Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faciunt

Your search found 457 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 143-162:


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae, usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae deditissimae sunt,


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non sinunt esse iniurios admirationi apud eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit. Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur.


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam detraxi ― nec ab his profecto accusor, quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit, cuiusue conuictus est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur,


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat),


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

insigni forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio faciunt, ne rege sine liberis defuncto regnum aut omnino interiret, aut ad quempiam seruorum sobole regia extincta delaberetur, quum omnes fere, qui apud Turcas in summo magistratu sunt, unde gradus ad imperium facilis, aut serui sint, aut libertinae conditionis. Tandem quum


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt. Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

mentis, nihil nobilibus neque prosperi neque aduersi euenire posse, quod uobis aliquam non afferat calamitatem? Si illi diem festum celebratumque agunt, uobis luctum indicunt tributum exigendo, quo habeant pecuniam in luxum absumendam. Si ipsi lugent, funusue ducunt, uestris impensis exequias faciunt, uobisque ueras lachrymas eliciunt; neque liberalitate, neque magnificentia, maximis atque gratissimis uirtutibus, scelesti homines sine uestra pernicie utuntur. Si uero pecuniae, cuius mortales auidissimi sunt, student, de uestro rapiendo arcas suas replent, uestrisque


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse credendum. Eo die Turcae conatus hostium expectantes nihil mouerunt, sed sese castris quieti continuere. Nocte insecuta Balys ad hostem terrendum (saepe enim leuia et uana in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse. Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum imbellibus,


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae fraude Cercassorum cognita, circumducti a transfuga ad aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac direptionibus non temperant, sed etiam ubi egesserint omnes deuictorum fortunas, in pudicitiam foeminarum, ne religione quidem sacris parcentes, impii homines impetum faciunt, putantes tum maxime se uictoria egregie usos, quum eam inhumana libidine ac crudelitate foedarint, qui rursus, si forte in Machomethanum hominem inciderint, foeminis molliores et animo et corpore sese ostendunt.


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis mora Salomonis iram in se accenderent, uti Moesi censuerant, deditionem faciunt, pacti ut se praesidiumque Turcae cum omnibus rebus suis abire paterentur, Moesisque eadem conditione Tauruni habitare liceret, qua ante bellum habitarant. Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca nihilomagis Moesos credens fideles


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.