Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scribit

Your search found 287 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 111-155:


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

David, ne timeas accipere Mariam. de quo hebraismo in nominibus, et in voce PATER. Erasmus probat sententiam de ingeminatione ab Emphasi, Rom. 8. Contrâ Gal. 4 improbat. Verum de natura reduplicationum dicetur in Regulis universalibus. Illud vero notabile et memorabile est, quod scribit Erasmus hisce verbis: Abbas vocatur summus monasterii gubernator, quia scilicet aetate, eruditione, pietate, benevolentia, beneficiis et instructione patrem caeteris exprimat, aut certe exprimere deberet. ABBREVIARE gignit quosdam Idiotismos, quos necesse est explicari. Anima


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

vero tanto plus lucis ac certitudinis explicationi huius locutionis et rei etiam apud dubios, atque adeo apud adversarios accedat, adscribam prolixum locum Dominici Soti, primarii adversariorum Theologi, verba Rom. 4. prorsus secundum nostram sententiam explicantis, qui in suis commentariis ita scribit: Sicut et David dicit Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Accersit (inquit de Paulo Sotus) Psalmistam quoque in testem eiusdem sententiae, et Psalmo 32 ubi nulla praemissa operum significatione beatum vocat hominem, cui Deus non imputat peccatum. Et primo


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

non ex caelo crystallino. Illic ergo sunt istae superiores aquae. VII. Quia id agit Moses, ut nobis describat creationem rerum visibilium, quibus uti ac frui quotidie cogimur: non eorum quae nobis et occulta et inutilia sunt. ideo etiam nihil de angelorum caelestium, paradisi aut inferni creatione scribit, imo nec de lapsu quidem angelorum: quae nobis minus necessaria, aut etiam possibilia scitu sunt. Quae ergo esset ista imprudentia Mosis, si omissis istis utilissimis et miraculosissimis aquis mediae regionis, illas ignotas ac inutiles crystallinas, super omnes sphaeras existentes,


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Argentei, vocantur maiora quaedam numismata argentea, Gen. 20. Iudicum 17. pro talibus 30 prodidit Iudas Christum. Cuius vero precii fuerit unus argenteus, et an plures eius species fuerint, non facile est statuere. Camerarius in libro de Numismatis graecis et latinis, ita de illis scribit: Αργύρια sunt in Evangelica historia, atq. his XXX acceptis a Iuda Christum salvatorem nostrum proditum legitur. Haec didicimus de Graecorum commentariis, singula valuisse denariis centenis: id est. una mina Attica. Et mox:


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Zachariam ἀργυροῦς scribunt, non ἀργύρια. Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

suis precationibus diu multumque garriunt, nec tamen sciunt quid garriant aut blaterent. BATHUS, genus mensurae liquidorum est, continens, teste Ezec decimam partem cori: id est, 432 ova gallinacea. Eadem est cum Ephi, 1. Reg. 7 Ezech. 45. Dicunt Epha continere decem gomor. Iosephus scribit, eam continere 72 sextarios. BEATUM esse, significat in genere idem quod bene habere, felicem esse, bona commodaque vita frui. Istud autem Bene habere, non unius generis est. nam ut taceamus errantium opiniones, qui vel divitem, vel honoratum vel potentem, vel voluptatib.


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

vestra cineri. Malach. 4. Et diruetis impios, cum fuerint ut cinis, sub plantis pedum vestrorum. Dolentes ac lugentes in cinere iacere, eoque se aspergere solebant. Fuit hic mos non tantum apud Iudaeos, sed et apud gentiles, praesertim Asianos: ut Homerus de Priamo, lugente mortem Hectoris, scribit. Ierem. 6. Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere. Hinc apud Papistas, Iudaismi simias, mos est initio Quadragesimae, cinere aspergi, cum epiphonemate: Memento quod cinis es, et in cinerem revertêris. Eodem modo et 25. cap. eiusdem, ac Esaiae 58 et 61


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

ex ipso animi sensu aut fervore aliquorum sibi coniunctissimorum ortam. Aliqui putant venire potius a quodam singulari veterum more, ubi aliqui ita fuerunt aliqua sanctiore amicitia iuncti, ut uno mortuo alius semet sua sponte interficere sit solitus: ut Caesar lib. 3 de Gallorum devotis scribit. Talem amicitiam sibi cum Moecenate fuisse Horatius testatur. Ex hoc more, aut potius animorum coniunctione, etiam fabula συναποθνήσκοντες orta aut conficta esse videtur. COMMUTATIO, aliquando ponitur pro emptione, aut


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

rationali. Hinc dicit Scriptura: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra, Ioel. 2. Et, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum procul est a me. Vult enim Deus, sicut recte ille scribit, potissimum pura mente coli, cum et ipse mens sit. Sic dicitur, Corde creditur ad iustitiam, Rom. 10. Hinc etiam dicuntur purificari et mundari corda sanguine et passione Christi: nempe non caruncula illa, sed anima, praesertim rationalis, quae in corde potissimum agit. Cum Scriptura


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

cornua, est comparare potentiam, decus et opes Amos 6. Annon fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? id est, nostra militari virtute, et omni alia industria crevimus, opesque ac vires ampliores consecuti sumus. Latinis assumere cornua significat superbire, insolescere: ut de ebrietate scribit Satyricus:
Tunc sumit cornua pauper. Exaltare cornua, alias est suas vires et opes nimium iactare, aut etiam insolescere. ut Psalm. 75. Dixi impiis, Ne exaltetis cornu, ne exaltetis in excelsum cornu vestrum, neque loquamini collo pingui: pro, ne iactetis nimium vires


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

et pax et gaudium est: sicut Ad sinistram hoedi constituuntur, id est, in miseria, propter iniquitates et labores et cruciatus. Haec Augustinus, de Fide et Symbolo. Cap. 7. et de Agone Christi Cap. 26, et lib. 1. locutionis de Genesi. In Psalmum vero 120 ita scribit: Dextera nostra dicitur, quicquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Sinistra nostra dicitur, quic quid temporale habemus. Ideo dextera felicitatis et dignitatis locus est, sinistra infelicitatis et miseriae. Unde veteres pro dextera reposuere beatam vitam, pro sinistra


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios quidem Apostolos, alios vero Prophetas,


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

perdunt. Eodem modo Hieremias capite 23, per metaphoram huius vocis, suam confusionem, et metu attonitum animum indicat, inquiens: Fui veluti vir ebrius, et veluti vir quem pertransivit vinum a facie Domini, et a facie verborum sanctitatis eius. De tali affectuum ebrietate aut perturbatione scribit Basilius in 1 Sermone de ieiunio. Est et ebrietas bona et sancta, Psal. 22. Calix, sive poculum inebrians quam praeclarum? Et Apostolus Ephes. 5. Nolite inebriari vino, sed impleamini Spiritu sancto. Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur,


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Abrahamus gestivit videre diem Christi. Tali laeticia aut gaudio vult Deus nos gaudere de suo favore, promissionibus ac beneficiis. Deus laeticiae et exultationis meae, Psalm 43 quod suo spiritu et beneficiis nos solide exhilaret. Basilius Psalm 32, super Exultate iusti in Domino, scribit: Consueta quidem ac familiaris est vox Exaltationis in Sacris literis, clarissimum quendam ac laetissimum in rectis animabus statum significans. Quod quid sit. non facile divinaveris, adeo generaliter loquitur: et fuerunt Patres omnes sermonis sacrarum literarum longe negligentissimi.


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

pro nostro Deo agnoscere, colere, et ab eo omnia bona petere ac expectare velimus. Caeterum quod non solum Hebraea vox Berith significet foedus (de quo nullum prorsus dubium est) sed et Graeca διαθήκη, bonis authoribus probari potest. Nam Pharorinus ita scribit de ea: Est διαθήκη numero singulari pactum, et conventum, et pollicitatio: hoc est ἐπαγγελία. ex quo factum est, ut testamentum in Sacris monumentis vocetur pollicitatio divina, Abrahamo patriarchae


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

secum conciliabis. Vox haec reduplicata aliquando plures aetates, aliquando etiam ipsam aeternitatem significat. Exemplum prioris sit Psal. 61: Dies super dies regis adiicies, et erunt anni eius ut generatio et generatio: id est, per plures aetates vivet. Sicut Homerus de Nestore scribit, quod superatis iam duabus, cum tertia generatione vixerit. Sic et Psal. 10 longissimum tempus significat, Non movebor a generatione in generationem: id est, longissimo tempore vivam et florebo. Sic et Psal. 8. Extendes iram tuam a generatione in generationem:


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

de hac voce et dicto olim Monachi contra Erasmus quod in Annotationibus monuerat, vocem Humilitatis significare vilitatem, aut contemptam sortem: sed respondit eis in Dialogo, cui nomen fecit Medardus Idem monet de loci ac vocabuli sensu Theophylactus ac Faber, qui super eum locum sic scribit: Hic agnoscit Virgo humillima, non esse suum, quod omnes generationes dicturae sunt ipsam beatam: sed illius, qui respexit humilitatem, exiguitatem, et (ut sic dicam) nihilitatem ancillae suae, servae suae. Secundo, Humiliare Hebraeis nonnunquam idem est quod vi


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

dare posset: tum sub lege, ipsum scilicet accusante, iudicante, ac damnante. Quinto, Iustus est sine lege, seu Lex ei posita non est, 1 Timoth. 1: quia sponte quae legis sunt facit, et est sibimetipsi Lex: Roman. 2. Ideo etiam Lex iusto posita non est. primae Timoth. 1. Sexto, Paulus de se scribit 1 Corinth. 9, se exlegibus, aut lege carentibus, exlegem factum esse: id est, accommodasse se ad mores gentilium, ut eos Christo lucrifaceret: sicut paulo ante dixerat, se Iudaeis factum esse Iudaeum. Erat igitur foris ac externa specie sine lege, et quasi negligens legem: cum interim eo


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

ac languidus fio, perterresio, aut etiam plane absumor ac pereo. vide supra Dissoluo. LIQUATOR. vide Probator. LIS est contentio, aut controversia, praesertim coram iudice agitata. Vir litis est, qui multas habet lites aut contentiones cum aliis: sicut Ieremias de se scribit Cap. 15. Vir litis meae. i. meus adversarius. Iob 31 Liber, quem scripsit vir litis meae. i. accusator, et eius accusario forte. Isa. 41, Peribit vir litis tuae. i. tuus adversarius. Litigare pro aliquo, aut alicuius causa, est eum tueri, ei patrocinari: ut saepe est


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 307 | Paragraph | SubSect | Section]

Sol: id est homines prae magnitudine afflictionum pu [?: ] bunt etiam ipsam Lunam et Solem eis non recte lucere: tametsi etiam revera in magnis calamitatibus, aut [?:-stantib ] . magnis praeliis, solent ista luminaria aliquando mutare colorem, sicut Virgilius in Georgicis scribit solem instante caede Iulii, inquiens:
Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt secula noctem. Donec non sit Luna: id est, diutius quam Luna. Psal. 72. Horebit in


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 322 | Paragraph | SubSect | Section]

plaudimus manibus: tristes, habemus manus complosas, item super latera, ob dolorem credo hypochondriorum, ex atra bile effusa excitatum. Apud Iudaeos habebant, valde lugentes, manus in capite: ut Thamar, violata a fratre. Aliquando in admiratione simul et dolore percutimus femur: ut Ieremias de se scribit capite sexto. Orantes et iurantes manum in caelum levamus: pigri abdunt manus in sinum, aut etiam alioqui eas ociose complicant. Vocantes, et aliquid innuentes, extendunt manus. Testificantes bonum aut malum de aliquo, manus ei imponebant. Percutiens, aut agens aliquid, manum elevat,


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

talis locutio, ac si dicas, multum habere negocii cum cedris. id est, habitare in domibus cedrinis. Ieremiae vigesimosecundo: Nun quid regnabis, quod tu misces te cum cedris? id est, quod tibi regaliter struis cedrinas domos? sicut ex talibus lignis regiam in Persepoli extructam fuisse, Curtius scribit. Quomodo miscebis te cum equis: id est, cursu contendes cum equis, cum a peditibus vincaris? Non miscebitur alius laeticiae cordis: Proverbiorum decimoquarto. Cor cognoscit amaritudinem animae suae, nec immiscebit se laeticiae eius alienus. pro, unusquisque proprie sentit sua gaudia,


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

sic describit, vel fortê potius ordinat, qualis aut quanta in illo novo templo esse debeat, inquiens: Siclus autem 20 obolos habet. Viginti sicli, et 25 sicli, et 15 sicli (id est, 60) erunt nobis pro mina una. Monsterus vero super Exod. 30 caput, ita de quantitate huius ponderis et vicinorum scribit: Habent proinde Hebraei in ponderibus hos gradus. Siclus, quem ipsi schaekel vocant, continet grana hordeacea 384. Mina vero, quam et litra vocant, id est libram, habet 60 siclos: hoc est, grana hordeacea 23040. At Kikar, quod nostri talentum vertunt, habet 60 libras, grana scilicet


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctuarii fuit duplum ad prophanum, habens scilicet secundum priorem supputationem coronatos 36864. et tantum fuit pondus auri, unde fabrefactum fuit candelabrum cum suis ornamentis et instrumentis. Non convenit inter Hebraeos de libra. David Kimhi dicit illam continere 60 siclos: Rabi Sal. vero scribit Exod. cap. 38. illam continere 25 siclos. Et fortasse nascitur haec dissensio a gemina libra, prophana scilicet, et sancta. Quid porro Graecis ac Latinis Mina aut Mna fuerit, annotant recentiores Vocabularii ex variis autoribus. diligenter verba eorum asscribam: Mina,


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον, comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam gignendisque omnibus


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium dicitur, sine quo non contingit vivere, tanquam concausa: ut respirare, et alimentum animali necessarium est: impossibile enim est, absque his aenimal esse. Et sine quib. bonum non contingit aut esse, aut fieri, sive aliquid mali repellere, aut eo privari: ut bibere potionem


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 383 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur. Quare addit: Quandium sum in mundo, lux sum mundi: indicans nimirum, venturum aliquando illud, Modicum non videbitis: cum regnante Antichristo, aut grassantibus aliis seductoribus, sit futura ingens fames ac penuria audiendi verbi Dei, ut in Amos minatur, et Samuel in suo primo libro scribit. Foedus cum nocte ac die, Hierem. 33. Si po teritis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ita ut non sit amplius dies aut nox in tempore suo, etiam foedus meum cum Davide et Levitis dissolvetur. id est, tam certo regnabit posteritas Davidis (id est, Meschias) et


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

Pentecosten debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20,


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

rituque celebrandi Paschae [?: festu- ] quod si ab hoc die numerentur quinquaginta, erit eadem controversia de Pentecostes die, de quo tamen [?: ] la fuit controversia. Verum hac in re suo quisque indicio fruatur, incolumi charitate. Porro Beza sic [?: c- ] scribit: Erasmus putat ita subaudiendum ἡμέρας, ut simpliciter significentur quinquaginta dies, non autem festum Pentecostes. quod, inquit, haud satis scio an id temporis gentium auribus notum fuerit: quum in epistola ad Romanos Apostolus tollat dierum


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

Isa. 60, significat pacem profundam, et perpetuam frequentationem. Portas aereas confringere, Isaiae 45, est loca munita vastare. Portae fluminis apertae sunt, Nahum. 2. aliqui de ponte exponunt, sed rectius intelligetur de claustris aluei, et muro Ninives a flumine deiecto, de quo ita scribit Diodorus Siculus lib. 3. fabulosae historiae: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem caeperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, inter praedestinationem et propositionem sive propositum: quod illud pertineat ad ea quae multo ante definivimns in animo, antequam fiant: hoc, cum iam vioina est machinatio, ut pene cogitationem sequatur effectus. Erasmus porro super Romanis 8. de hisce vocibus aut rebus ita scribit: Secundum propositum κατὰ πρόσθεσιν, id est, iuxta animi destinationem: ut Propositum, referatur non ad sancti, aut ad hominem recti propositi, sed ad praedestinationem Dei. Ita Origenes ac Thomas: etiamsi Ambrosius utrunque videtur


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

credent libentius, recentem, qui hoc putat interesse inter πρόγνωσιν et προορισμὸν sive ὁρισμὸν, quod illud sit minus firmum, hoc firmius. quinetiam ubi Petrus scribit προεγνωσμένους γὰρ πρὸ τῆς καταβολῆς τοῦ κόσμου, quo loco Praescitos erat vertendum iuxta horum sententiam, nec Lyranus veretur exponere praeordinatos. Et Thomas indicat fuisse, qui hoc loco Praescientiam


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit se accipere Levitas pro omnibus primogenitis Israelitarum, quasi quadam commutatione facta. Primogenitus vocabatur is, qui primus nascebatur, sanctusque Domino esse putabatur, et certa ratione pro eo erat sacrificandum, sive nascerentur porro plures, sive non: sicut Hieronymus ad Helvidium scribit; in quiens: Primogenitus non tam is est, post quem et alii, quam ante quem nullus genitus est. Sic vocatur IESUS primogenitus Mariae, Matth. 1, et Lucae 2, ac ibi pro eo secundum legem primogenitorum sacrificia offerunt. Nunc enim abolita illa lege, nobis primogeniti vox tantum ad


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit (teste Christo) plusquam propheta: quia praesentem agnum Dei coram digito monstravit, cum prophetae tantum futuris temporib. eum venturum aliquanto obscurius praedixerint. Ad Titum primo vocatur Epimenides propheta Cretensium: credo ea significatione, ac si nominatus esset illorum magister. Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

tale, Sermone 28. ut hic sit sensus: Quemadmodum patres terreni prospiciunt liberis suis panem, quo corpus alatur, etiam in posterum diem: ita tu nobis prospice panem caelestem, animi cibum, qui pater es caelestis, et pater spirituum. Hactenus Erasmus. Porro Beza post Erasmum sic de eadem voce scribit: Panem quotidianum, ἄρτον τὸν ἐπιούσιον.) Mihi religio fuit quicquam immutare in hac precationis formula, in Ecclesia Dei tanto iam tempore usurpata: dicam tamen quod sentio, ubi alias interpretationes attulero. Nonnulli nuper


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam passim ultra Alpes, cum prima vindemia fiat mense Augusto, aut sub finem eius, secundarii illi botri maturescunt primum mense Septembri: qui secundarii botri in Germania minus noti sunt, quam in Italia, ubi aliquot locis bis fruges crescunt in anno, aut etiam ter, ut Dionysius Halicarnasseus scribit. Racematio ergo est, tum illorum collectio, tum si quid forte passim in foliis palmitum in priori vindemia latens relictum est. De iis praecipitur Levit. 19, et Deut. 24: ne colligant nimium accurate reliquos racemos in vindemia, nec solitarias spicas in messe, sed relinquant


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

constat. Quidam Hebraeorum putant fuisse scriptum quoddam divinum, aut nomina quaedam sacra. Alii putant fuisse lucidissimos lapides, in quibus summus sacerdos vidit iudicium filiorum Israel perfecte. Alii aliud sentiunt, et multa de his rebus retrusis nugantur. Placet mihi, quod hic Rabbi Salomon scribit: nempe quod nedum de Hosea pronunciare non possumus qualis fuerit res: verum et Ephod, hoc est, simulachrum Ephod, ex contextu non satis dilucide intelligi potest. Quo fit, ut ta ab Hebraeis, quam a Latinis expositioribus variae hic inveniantur opiniones. RECEDERE,


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

pa- ] ad excipiendum Meschiam, eiusque beneficia. Id vero fit, dum homines agnoscentes suam iniustitiam ac damnationem, ab hoc Meschia fide mendicant remissionem peccatorum, aut reconciliationem et vitam aeternam. Quare hic via recta, ipsa vera poenitentia, de praesertim fides, est. Iehu rex scribit ad Samaritanes, secundo Regum decimo: Videte bonum ac rectum de filiis Domini vestri, et ponite eum in solio: id est, delegite vobis unum ex filiis Achab, qui videatur aptissimus ad regnum, eumque facite regem. RECTITUDO aliquando ipsam aequitatem per sese consideratam, ac veluti in


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieri libellus repudii, qui vocabatur ab Hebraeis Sepher Chrithuth, libellus excisionis aut succisionis: eo quod praescindebat vincula ac obligationes coniugii. Qualis ea forma fuerit apud Iudaeos, ignotum est. Monsterus de praesenti Iudaeorum repudio ita scribit: Porro גידוש proprie est repudium et eiectio mulieris: libellum vero repudii magistri Hebraeorum vocat גט, qui veluti testis est repudii, in quo maritus resignat omne ius quod habuit in uxorem. Utuntur autem


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

vestimentum meum saccus. In utroque loco saccus luctum, et luctus dolorem animi de religionis tristi statu, et amicorum aegrotatione significat. Solebant etiam in supplicando vel Deo vel hominibus, ita sordide indui: sicut supra de Ezechia, Mardochaeo, et Achabo diximus, et Daniel quoque de seipso scribit cap. 9. Sic et servi Beadad, cum caeso suorum exercitu latitarent metu regis Israel, suadent suo regi, ut induat se cum eis sacco, et imponant funes in colla sua. Sic et Romae ac in Graecia rei solebant sordidati incedere, movendae misericordiae gratia. Hinc est Saccus


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

de quapiam re habere, significat. SARDIUS: Deus comparatur Sardio, Apoc. 4: Et qui sedebat super thronum, similis erat aspectu lapidi [?:-spidi ] et Sardio. In quem locum sic scribit Aretas Caesariensis: Sardius ob terrorem confertur Deo. Habet enim Sardius, ignis speciem. Quando quidem ferri non posset Deus, si rigido uti vellet iustitiae iudicio: merito clementis et boni praebet argumentum Sardius, quippe cum et terrens, et ignis speciem prae se ferens (ut aiunt)


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

atque etiam nonnullos ab Evangelii gratia, quo docetur sola Dei misericordia fide propter Christum iustificari hominem, absque ullis operibus legis, in Iudaismum abduxerunt. Caeterûm quod Hieronymus super epistola ad Galatas de ista voce עולם olam scribit, si cum vau holem scribatur, notare aeternitatem: sine autem vau, tempus finitum et determinatum, id equidem vanum et frivolum commentum esse, loci Scripturae sacrae complurimi, si quis eos consulat, liquido testantur. ¶ Iam locos aliquot adducam, ubi aeternitatem significat, videlicet


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquisset nobis reliquum, profecto modicum, sicut Sodoma fuissemus. Danielis septimo: Videns vidi in visione noctis, et ecce in nubibus caeli vere filius hominis veniens erat, Nehemiae septimo: Quoniam ipse profecto erat vir veritatis. Sic etiam hoc est legendum, quod Iohannes de Christo scribit: Et vidimus gloriam eius [?: ] re unigeniti, etc. Septimo, quando cum [?: prono ] bus construitur, tum valet Taliter. Libro secundo Samuelis, capite undecimo: Quia taliter et taliter abiimit gladius. Libro secundo Samuelis, capite decimo


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

sexto. id est, celebrate Deum, qui tam miranda facit. Isaiae decimo: Vota vovebunt Domino. id est, eum colent, non idola. Paulus dicitur votum habuisse, seque rasisse: Actor. 18 et 21: Videtur autem fuisse ceremoniale Nazaraeorum votum, quod in gratiam Iudaeorum servant, ut (sicut ipsemet scribit) Iudaeis Iudaeus, et gentibus gentilis fieret, atque ita ex omnibus aliquos Christo lucrifaceret. VOX, non paucos Hebraismos gignit, qui explicandi sunt. primum enim significat interdum ipsum sensum, sententiam, aut doctrinam voce comprehensam. Sic saepissime dicitur populus


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

optes. Oseae nono: Tanquam uvas in deserto inveni Israelem. Iob decimoquinto: Perdet sicut vitis uvam suam acerbam. id est, suos liberos in prima iuventute perinde amittet, ac cum vites ante maturitatem botros suos abiiciunt, ut nihil inde commodi proveniat: sicut Dionysius Halicarnassaeus scribit, olim ante Romam conditam talem poenam in Italia grassatam esse. VULNUS, alias significat quasvis calamitates populo alicui inflictas, sive bellum, sive caritas, sive quid aliud simile est. Isaiae primo: Non est in eo integritas, sed vulnus, livor et plaga saniosa. Sicut enim


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.