Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faciunt

Your search found 457 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 268-327:


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

duplicat sensus: ut ostendam in Regula de verbis praeter ac contra suam naturam motum quendam accipientibus. 28 Magnus est abusus Syncategorematum, seu omnium indeclinabilium partium, sive significatio eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut iuncturae multum faciunt ad illustrationem et obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter variat: sed etiam crebro tum abundant, tum desunt, tum denique non suo loco


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

sine omni sermento comedere debere. Syncere ergo Scriptura de Christo accipienda est, ut et de aliis omnibus articulis: ac sine omni vel seductorum, vel philosophiae, vel aliorum humanorum figmentorum aut traditionum additamento in pectus nostrum transfundenda est, et non adulteranda, ut multi faciunt, opera quoquo modo Christo admiscentes. 2 Cor. 2. Quid enim tritico cum paleis, quid oraculis viventis Dei cum humanis somniis? Ier. 23. 29 In expositione autem Scripturae ac in eruendo eius vero sensu, maximam vim efficaciamque habet post Spiritum Dei collatio locorum


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

in synopsin aut unum quas: aspectum omnia subiecta habueris. 13 Haec vero quatuor, scopus, argumentum, dispositio et tabellaris synopsis, proba, vera ac genuina esse debent. Sicut enim, si vera sint, plurimum adiumenti afferunt: ita contra, si prava sint, toto caelo lectorem errare faciunt. Maxima igitur in eis vigilantia, cautaque examinatio adhibenda est. 14 Afferunt vero ista quatuor haec sequentia commoda: primum scopus ipse et tota summa singulis partibus atque adeo dictis sententiis et vocibus magnum lumen affert, ut tum clarius perspicere queas quis sit


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Vide et Augustinum Epist. 29 et 59. 11 Circumstantiae plurimum faciunt ad iudicandum, cognoscendumque verum obscuri loci sensum. se autem sunt numero sex: Persona, tempus, modus, causa vel consilium, locus, et instrumentum. de quibus singulis ordine dicam. 12 Persona quadrupliciter consideretur: quae loquitur, ad quam fit sermo, de qua, et denique


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

Abraamum, soli divinitati: certo vero tempore ex Maria nasci ac mori, soli humanitati convenit. Aliqua vero utrique naturae, ut mediatio ac redemptio. Potest autem non parum illustrari collatione hominis ex anima et corpore constantis, ubi itidem duae naturae unum tantum hominem, unamque personam faciunt. Verum non est praesentis instituti, prolixius de hac re agere, quae ad ipsam rerum tractationem proprie referenda est. 27 Sicut summa est coniunctio inter Christum et Ecclesiam, ita saepe etiam dicta Scripturae ista coniungunt, aut etiam commiscent. Nam Ecclesia dicitur corpus


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sophisticis inscripsit. Et ad Titum cap. 1, Apostolus eum vult Episcopum, qui potens sit τοὺς ἀντιλέγοντας ἐλέγχειν, contradicentes convincere. Sententia igitur Apostoli est, e Sacris literis peti debere, quae faciunt ad convincendos falsorum dogmatum magistros, quales sunt haeretici, Philosophi, et similes. Enimvero Scriptura instrumentum omne suppeditat, non modo ad astruendum vera dogmata, verum ad destruendum falsa. Quod deinde ait Apostolus, prodesse Sacras literas πρὸς


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

3 Redarguuntur etiam Stoici, qui contendebant gubernari cuncta fato. 4 Redarguuntur, qui casum et fortunam sic constituerunt, quasi tumultuarie, citraque illius providentiae sapientem ordinationem res in mundo evenirent. 5 Redarguuntur illi quoque Theologi, qui Dei providentiam tantum universalem faciunt, in genere videlicet administrantem universa, verum ad minutiora et particularia haudquaquam descendentem. 6 Redarguuntur omnes haeretici, quales in primis Pelagiani, plus iusto humanis tribuentes viribus, perinde ac si in hominum manu esset fidem pro arbitrio amplecti, in eadem constanter


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 841 | Paragraph | SubSect | Section]

scrutari, per cognitionem legis, prophetarum, Apostolorum, evangeliorum vellet, in beatitudine permaneret. Idem in enarratione Psalmi 132. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus. Idem in enarratione Psal 124. Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium iudicio aestimare: et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumcunque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt: neque Prophetas non dico caelestia, sed ne


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

ut seipsum. Decima docet, Deum ita diligere nos, ut nobis in nostrum commodum utatur. Postremo ostendit, totius Scripturae finem esse dilectionem Dei aut proximi. Secundo libro agit de signis: ea dicit esse, quae praeter id quod in oculos ingerunt, aliquid aliud in cogitationem venire faciunt. Ubi post variorum signorum expositionem tandem venit ad voces, in quibus duas potissimum difficultates commonstrat: alteram, cum vox obscura, ignotave est: alteram, cum est ambigua. De priori agit secundo libro, de posteriori tertio. In secundo initio ostendit, obscuritatis signorum causam


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

ambiguorum, quae in pronunciando aut in pungendo sit, necessaria est sacrae Scripturae intelligentiae. Id autem sit ex locis planis et fidei regula, Ecclesiaeque autoritate. August. De doctrina lib. 3. cap. 2. et 3.

EXPLICATIO. Cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo providendum est, ne male distinxerimus, aut pronunciaverimus. Illa haeretica distinctio est, In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum. Non vult, verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 859 | Paragraph | SubSect | Section]

ait) sanctificatio nostra: nimirum aperta esse illa debent, quae communia sunt omnibus: ut cognoscantur, ut inde sancti fiant, alioquin ad paucos perveniret et fides, et bene vivendi regula: cum praesertim Deus velit omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Scelerate ergo faciunt, qui nunc vociferantur, Scripturam ita obscuram esse, ut veritatis cognitio ac controversiarum diiudicatio inde haberi nequeat. Scriptura divina ex visibilibus et invisibilibus constat, veluti ex corpore quodam: litera scilicet, quae videtur: et anima sensu, qui intra ipsam


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraicum et Aquilam, in Esaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritalis est. Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim gentes quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt, faciunt: isti Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui iudicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato, et universi


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetiae dicatur spiritus, qui nil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est, quod recte prophetia dicitur, non quia dicit ventura, sed quia prodit occulta. Prophetae figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt: quod et Apostoli etiam faciunt. Augustinus de Serm. Domini in monte, lib. 1. Epist. 80.

EXPLICATIO. Sicut est illud: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? cum ea non quasi transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est: Diviserunt sibi


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 890 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et differentiis eius. Cap. XV. Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam. Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc Apostoli dicto: Quia gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Secundum hanc et Cain reus erat fratris sui occisi. Extrinsecus constituta lex in duas partes dividitur: in opera, id est, actuum retributionem, et verba. De Lege per opera. Cap. XVI.


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

adiectivis et substantivis, ut potestates pro potestate praeditis, principatus pro principibus, sublimitates et profunditates pro rebus in sublimi et profundo existentibus. Ut in constructione Nominum dixi. 24 Epitheta autem si parce et scite adhibeantur, sermonem illustrant et gratum faciunt: sin copiose nimium, obscurant, aliquando etiam frigidum ac odiosum efficiunt. 25 Latini non ultra unum adiectivum uni substantivo semel, sine coniunctione adiiciunt: at Hebraei multa unico subiecto, partim per adiectiva, partim per substantiva vel in genitivo posita, vel aliis


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem. 31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

subintellige nuncios, 2 Reg. 13. Sic etiam Adiectivum non semper suo substantivo tribuitur, ut Medium in penetralibus hostem, pro mediis in penetralibus. 35 Atque his modis Hebraei non tantum ea nomina construunt, quae quasi possessoris personam exprimunt, sicut Latini faciunt, qui in genitivo possessorem ponunt: sed etiam ea ad quae quis aptus, inclinatus addictusve significatur: ut Exod. 4, Vir verborum, id est aptus ad verba seu sermones, eloquens. Et Gen. 9, Noah coepit esse vir terrae: id est, addictus fuit agriculturae. Exod. 15, Dominus est vir


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

sui, pro, Idola sua argentea. Hoc est illis in affixis pronominibus valde crebrum: ut supra in Nominis constructione monui. 19 Item צו zu, hic, pro Ascher, qui. Psal. 32, Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi. 20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cur non luctu ac zelo id serio egistis, ut tolleretur talis de medio vestrum. Sic Virg. Exulibus ne datur virgo Lavinia coniunx: id est, datur ut sit coniunx. Eccl. 4, Disce parve puer risu cognoscere matrem: id est, arridendo matri testari te eam agnoscere: quod infantes erga ignotas non faciunt, sed potius horrent eas. mulierculae alio qui omnibus infantibus arrident, ut de earum risu id intelligi nequeat. Sic Dominus in verbis sacrae coenae: Hoc est corpus meum: et, Hic est sanguis meus, novi Testamenti: summa brevitate duas sententias in utraque parte complectitur.


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 939 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod et Paulus Rom. 4. aliis verbis dicit: Non lex aut opera Abrahamum iustum fecit, sed iustus Abrahamus fecit legem aut opera. Sic Christus dicit, Non Abraham est maior me, sed ipse cupivit videre diem meum. Non ipse est ante me, sed ego ante eum. Sic sunt et illae locutiones: Non boni fructus faciunt arborem bonam, sed bona arbor fructus. Non vos me elegistis, sed ego vos. Non nos priores dileximus Deum, sed ipse prius dilexit nos. Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit ex ore. Non externa pocula et res lavandae sunt, ut animus sit mundus, sed lavate cor prius, et ecce


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae igitur est mihi merces, id est, quae est causa mercedis, quod potest hic esse meum meritum? 1 Pet. 2, Haec est gratia apud Deum: id est, causa gratiae, aut certe res grata Deo. Matth. 5, Quam mercedem habetis: id est, quodnam eximium meritum habetis, si ea tantum facitis, quae etiam mali faciunt. Ioan. 5, Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra: id est, causa aut instrumentum victoriae. Rom. 13, Magistratus non sunt timor bonorum operum, sed malorum, id est, causa timoris. Contra causa pro effectu. 1 Corinth. 14, Quandoquidem sectatores estis spirituum,


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 963 | Paragraph | SubSect | Section]

et in ignem proiicietur. Et mox: Cuius ventilabrum est in manu eius, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleam autem exuret igni inextinguibili. Talibus Similibus et Allegoriis saepe sine omni applicatione aut declaratione utuntur. Porro quadruplices faciunt Allegorias, historiae, facti, sermonis, et sacramenti: nempe cum vel historiae, vel sermones, vel facta aliter exponuntur, quam nativus sermonis sensus est, ut aliqua moralis doctrina inde extruatur. Quia vero magna est vicinitas, praesertim in sacris Literis, Allegoriae et


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Paulus Rom. 3, Num Deus est iniustus? Quomodo iudicabit mundum? Peculiaris vero quaedam gradatoria interrogatio est illa Rom. 10. ubi semper ab effectibus ad causas regreditur, donec tandem ad ultimam causam pervenieus sibimet respondet, totamque illam gradationem concludit. Faciunt vero plurimum figuratae interrogationes potissimum ad vigorem et acrimoniam sermonis, quia et dicentis commotionem indicant, et auditorem et etiam reum urgent. Aliquid tamen et sua vitatis sua varietate et simul etiam magnitudinis ex illo motu ac impetu assumunt. Verum de hac realibi


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Matth. 25, In cathedra Moysis sedent scribae et Pharisaei: omnia ergo, quaecunque iusserint servare, servate et facite: scilicet, omnia ea quae cathedrae Mosi genuina sunt, et non accesserunt ex fermento Pharisaeorum. nam illa prorsus vitanda sunt. Ibidem mox sequitur, Pharisaei omnia sua opera faciunt ad hoc, ut spectentur: scilicet ea tantum, quae religionis causa et propalam agunt, aut quae quoquo modo aliquam speciem aut simulationem pietatis oculis hominum obiicere potuerunt. Igitur vox (omnia) etiam ibi necessario restringenda est. Marc. 9, Omnia sunt possibilia credenti, scilicet


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Denique crebro etiam individua ponuntur pro universalibus: quia Scriptura multum cum individuis agit, totum genus inelligens, ut fit in Apostrophis. Rom. 2, Ecce tu es Iudaeus, etc. Rom. 9, Tu quis es qui responsas? Gal. Itaque non es servus, sed filius. Hoc faciunt et exempla. Hunc tropum ponentem individuum pro universali exposuit, cum dixit: Quae vobis dico, omnibus dico. Similis enim est ratio unius et omnium hominum in religione. De hac re in vehementia styli prolixius disserui. DE HYPERBOLE, MIOSI ET


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plures, alias etiam integrae sententiae, una aut plures. Dico autem abundare, non quod ociosae plane aut inutiles sint: sed quod etiam sine illis nihilominus videretur necessarius sensus constitutus. Abundantes vero illae voces alias rem plenius exponunt, alias emphasin addunt, alias evidentiam faciunt. Abundanter saepe et verba et nomina quaedam ponuntur, cum tamen ea in aliis adiunctis inclusa sint, neque tamen carent sua emphasi et fructu: ut, Et aperuit os suum, et locutus est. Item: Voce mea clamabo ad Dominum. Item Gen. 13, Et levavit Loth oculos suos, et vidit


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

convenisse dicantur, cum nec sciverint eam nec cupiverint Deo obedire, aut eius voluntatem facere. Alterum dubium, cum idem factum necis Christi non minus Deus ordinaverit et fecerit, quam persecutores, quomodo fiat, ut ipse sit in eo iustus, illi vero iniustissimi: sicut ille inquit: Duo cum idem faciunt, non est idem. Hic igitur secundum praedictam Regulam observetur, aliud esse substantiam facti, et aliud circumstantias, ac veluti accidentia quaedam, sive causarum aut finium, sive aliorum. In


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 991 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro, omnes sperant in te, eoque nimio desiderio ad te vertunt oculos. Auribus percipe lachrymas meas. Videre lachrymas. 2 Sam. 10, Num comedendo comedimus a rege: id est, num comedimus cibum quem dedit rex? 1. Cor. 14, Qui hominibus prophetat, loquitur aedificationem: id est, loquitur ea quae faciunt ad edificationem. Excidere mustrum ex ore, Debilitatum esse oleum, Ioel. 1. Populus vidit vocem Dei, Exod. 20. Studio brevitatis aliquando duo aut etiam tria membra, aut sententiae in unum contrahuntur, ut in constructione Verbi prolixius ostendi: seu singulae voces unius


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Christi gratuitam iustitiam confugiamus. Hac ratione saepe Deus reiicit sacrificia Iudaeorum, quae tamen severiter mandaverat: dicit se nihil de eis praecepisse, imo ea sibi esse abominationem, una cum sabbatis, noviluniis et aliis festis: Isa. 1. Sic etiam ex ipso sacrosancto templo faciunt homines speluncam latronum. Sic accipiendum est, quod Deus dicit, se tradidisse Israelitis legem non bonam, et iudicia, in quibus non queant vivere. Quae loquutio ferme convenit cum Paulina. Sic populum Israeliticum et templum interdum dicit Deus non esse suum. Huc referre


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legis, in Christum credidimus, etc. Si Prophetae et Apostoli ac Evangelistae in concionibus diligenter accurateque separarent confirmationem a confutatione, ut solent Graeci Latinique oratores, facilius se lector ex eis expedire posset. Verum id sacri scriptores non faciunt, ob plures causas: primum propterea, quod confutatio magna ex parte in confirmatoriis argumentis continetur, aut certe inde haberi potest: secundo, quia cum sophistica sit infinita, impossibile est omnes calumnias adversariorum veritatis complecti: tertio, quia sacra volumina, non ad unius


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut qui habent uxores, non habeant, et qui utuntur mundo, tanquam non utantur. Rom. 1, Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent quae non conveniebat, repleti omni iniustitia, scortatione, versutia, etc. non solum ea faciunt, verum etiam assentiuntur iis qui faciunt. Rom. 12, post longam praeceptorum enumerationem addit, procurantes bona in conspectu omnium. Correspondent saepe sententiae plures sibi invicem certa serie, et etiam ubi sequentes non sunt explicationes praecedentium. Rom. 5, primum


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

utuntur mundo, tanquam non utantur. Rom. 1, Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent quae non conveniebat, repleti omni iniustitia, scortatione, versutia, etc. non solum ea faciunt, verum etiam assentiuntur iis qui faciunt. Rom. 12, post longam praeceptorum enumerationem addit, procurantes bona in conspectu omnium. Correspondent saepe sententiae plures sibi invicem certa serie, et etiam ubi sequentes non sunt explicationes praecedentium. Rom. 5, primum est quasi propositio, pendens tamem ex


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut Exod. 31, Nam omnis faciens opus in sabbato, et excindetur anima illa de populo ipsius. In huius exempli priore parte est, faciens opus in sabbato. Fit autem hoc saepe nulla de causa, sed tantum propter morem linguae huic receptum, ut in aliquot superioribus exemplis


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim alias ornatus gratia. Explet enim aurem integro sono repetito, quam alio qui nativa illa Hebraeis brevitas explere non potuisset. Adhaec in eo sermone habent tales repetitiones saepe gratas quasdam allusiones, et etiam homioptota et homioteleuta, quae omnia ad efficiendam orationem numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

partim in eiusdem vocis iteratione, quam Traductionem vocant, cum in proximo exemplo ἡμῶν ἡμῶν, tum in contrariis, iustificat et condemnat: mors, vita: instantia, futura: altitudo, profunditas. Nam comparia et Asyndeta faciunt etiam ad δείνωσιν, quemadmodum et Interrogatio. Totus autem hic sermo percontationibus et interrogationibus scatet. Quod si quis distinguat acrimoniam seu contentionem orationis a granditate, qui tertius est apud Rhetores dictionis character, ad


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

non cum illo nobis omnia donabit? quam si dixisset, Hauddubie et omnia nobis cum illo donabit. Hac enim fiducia manifestae veritatis sic urgetur auditor, quasi non habeat quod respondeat. Item acrius est, An tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, quam si simpliciter negasset. Ad idem faciunt Incisa, ab eadem dictione incipientia, sicut modo retuli, velut et in illo: Neque mors, neque vita, neque angeli, etc. Grandem autem orationem illa proprie reddunt, quod velut afflatus numine nihil humile loquitur, proponit enim magnifice: Scimus quod diligentibus Deum omnia,


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

et minacia sunt, ut non immerito alibi David dicat: Graves estis mihi filii Zeruia. Ad vehementiam vel efficaciam sermonis sacrarum Literarum, illud quoque referre omnino possis, quod non tantum verbis mire emphaticis, sed et rebus ipsis loquuntur. Quod aliae linguae non perinde faciunt crebro ac potenter. semper enim res ipsae vividius quiddam potentiusque sunt quam verba: quandoquidem haec quidem signa tantum ac umbrae sunt, illa vero res vere, suaque natura existentes. Huc referre possis omnes typos veteris Testamenti, in quo non tantûm illa sacra, ritus, victimae ac


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic sanatione corporalium morborum pollicetur spirituales sanationes. Ieremias videt duos corbes ficuum bonarum et malarum, significantes duas partes Iudaeorum. Quae omnes dicendi rationes tum grandes sunt, tum efficaces, tum denique etiam in oculos incurrunt, seu evidentiam faciunt. Atque hisce dicendi rationibus Scriptura alias omnes linguas longissime superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata. Dicetur mox


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1040 | Paragraph | SubSect | Section]

in Evangelistis locus, tempus, personae et occasiones indicantur. Matth. 5 plena subiectio sub oculos hisce verbis exprimitur: Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem: et cum ipse consedisset, adierunt eum discipuli eius: tunc aperiens os suum docebat eos, dicens. Omnia illa faciunt evidentiam, videre turbam, ascendere in montem, sequente nimirum pene tota turba, ut veluti quaesita forma theatri, de superiore loco auditoribus concionaretur: discipuli autem ut familiariores


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

Musicen, aliaque similia, quae vel reficiunt, vel delectant corpus, et contraria fugant. Verum, cum in magnas tristicias, aut aliquos moerores incidunt, homines vitam sibi ducunt acerbam, et mori cupiunt, ideoque incipiunt negligere ea omnia quae ad vitam, praesertim illam suaviorem faciunt. Saepe cum tristicia maior est, etiam incommoda quaedam sibi ultro accersunt: cuiusmodi sunt percussiones pectoris, lacerationes faciei et comae, qualia in Meridionalibus locis mulieres in funere maritorum aut filiorum solent facere. Aliquando cum ingens est moeror, etiam mortem sibi


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

liberalitatem, et aliis alia: cum per illud maxime necessarium illis documentum etiam alia officia pietatis complectatur. Ineptissimus ergo, imo et impientissimus ille sit, qui tales Synecdochas ad verbum urgendo, singulis talibus operibus iustitiam ac vitam adscribere velit: sicut Papistae faciunt, qui ex talibus locutionibus innumeras vias ac media consequendi remissionem peccatorum et vitam aeternam commenti sunt, et etiam nunc Iesuitae docent. de qua re in capite de Synecdoche, et alibi disservi. 13 Sicut in omni temporaria aut corporali promissione et comminatione


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

aut praestant, Deo prorsus debere: ita ut etiamsi omnia perfectissime facerent, tamen essent servi inutiles, nihilque prorsus mererentur, sicut Christus suos Apostolos sentire ac loqui docuit: Luc. 17. 20 Papistae volentes suis bonis operibus peccata sua expiare, prorsus perinde faciunt, ac si agricola deberet suo hero dietim de omnibus conductis bonis, fundis ac vinetis dependere urnam optimi vini, et modium puri tritici: nec tamen id longissimo tempore dependisset, quin potius contumeliosissime eum laesisset ac contempsisset: tandem aliquando velut poenitens herum adiret


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

is habeat apud Deum propitiatorem ac mediatorem, per quem facile condonationem consequatur. Illam perpetuam iustificationem nos per mediatorem nostrum, fidei precatione omnibus horis mendicare iussit filius Dei, dicendo: Remitte nobis debita nostra. Nefarie igitur faciunt Papistae, qui benignitate Dei abutentes, dicta Scripturae et etiam patrum, de hac posteriore iustificatione aut approbatione agentia, trahunt ad illam priorem, atque ita utramque corrumpunt, meritum Christi horribiliter obscurant, et denique innumeras animas aeterno exitio involvunt ac


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Dominus: Ecce malum egredietur de gente ad gentem, et turbo magnus excitabitur de lateribus terrae. Sic Isaias dicit, Meschiam fore latibulum a tempestate, cap. 4 et 25. Sunt et a grandine, gelu, nive et pruina multae locutiones passim in Scriptura sumptae, aut earum faciunt mentionem. Psal. 148: Ignis, grando, nix et vaporatque spiritus procellosus faciens mandatum eius. Psal. 18, Et intonuit in caelis Dominus, grando et carbones ignis, et misit sagittas suas, dissipavitque eos: fulgura eiaculatus est, perdiditque eos. Et


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

stagna, et pinus ac abietes. Talium enim rerum nimia copia est in hisce locis: at in illis summa (ut dixi) inopia. Haec igitur diversitas naturae illarum regionum a nostris innumera Scripturae loca ac dicta mirifice illustrat. Talium autem arenosarum et siccarum solitudinum Asiae Aphricaeque faciunt etiam Romani historici mentionem crebro, in quibus etiam illorum exercitus saepe siti ac aestu sunt periclitati, aut etiam prorsus perierunt. Fuerunt nihilominus etiam deserta nonnihil culta, sic forte dicta vel ob crebriores syluas, vel alioqui quod non ita fuerunt frequentata,


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

Apoc. alias miserandam animi perturbationem, et attonitum esse ex magnitudine calamitatum, Ezech. 23. alias vertiginem aut confusionem odiorum, dissidiorum ac seditionum, qua alius in alium ruat et furat, ut in seditionibus et bellis civilibus fieri adsolet, Ierem. 13. Quia similia ebrii saepe faciunt aut patiuntur. Vixerunt plerunque vel ex agricultura, vel ex vinetis, quibus adiunge oliveta, ficeta et palmeta: vel denique ex re pecuaria: sicut et in mea patria et multis locis Italiae. Artifices, mercatores, metallici, nautae et aurigae, unde in aliis gentibus plurimi


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

Id postea in summo fluitat, propter eam naturam quam diximus, ingredientem nec innatare, nec immergi posse, sed attolli: ratibus autem adnavigantes, quantum quisque vult, referunt. ac de Bitumine quidem haec diximus. Posidonius dicit, quod cum accolae magici homines sint, incantationes quasdam faciunt, et lotia et alios huiusmodi foetidos humores inspergunt atque exprimunt, quibus bitumen coagulatur: postea incidunt, nisi aliqua lotii vis sit, qualis eorum qui calculos in vesica habet. Nam etiam ex pueri lotio chrysocolla conficitur: in medio quidem lacu, iure huiusmodi res


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

et aliorum, unde ista recte peti possunt. Indicant etiam tales descriptiones diligentiores interpretes. Naturae profecto peritissimi fuerunt Prophetae, et quando perdicis, lupi rapacis, ursi, leonis, aspidis, basilisci, draconis, pardali, monocerotis, columbae, formicae, et similium mentionem faciunt, naturam inspiciunt, et permulta monent et docent unica tantum voce: dum ea veluti iubent considerare illius rei aut animalis quod nominant, naturam, ac cum praesenti materia conferre, hancque inde considerare et cognoscere. Sunt enim in universa natura pulcherrimae imagines, quae


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

isti, ociose aut incogitanter Deum tertio repetiisse, Ero Ero, Ero: et denique quarto, Erit? cum eadem opera proprie loquens, si voluisset praesens tempus indicare, verbo praesenti uti potuisset, ac dicere, ut isti textum pervertunt, Sum qui sum. Si sic liceret temere mutare tempora, ut isti faciunt, posset ex sacris Literis quidvis fieri. Ad haec, qualis tandem est ista responsio: Sum qui sum? Hoc enim modo quivis etiam infimus genius aut homuncio respondere posset: essetque potius derisio quaedam, quam aliqua certa responsio. Nam unaquaeque creatura est quod est: et vulgo, cum


317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

alteram in margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae longe plus obsunt, quam volunt defendere, quam Iudaeis, quos parum caute oppugnant. Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

saltem nimis procul recedere videntur, non sine gravi iactura discentium. Dominus autem IESUS, cuius gloriam sincere quaero, suo sancto Spiritu et protectione mihi potenter contra quosvis calumniatores assistat. Agam porro hîc (ne quis calumnietur, ut in hac ipsa sententia quidam nunc faciunt) non de actualibus peccatis, non etiam de peccato in genere, non etiam de reatu ex primo lapsu promanante: sed tantum de ipsa illa nunc in homine existente, et ex utero matris allata malitia aut pessimare, unde omnia alia mala ubertim scaturiunt: quo appareat, quidnam ea sit, et quomodo de


319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1143 | Paragraph | SubSect | Section]

Victorino: φρόνημα, sensus carnis est peccatum originale: quia pugnat cum Deo, et est causa actualium peccatorum, ac damnationis. Igitur originale peccatum est substantia. Illa quoque semiphilosophica ratio, quoniam eas pluris mei adversarii faciunt, non parum ad confirmationem veritatis in hac controversia facere potest: quod peccatum in genere, aut peccata revera idem in sacris Literis significat, quod iniustitia, communi more etiam philosophorum ac literatorum


320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam hinc secuturum, diabolum esse creatorem, si peccatum originale est substantia: quia ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur, nec est magnae potentiae aut artis optimam substantiam corrumpere, et ex ea malam facere. Innumerae artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae. Quin potius inde sequetur, satanam esse


321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur, nec est magnae potentiae aut artis optimam substantiam corrumpere, et ex ea malam facere. Innumerae artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae. Quin potius inde sequetur, satanam esse creatorem, si dicemus illum, non illam bonam Dei substantiam aut creaturam invertisse et


322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

tum a nobis, tum et ab adversariis. 11 Undecimo: Illa etiam longe gravissima causa est, cur potius sacras Literas diligenter legere, evolvere ac scrutari debeamus, quam hominum scripta: quia peripsas Deus magis est efficax. Verissime hîc dicit illud tritum, Duo cum idem dicant aut faciunt, non idem est. De solo verbo Dei aut sacris Literis dicitur, quod sint gladius acutissimus, et penetrans usque ad ipsas medullas. De ipso Dei verbo est proprie illa amplissima Dei promissio in Esaia, quôd ad eum potissimum velit respicere, eique suum spiritum largiri, qui ad sermones eius


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

in sanctitate prima perstiterint. Non tamen hoc cathedrae obfuit, neque obest, ut idem Augustinus in praeallegata Epistola scribit. Veritas enim cathedrae per Christum alligata est, quando dixit, Supra cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, quae dicunt facite: non personis, quia ait, Quae faciunt, facere nolite: credendum est, hanc sedem sacratissimam, quo ad locum etiam inexterminabilem. Et tamen, si caput Roma deficeret, ibi veritas Ecclesiae remanebit, ubi erit principatus et Petri sedes, modo praedicto. Et quia credita est potestas sacerdotio praeposito populo, Sacramenta ad


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

ac innoxios reddi, ut nihil penitus eos amplius ab introitu caeli, remoretur. Cur ergo tales perpetuo ex mandato Christi remissionem peccatorum quaerere et mendicare coguntur? Hoc vero est, quod Ioannes dicit: Negantes se peccatum habere, Deum ipsum mendacii arguere. Quod isti patres luculenter faciunt. Si nihil prorsus eos remoratur a regno caelorum, curtalibus isti homines purgatorium fabricant, ubi reliquae sordes eos a regno caelorum impedientes excoquantur et absumantur? In eodem decreto decernunt, remanens malum in Sanctis nequaquam esse vere peccatum. At


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit,


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eius est, tum etiam eam in infinitum excellit in omnibus: sed statuendum, posse eius essentiae longe aliam esse rationem, quam nostra mens assequi vel cogitare possit. Quare qui contrarium sequuntur, perinde faciunt, ac si quis conspectis luteis ollis, etiam ipsum figulum luteum esse ratiocinetur. II Principium. Deus est libertimum agens aut causa. Ergo non semper eodem modo agit: et sicut nunc hanc naturam et hominem sic condidit aut ordinavit: sic forte aliqua


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel alii, ex praesenti naturalium rerum natura ratio cinari volunt, Ex nihilo nihil fieri: et tempus, motum ac mobile esse coniuncta: igitur mundum esse aeternum. Item, nullum individuum est perpetuum: igitur anima non est immortalis, nec est resurrectio. Isti, inquam, tales sapientes perinde faciunt, ac si quis mediocri diligentia perspectis omnibus iam effectis operibus, in alicuius praestantis artificis officina, negaret eum alterius generis opera facere scire, aut unquam fecisse, vel facturum esse. Hanc tamen sententiam nemo de artifice homine ferre ausit: at de Deo vivente audent


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.