Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faciunt

Your search found 457 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 178-186:


178. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

Christiano orbe a septingentis retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur deesse, quod qui tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum


179. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

QVOMODO RECENTER capti in itinere tractentur. NOn solum perpetuae cathenae concaptiuos includunt, sed manibus quoque in itinere manicas addunt: passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo conculcent: id ideo faciunt, ne a mancipijs lapidentur. Quum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, adeo ut decem saepe quingentos homines concatenatos habeant, uim metuunt tantae multitudinis, si ad iactum liberas manus haberent. Caeterum ubi nocti concedendum, uinculis quoque pedes


180. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nacti fuerint, soluunt decimas ut caeteri Turcae, a reliquis tamen oneribus, quibus Christiani premuntur, immunes sunt. DE ILLIS CAPTIVIS QVOS pastores faciunt. DVra uita agricolarum, durius tamen agunt qui ad pastoritias curas emuntur, uiuendum illis in solitudine, perpetuo noctes et dies sub dio agendum: dominus cum uxore solus in tentorio uersatur, et praeter tuendi gregis


181. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

QVAE CONDITIO DEbellatorum. VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad


182. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia. DE SCHOLIS ipsorum. HAbent quoque loca ad instituendum OCHVMACHGIRLERI eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR uocant, tam masculos, quam foeminas, separatim


183. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt. DE PEREGRINATIONE illorum. PEregrini, eorum lingua


184. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut procul uisentibus urbs uideatur: in proximo castrametantur Principes, et ambiunt Regis sui tabernaculum: deinde Equites, qui uel singuli, uel terni tentorium habent: Etiam pedites habent propria tabernacula, id enim ex disciplina habent, ne quis sub dio cubet. Ituro exercitui stratores uiam faciunt, hinc inde collocantes aceruos lapidum, uel strues lignorum, ad indicium uiae, adeo ut ne in tenebris quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos


185. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aqua plenum gestantes: masculum masculus, et foeminam ancilla. Et cum exeunt lauatum, mulieres ungunt se quodam genere unguenti, quod post mediam horam pilos cadere facit: uiri ipsimet radunt mutones, nec quouis modo sinunt crescere pilos, sed singulis mensibus bis uel ter ita faciunt, tam masculi quam foeminae: et maxime cum templa frequentant, alioquin ignibus (ut uiolatores sacri loci) traderentur Habent etiam diuersos artifices, ut sartores, sutores, auri, argenti, et omnis generis metalli fabros similiter carpentarios,


186. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scribit, Iazarlar, id est, scribunt, et ita de alijs. Si uero ab e, uel i, uocalibus uel syllabis incipiat nomen aut uerbum, tunc ler. Exemplum de e, ut Echmech, id est, panis, si addas ler, erit pluralis hechmechler, id est, panes. Eder, id est, facite, ederler, id est, faciunt. Hanc regulam obseruabis. Est haec Persarum lingua omnium linguarum mundi (meo iudicio) facilior, et qui illam nouerit, omnes regiones Persarum et Turcarum peragrare poterit, negociando cum Persis, Turcis, Graecis, Armenijs, et aliarum conditionum Christianis illas regiones


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.