Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: causam

Your search found 990 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 882-905:


882. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 281 | Paragraph | Section]

Phoeben quoque sanguine tinctam
6.356  Ostentant oculis et caetera robore vincunt.
6.357  Ne tamen 39 hanc solamve putes primamve coloris
6.358  Sanguinei causam imprudens: perturbat et illa
6.359  Languentis Phoebes vultum affunditque ruborem,
6.360  Sed tenuem. Neque enim spatii discrimina tanta
6.361  Purpureus violae poscit rubeusque cruoris,
6.362  Dum se


883. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in minima, quae appellatur perihelium, et in illo quidem casu debeant refrigescere plurimum, in hoc incalescere et fere inflammari. Quo calore excitati vapores, dum in atmosphaera Solis ascendunt ad partes Solis oppositas, caudam generant Soli ipsi semper aversam, quam ego cum unicam esse putem causam caudae cometicae, saepe ipsas caudas fumantes appello, vel cum cometas nomino, ad fumum alludo. 13 Luna est Telluri proxima: ipsius media distantia a Terra est


884. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in planetis omnibus perquam exigua praeter Lunam, in qua aliquando superat unum gradum. Dicitur autem hic despectare astrum is, qui id intuetur, ut exprimatur illud, radium, per quem is ipsum videt, esse quodam modo altiorem recta, tendente a centro Terrae ad ipsum astrum. Quam ob causam id per hanc parallaxim deprimitur. 23 Motus proprii planetarum perturbantes positionem mutuam.


885. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in Anglia vel invenit vel saltem perfecit et telescopiis catadioptricis aptavit. Quod constat vitro objectivo bifariam secto et ita aptato, ut ea dimidia possint moveri in partes contrarias ac ita exhibere binas ejusdem objecti imagines recedentes a se invicem recessu ipsorum vitrorum. Quam ob causam hic egi de alio micrometrorum genere, quae dicuntur ocularia interna et constant filis quibusdam collocatis intra telescopium. Hoc argumentum a nullo, quod sciam, huc usque Latinis versibus expositum; videtur sane admodum difficile, cum oporteat exhibere


886. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in tubi vertice. Ad rem apte repraesentandam oportet admittere radios libere advenientes ad circulum suspensum, uti libere adveniunt radii solares ad Lunam. 9 Eam non posse esse causam annuli, qui apparet in eclipsibus Solis, evincitur illo experimento, de quo adn. 6. Nam per id experimentum invenitur distantia illa, in qua agit ad sensum vis radios detorquens. Quae distantia est dimidium ejus intervalli, quo binae acies distant a se invicem tum, cum primo incipit


887. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

fronte atro vapore accolto! Misero! e contro il rio destin fatale Tu speri i di sereni e lieti, ah stolto Del fosco Mondo abitator mortale! 21 Ab hac atmosphaera Solis repeto causam annuli latioris ambientis Solem in eclipsi totali. Qui eo est minus lucidus, quo magis recedit a limbo Solis, quia, quo atmosphaera est altior, eo etiam est tenuior. Sunt qui dicant inde oriri non posse, quod sit concentricus Lunae, non Soli. At arctiorem illum et vividiorem annulum esse


888. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

nulla. Ea vi tota illa massa dissiparetur, nisi obstaret gravitas in Solem, major eadem vi, quae quidem cohibet massam ipsam. Sed ubi vis centrifuga est major, plus detrahitur de ipsa vi gravitatis adeoque pondus remanet majus prope polos quam sub aequatore. Quam ob causam ad habendum aequilibrium debet elevari magis sub ipso aequatore fluidum et ad polos deprimi, ut majore ipsius fluidi altitudine compensetur minor singularum partium vis. Inde totum illud fluidum acquirit formam sphaeroidis compressae sive lentis cujuspiam. Ego hic


889. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est in pede ipsius anteriore prope Leonis signum. Quae tum appellebat in ipso vespertino crepusculo, sed quotidie anticipabat, ut reliquae itidem, appulsum suum quatuor circiter minutis ob motum proprium Solis in orientem, quo is ex parte orientis accedit semper magis ad stellarum loca. Quam ob causam sex diebus post eum ipsum diem, quo haec scripsi, debuit et ipsa observari ante Solis occasum. Prioris et tertiae observationes exhibui in opere De litteraria expeditione per pontificiam ditionem, tum Ariminenses illas, tum Romanas, quas ante institueram in Collegio


890. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

obtecto integra fere et illaesa dies perseveret, innuitur phaenomeni causa. Binas autem expono causas inferius, jamdudum physicis admodum notas. Quarum prima repetitur a vi, qua lumen a dimidio Sole proveniens fibra oculi ita tendit, ut tensio orta a dupla vi fere nihilo sit major. Quam quidem causam attigi etiam adn. 2. Secunda vero repetitur a dilatatione pupillae in minore lumine. Qua fit, ut admisso ampliore radiorum cono, non eadem sit proportio luminis intra oculum, quae extra. Utraque pertinet ad constitutionem organorum, quibus utimur ad percipiendas res extra nos positas.


891. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad cerebrum pendet a tremore impresso fibris sensorii. Tremor autem hic respondet tensioni fibrae factae per externam illam impulsionem. Ubi particula luminis advenit ad fibrillam, ea tenditur. Tum elasticitate sua se restituit et aliquandiu tremit etiam sine novis impulsibus. Quam ob causam aliquando diu post ingentem luminis vim perceptam clausis etiam oculis videmus lumen. Porro si tensio fibrae sit exigua, duplicata vi tendente duplicatur ipsa tensio. At ubi tensio jam est ingens, vis plurimum aucta tensionem nihil ad sensum auget. Neque enim vires, quibus in se invicem


892. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

44 Idem igitur et in oculorum fibris debere accidere satis patet, adeoque patet prima et potissima phaenomeni causa. 45 Transitur hic ad secundam causam, quae repetitur a dilatatione pupillae. Et quae hic proponuntur, satis vulgo sunt cognita, ut globosa oculi forma; obscuritas intra ipsum ob opacitatem scleroticae cum choroide et uveae; foramen in media uvea, quod dicimus pupillam, quam tegit cornea pellucida, per quam radii transmissi,


893. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est observare, in avibus nocturnis in primis, quemadmodum pupillam immani hiatu aperiant per noctem, quam per diem contrahunt in tenuissimum circellum. Idem in felibus observare licet, quae per diem habent oblongam tenuissimam rimulam in pupilla et per noctem aperiunt immanem circulum. Quam ob causam in ipsis nocturnis tenebris satis bene vident. Nam semper aliquid luminis, quod se insinuat per rimas et per intimam etiam murorum substantiam post reflexiones plurimas, penetrat ab aere externo, qui etiam per noctem illustratur a fixis. Accedit, quod plurima corpora tenue lumen emittunt


894. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Jam vero ex omnibus radiis incidentibus in totum hemisphaerium illustratum a Sole plerique ita incurvati introrsum incidunt in ipsam Terrae superficiem, ubi, si aliquis oculus illos excipiat, videt Solem ipsum elevatiorem aliquanto quam revera est supra horizontem. Et ob eam causam mane apparet ortus Solis aliquot minutis citius et vespere occasus aliquanto serius quam revera accidat. At postremi, versus marginem, evitant globum Terrae et trajecti per atmosphaeram egrediuntur iterum ex ea ad auram aetheream puriorem, per quam jam progrediuntur recti, sed directione


895. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

viae. Et plures ipsius tractus adhuc illaesi conservantur, potissimum in mediis Pontinis paludibus aqua obruti. Is tractus Romae proximus ante hosce 30 annos adhuc satis bene conservatus visebatur, licet alia ad ejus latus via per inferiores campos frequentari jam soleret passim. Quam ipsam ob causam ea deinde marmora sunt eruta et in Urbem delata ad consternenda Urbis ipsius compita nova illa tam eleganti methodo, quadratulis inde efformatis. Tum, cum ibi basim metirer, visebantur identidem ejus viae vestigia et bini lapidum assurgentium ordines, quibus et rectilineis prorsus et inter


896. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Ibi solius geometriae infinitesimalis ope inveni formulas omnes necessarias ad computandas aberrationes et tabularum, quae construi possent, formam exhibui. Quae quidem pertinent ad illud problema trium corporum, quod innui lib. I. adn. 48(47). Adhuc tamen Newtonus invenit causam ejusmodi perturbationis, nimirum gravitatem generalem mutuam Jovis et Saturni. Hic adhibui illam eorum veluti reconciliationem per attractionem mutuam post iras veteres, quam innui lib. I. adn. 32(31). Eo respexi in versu, quem adjeci ad designandum illud opus de


897. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

annis percurrit, nimirum 20 annis circulum integrum et 8 signa. Unde fit, ut circa finem signi octavi assequatur Saturnum lentiorem. 6 Lunae aberrationes implicatissimas et earum causam pendentem a mutua gravitate Newtoniana ac ipsius Newtoni felices conatus et elementa tabularum ad eas computandas ab ipso proposita persecuti sumus lib. I. ab adn. 47(46).


898. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

contraria refractioni in ingressu. Hinc quodvis filum egrederetur per rectam parallelam illi, per quam advenit. Adeoque distantia filorum pertinentium ad radium egressum ex quovis unico puncto Solis, esset exigua et in progressu radii extra vitrum perseveraret eadem sine ullo augmento. Quam ob causam si unicus haberetur radius pertinens ad unicum punctum Solis, nulli colores separati apparerent, nisi vitri crassitudo aliquanto major induceret separationem aliquanto majorem. At in prismate, in quo superficies sunt ad se invicem obliquae, refractio in egressu diversa est a refractione in


899. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

uti diximus, evincunt experimenta. Quae autem sit earum causa physica, incertum est. Plures innuo, quarum nonnullas Newtonus profert, ut hypotheses quasdam, ad satisfaciendum iis, qui non possunt in animum sibi inducere, ut aliquod factum in physica admettant, quin aliquam ejus causam concipiant. 41 Prima petitur ab impressione facta in medium, per quod lumen progreditur. Ea quidem est Newtoni, sed mihi videtur parum probabilis. Est autem hujusmodi: in


900. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in progressu per idem medium possunt compensari post intervalla quaedam et in mutatione medii reddere faciliorem reflexionem potius quam transmissionem vel vice versa. 45 Hanc causam proposui in mea dissertatione de lumine, ex qua etiam facile derivari potest illud, cur maxima luminis pars refringatur et reflectatur regulariter certa lege, sed aliqua etiam omnino irregulariter dispergatur. Nimirum fieri potest, ut quaevis particula, dum progreditur, mutet figuram suam


901. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dispositiones non est semper eadem, et discriminis fontes sunt tres: diversum medium, in quo radius progreditur, diversus angulus, in quo radius advenit ad superficiem refringentem, et diversa natura ipsius radii. Newtonus eas omnes leges determinavit, et primae duae fere nihil pertinent ad causam coloris rubei in Luna deficiente, quae pendet penitus a tertia. Satis est hic illud exprimere pro prima lege, intervalla vicium eo esse majora, quo medium, in quo lumen progreditur, est densius vel pinguius, ceteris paribus; pro secunda, eo itidem majora esse, quo radius ingreditur magis


902. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

numero infinita in quavis linea, et lineae numero infinitae in quavis superficie, et superficies numero infinitae in toto spatio solido. Inde autem facile deducitur esse infinities improbabilem, et quidem infinitate ordinis secundi, occursum cujusvis puncti materiae cum alio quovis. Quam ob causam, uti alibi fusius exposui, quodvis corpus trans aliud quodvis transiret liberrime sine ullo verae compenetrationis periculo, si nullae adessent vires agentes etiam in aliqua distantia, quarum inaequalitas perturbaret ejusmodi motum, vel si tanta imprimi posset velocitas, quanta satis esset


903. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

potest inducere colorum separationem, etiam per refractionem. Sed quoniam ea corpora sunt satis tenuia, fieri potest, ut ibi separatio pendeat etiam a tenuitate lamellae et vacuolo spatio incluso. Nam pili sunt quidam tubulus, atque id ea ratione, quam exponemus in sequenti adnotatione. Quam ob causam apposui illud fors dicens Sic fors et tenues fucantur saepe capilli. 67 Alterum genus colorum variabilium est illud, quod apparet in collo columbae, in cauda pavonis et


904. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Si sunt tenuiores, praevalent in reflexo lumine plurimum radii violacei. Et idcirco coelum apparet caeruleum, et quidem quandoque colore admodum saturo. At multi etiam ex violaceis pergunt transmitti et, si iter non sit ita longum, per atmosphaeram, multi adhuc habentur in radio directo. Quam ob causam radius compositus e transmissis interdiu flavescit vel ad aureum colorem accedit. Si autem multo longius sit iter, ut jam exiguus supersit violaceorum numerus, tum vero directus radius rubescit plurimum. Quam ob causam primo mane vel summo vespere aliquando rubentem admodum videmus Solem


905. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ita longum, per atmosphaeram, multi adhuc habentur in radio directo. Quam ob causam radius compositus e transmissis interdiu flavescit vel ad aureum colorem accedit. Si autem multo longius sit iter, ut jam exiguus supersit violaceorum numerus, tum vero directus radius rubescit plurimum. Quam ob causam primo mane vel summo vespere aliquando rubentem admodum videmus Solem vel Lunam. Nam, uti superius etiam monuimus lib. IV(V). adn. 26, quo Sol est obliquior, eo est longior via radii per atmosphaeram. Et quidem ea Sole in horizonte sito est quamplurimis vicibus longior quam eodem sito


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.