Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: causam

Your search found 990 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4-18:


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et etiam de beato Ylarione legitur, quod magnum ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem Cadmus rex fuit in Gretia, qui depulsus regno uenit in Dalmatiam factusque pirata seuissimus cepit quasi lubricus anguis per mare discurrere, nauigantibus


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit exquirere, ut eum ab archidiaconatus officio deicere posset. Sed cum causam opportunam minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi honorem eius uellet fortius ampliare. Cepit itaque multis ei suadere sermonibus, ut ordinem sacerdotalem susciperet. Sed Honoratus suspicans dolum in causa uersari non acquieuit ordinari.


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

placatus remisit ad Maximum mandans ei, ut personaliter accederet usque Rauennam. Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit,


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Salonitane ecclesie suffraganea. Quod ex epistola beati Gregorii pape conicimus, quam misit Natali archiepiscopo Salonitano, arguens ipsum, quia absque auctoritate synodali quendam Florentium Epitauritane ecclesie episcopum pro quibusdam iniectis criminibus, sed non probatis, deposuerat. Cuius causam comisit predictus papa suo subdiacono Antonio, quem in Salonam fuisse missum superius memorauimus. Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt, atritamque ceperunt et captam in solitudinem redegerunt. Homines autem


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

confirmauit. 2Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose agere. Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi. 3Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte . Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter . Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est. 8Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam archidiacono fore datam et quod auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

penitere incepti. Tunc seorsum ad archidiaconum ueniens latenter a sotiis blandis temptabat eum demulcere loquellis timens, ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum. 9Itaque die statuta ambe partes ad iudicium accesserunt. Tunc archidiaconus conscripto libello cepit in archiepiscopum quedam crimina denuntiando intentare. E contra archiepiscopus cum suo


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

duorum, quas domino pape mittebant in accusationem archiepiscopi et excusationem archidiaconi. Quod cum uidisset Guncellus, nullam ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

disensio, ut fieri solet, quod nullus pene remaneret, qui non pro alterutra parte contenderet. Tunc ceperunt parentes timere pro filiis, pro rebus, pro uita etiam sua. In tantum enim omnes procliui erant ad facinus, ut generalis uideretur interitus ciuibus iminere. 9Iste metus causam dedit nostratibus de Latino regimine cogitare. Tunc ceperunt relligiosi uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini,


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

gaudebant? Quanta erat hominum captiuitas, uirorum et mulierum, puerorum et puellarum, quos diuersis seruitiis subigentes sub arta custodia detinebant! 18 Cum quidam relligiosus uir nimio afficeretur dolore super tanto casu populi christiani admirans et ardenti desiderio causam scire cupiens, cur omnipotens Deus permiserit terram Hungaricam deuastari gladio paganorum, cum fides catholica ibi uigeret et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

minorem ad potestatem clamantes: Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum quibusdam clericis in uestrum oprobrium et totius ciuitatis detrimentum abbatem ordinare presumit. Et ecce, concursus factus est omnium confusa uociferatione perstrepentium. Alii etiam seditionis ignorantes causam, potestatem simpliciter sequebantur. Sed quidam, qui archidiaconum malignis insectabantur odiis, nocendi occasionem repperisse gaudebant. Currebant passim omnes, ueluti predonum afforet aties uiolenta. Armabantur non gladiis et iaculis, sed acerbis odiis et mendacibus linguis. Non retrahebat


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse semper contra ciues et ciues contra ipsum maliuolentie suspitiones gerebant. Consecratus tandem, ut predictum est, misit prenominatum episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni, petens suppliciter, ut pallium ei mittere dignaretur. Quo optento


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.