Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potuerunt

Your search found 213 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 100-108:


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit emulatio, malit suae linguae principi quam


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus fidem seruarent. Quam quidem constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri, ubi scilicet tanti ducitur fides.


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

profecto salutare fuisset consilium, in monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam ad duodecim fere millia peditum Slauinorum in acie tunc fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti a graui seruitute et sanguinarii praedonis manibus morbus, quasi beneficii loco forte datus, eriperet. Dalmatae maritimi Turcarum de agro praedam agentes sinistram in reditu fortunam


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque insueta Turcis singularique in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium uiolatus est nemo, nihil cuiquam ereptum, nulli uis illata, et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere. Velim Christiani hanc Machomethani


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.