem venissent, pro more omnia adornarent sine omni molestia et mora: id quod etiam circa hos hospites est factum. Nam Dorotheus, homo diligentissimus, illis praeerat: qui curavit omnia sibi commissa, et ad huiuscemodi exceptiones destinata, expandi et substerni, et iuxta Regis voluntatem


834. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 65 | Paragraph | Section]

finis, et quod officium regnandi? Ille dixit: Recte seipsum regere: et quidem ita nihil ex confidentia opum et gloriae concupisces, quod sit elatum et indecens, si sortem tuam diligenter perpenderis. Nam omnia tua ita tibi assunt tanquam nihil: et Deus vacat omni cupiditate plurium, et est aequus. quod etiam tu, ut homo, consideres: neque multas iurisdictiones ad tuum regnum pertrahere cupias. Laudato eo, proximum interrogabat: 18 QUOMODO posset habere optimas cogitationes,


835. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 78 | Paragraph | Section]

in sua potestate habeat, multos vita privat: deinde si hoc etiam perpenderis, cum omnes habeas subiectos, et nullum adversantem, non esse cur tibi sit irascendum. Postremo, si et hoc expenderis, Deum totum mundum gubernare cum mansuetudine, sine indignatione omni: huncque, Rex, tibi esse imitandum. Fassus hunc praeclare respondisse, ex sequente percontabatur: 46 QUID esset recte deliberare, et sana capere consilia? Ille dixit: Omnia recte agere cum diligenti ponderatione,


836. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 90 | Paragraph | Section]

et proborum amator: ac maximi facit hoc, ut animam hominis conservet. Quemadmodum et tu maximum semper iudicasti scelus iniusticiam: iuste vero omnia gubernando, perpetuam tibi consecutus es gloriam ex beneficio divino: unde tu mentem habes sanctam, et ab omni malorum labe immaculatam. Finita huius oratione, exortus est applausus cum acclamatione et gaudio: qui satis diu duravit. Postquam autem Rex finivit huiusmodi cum ipsis collocutionem, tum et aliis omnibus praesentibus, et iis qui sententias dixerant,


837. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 93 | Paragraph | Section]

sunt acta, Demetrius assumpsit ad se illos viros, et in insulam per aggerem maris septem stadiorum est progressus, ac traiecto ponte partes versus septemtrionem occupavit: ibi congregatis illis viris in domo splendide extructa iuxta littus, et ab omni tumultu et strepitu remota, cum ibi etiam adessent omnia quibus opus foret, hortabatur eos ad interpretationem legis perficiendam. Illi autem rem aggressi, singula ex collationibus ad consonantiam elaborabant: et quod ita consonum et elaboratum erat, ut


838. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

alia commemoratu digna nancisci potero, et illa ad te perscribam: ut illis evolutis, consequaris studii tui pulcherrimum praemium. FINIS. ERRATA. Pag. 11 vers. 24. omni in re decreta 25.5. clavis 27.6. craterum 29.9. superliminarium 85.16. primum 93.23. veniebant RERUM ET VERBORUM in Aristeae Historia memorabilium INDEX.
A


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.