Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hUIc

Your search found 1867 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 595-624:


595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

Consonat vero etiam historia Evangelii, seu eventus, huic harmoniae veterum prophetarum. Quinta ratio sit, quod quoniam haec res tanquam ingens ac singulari Dei potentia efficiendum miraculum proponitur, oportet certe aliquid praeternaturale hic accidere: quod non potest aliud perinde aptum huic rei esse, vel etiam excogitari, ac si Deus efficiat, ut mulier per se miraculose concipiat et pariat virum. Quid enim tandem miraculi esset, si iuvencula viro tradita, ex eo conciperet et gigneret? Quoniam igitur miraculosa conceptio ac partus esse debet, recte de virgine operatione Dei


596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

meos: id est, redime me. Et Psalm. 30, Ascendere fecisti ab inferno animam meam. Quomodo dicitis animae meae, ut transmigret? Psalm 11. pro, mihi. Errare fecistis animas vestras, Ierem. 42. pro, vosmetipsos. Facere malum contra animam, Ierem 44. id est, in propriam perniciem. Vicina huic significatio est, quod etiam pro brutis accipitur, et anima dicitur quodcunque animal. ut Genes. 1. Levit. 11, Producat terra animam viventem: id est, animal quodcunque. Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1,


597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes caelos, ac extra totum mundum existentium, praesertim cum illas aquas, affirment isti diversissimae a nostris naturae esse? Nullae ergo ibi aquae sunt. XI. Quia quid faceret elementaris materia extra omnes caelos? Experientia videmus, elementa ita esse sibi invicem associata, ut quam maxime huic toti mundo convenit, utque sese invicem ferre, et in se invicem facilime mutari possint. Terra plurimum habet affinitatis cum aqua: illa porro cum aere: qui cum igne, et ignis cum aethere. Quod si hunc situm ac ordinem rerum mutare velles, perderent sese invicem, non foverent, elementares


598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

103. dicitur renovari piorum iuventus, ut aquilae: id est, subinde corroborari, et etiam liberari pios in omnibus difficultatibus, ut videantur subinde robustiores fieri, et veluti reiuvenescere. Agnata huic voci vide supra in voce Ala. AQUILONIS venti natura notatur Proverb. 23. quod fugiat nubes et pluvia, omniaque serenet et siccet. ARANEAE tela notatur vanitas humanorum conatuum: pravitas autem, collatione ovorum basilisci. Isaiae 59. Addit autem ibidem propheta


599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

dubiis alius in alium respicere: veluti consilium et auxilium ab eo petentes in rebus perditis, cum nos eius inopes esse agnoscimus. Aspicere mane, Iudic. 19. Aspicere vesperum Deut. 23, pro appetere, instare. Sic aspici aliquem a gladio, Iob 15: pro, minari illi gladium. Vicinum huic illud Canticorum 1: Nigra sum, aspexit me sol. Aspicere aliquem locum, est alicuius curam gerere. 1. Par. 2. Aspicere iniquitatem in corde suo, Psal. 66 pro, ferre, ac etiam vacare ei. Sic Iob 66. Ne aspexeris iniquitatem. Sic et Aspicere iniquitatem: pro, ferre.


600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

et subitum adventum exercitus Babyloniorum, hisce verbis: Veluti aurora expansa super montes, populus multus et fortis, similis illi non fuit. Quae similitudo perspicua est: quia sicut aurora et subito, et omnia contegit, et montibus ac cacuminibus insidere videtur, sic et exercitus ille. Vicina huic loquutio est Psal. 139. Si assumam alas aurorae, et considam in novissimo maris. Alludit ad celerrimam radiorum solis excursionem, qui momento ab Oriente ad Occidentem perveniunt, perinde ac si aurora celerrimas alas haberet. Non esse aut fore alicui auroram: pro, non


601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐν τίνι, ut sit haec sententia: Si non estis baptizati spiritu sancto, quare igitur estis baptizati? Quamvis.n. εἰς pro ἐν saepe usurpetur, tamen haec enallage (meo iudicio) nullo modo huic loco convenit. Neque enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen


602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilico ventris eius: stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt, ossa eius velut sistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae: ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum, applicabit gladium eius. Huic montes herbas ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi, sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus: protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis: ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam, quod influat Iordanis in os eius: in oculis eius quasi


603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Deoque commendatiores reddimus: ideo 1. Cor. 10, Poculum benedictionis: et mox, Quod benedicimus, consecratum aut sanctificatum significat: id est, quod recitatis verbis mandati ac institutionis consecratur in hunc usum, ut sit sanguis Christi, quo eius novum testamentum sanciatur. Vicinum huic est, quod ipse et Paulus alibi dicit, cibos per verbum et precationem sanctificari. Sic 1. Sam. 9, dicitur Samuel benedicturus sacrificio. In hac significatione etiam Deus dicitur benedixisse diei septimo, id est sanctificasse, magnificentiorem ac gloriosiorem caeteris reddidisse, et


604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Deus in omnibus suis consiliis et actionibus, tanquam valde bonis, suum beneplacitum habet. Sic tota divinitas dicitur beneplacito consensisse, habitare in Christo, Coloss. 1. et Deo beneplacuisse, per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Altera Activa, et quasi contraria huic significatio est, cum aliquem, licet indignum, et unde nos nihil boni nobis expectamus, summo favore ac amore, et plusquam paterna benevolentia complectimur, eique ex imo corde bene facimus, aut certe benefacere cupimus, et (quantum omnino nobis possibile est) conamur. Quam animi propensionem


605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, benevolentia et favore prosequeris. Psalm. 119, Voluntaria oris mei accepta, obsecro. Malach. 1, Et oblationem non acceptabo de manibus vestris. Et cum affixis pronominibus: Genes. 33, Et receptasti me. 2. Sam. 24, Deus tuus acceptet te. 2. Paral. 10. Si eris in bonum populo huic, et acceptaveris eum, et loquutus fueris ad eos verba bona Iob 33, Orabit ad Deum, et acceptabit eum. Psalm. 44, Quia acceptasti eos. Ezech. vigesimo, Ibi acceptabo eos. SECUNDO, si cum ablativo construitur, mediante praepositione Beth, tum commode vertes, Bonam voluntatem


606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

salutaria, etiam ipse satan, peccatum ac mors. SEPTIMO, significat suave. ut Genes. 3, Vidit mulier quod fructus esset bonus ad vescendum. 2. Par. 18, Non prophetat mihi bonum: id est, non dicit grata Iob 21, Ducunt in bonis dies suos. Prover. 24, Comede fili mi, quia bonum est. Vicina huic significatio est, cum idem valet quod formosum. ut Exod 2, Puer Moses erat bonus. Genes. 6, Filiae hominum erant bonae. OCTAVO, valet aliquando haec vox idem quod sufficiens, aut satis grande: sicut et a Latinis aliquando accipitur. ut Genes. 15. et 25. Tu sepelieris in senectute bona:


607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

non necessarias rixas. Proverb. 16, Sicut qui apprehendit canem auribus, ita qui transiens irascitur in lite non sua. Vicinum est verbis, sed sensu plurimum differt proverbium, Lupum tenere auribus: quod de ancipiti periculo usurpatur, Sacrificare canem, Esa. 66 pro, rem abominandam. Vicinum huic illud Eccles. 13, Quae communicatio homini sancto ad canem? Idem est cum dicitur Apoc. 22, Foras canes et venefici, pro excrandis impiis. Caeterum, Sanctum dari canibus et porcis prohibens Dominus, intelligit prorsus indignos, impios et prophanos, Matth. 7. Idem valet ferme illud


608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

Saulis et aliorum, donec fierem rex. Idem valet In capite, aut Caput esse, 1. Par. 4. 29. 2. Par. 20. Certe nobiscum est in caput Deus ille, 2. Par. 31. pro, Dux noster est. Imposueras hominem super caput nostrum, Psal. 66. id est constitueras super nos tyrannum. Vicina huic significatio, cum in quacunque re praecipuum quiddam significat. ut Psal. 74, Contrivisti capita draconum subter aquas. Tale et illud est, Conteret caput serpentis, Gen. 3: id est, praecipuam vim, et in quo satanae potentia sita est, nempe peccatum, legem, mortem ac infernum,


609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

11. Iud. 9. sic et Germani dicunt, Der herr hatt sein fleisch und blut verrahten, etc. Esa. 48, A carne tua ne abscondas te: id est, ne desinas tuis benefacere. Paulus dicit, se velle provocare ad aemulationem carnem suam: id est, Iudaeos gentiles suos, et cognatos. Vicinum huic significationi est, sed tamen multo ἐμφατικώτερον, quod de viro ac muliere dicitur, quod duo erunt in carne una: id est, summe cognati, aut etiam facient constituentve quasi unum hominem: veluti si unus solus non sit plenus ac integer homo.


610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas


611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

esse indignationem irae: pro, largissimas poenas aquarum instar, caelitus in nos effundi. Contrâ Malachiae 3 in bonam partem legitur, de larga et salutari pluvia: Si non aperuero vobis cataractas caeli, id est, effudero caelitus satis pluviae. Effundi aliquid a Deo boni aut mali, vicina huic locutio est, et cum cataractis coniungi solet: sed de ea alibi. 2. Reg. 7. Si Dominus fecerit cataractas in caelo, num fiet hoc? id est: etiamsi Deus caelitus plueret frumento, tamen tanta vilitas annonae fieri non posset. CATHEDRA. Iudices et doctores solent, in cathedra


612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

alias idem est quod Latinis similis phrasis sonat, terga vertere, aut fugere ex acie victum, ut Exod. 22, Dabo inimicos tuos tibi cervicem: scilicet vertentes. 2. Sam. 22, Et inimicorum meorum dedisti mihi cervicem. Sic et vertere cervicem coram inimicis, Ios. 7. Ier. 8. Vicina aut cognata huic phrasis est, Manum in alicuius cervice habere: id est, fugare, consectari, et consectando capere, quia hostis fugientem sic a tergo arripit. Sic Germani dicunt, Einen bei dem hals nemen. Cervicem ostendere, aut vertere etiam, Deus dicitur nobis, et nos Deo, cum ille nos orantes ac


613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

vero est hoc nomen, cum omnibus summis sacerdotib. ac regibus Iudaicis, tum praesertim filio Dei incarnato, Domino et servatori nostro de quo hic potissimum agemus. Fuit autem id nomen cum illis, tum huic Domino nostro, non ut proprium, sed ut appellativum, seu vere officii nomen attributum: ut tantundem illis significaverit, quantum nobis Rex aut Pontifex, ut postea dicetur. Sicut recte Tertullianus adversus Praxeam dicit, Christum non esse nomen, sed appellationem. Nam nomen proprium ac


614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

regem et sacerdotem aeternum Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum, qui sit aboliturus summa ac vera mala, et


615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum ergo toties quaeritur aut disputatur in novo Testamento, IESUM esse Meschiam aut Christum, haec ipsa quaestio agitatur: An hic homo, qui vocatur IESUS, filius Mariae et Ioseph (ut putabatur) sit ille verus Meschias ac servator mundi, toties a Deo per patriarchas et prophetas promissus: an huic subiecto aut viro conveniat illud praedicatum vel dignitas. Iudaei id negabant. At ipse Dominus, eiusque Apostoli contra monstrabant, omnes promissiones, et descriptiones veteris Testamenti de Messia, huic personae convenire, ac in ea impletas esse. Inde tam crebrae citationes et applicationes


616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

verus Meschias ac servator mundi, toties a Deo per patriarchas et prophetas promissus: an huic subiecto aut viro conveniat illud praedicatum vel dignitas. Iudaei id negabant. At ipse Dominus, eiusque Apostoli contra monstrabant, omnes promissiones, et descriptiones veteris Testamenti de Messia, huic personae convenire, ac in ea impletas esse. Inde tam crebrae citationes et applicationes veterum prophetiarum, ad hunc IESUM, et eius facta, et ad alias eius circumstantias. Sic igitur et Iohannes Capite 20 testatur: ideo esse illa omnia scripta ut credant IESUM esse Christum, filium Dei:


617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

potestatem in hoc spirituali Israel, sicut David habuit in illo carnali. Claudi civitates, Ierem. 13, significat obsideri, aut certe continuis latrociniis cives intra moenia cohiberi, ut nulli tutus exitus aut introitus pateat. Claudere aliquem, significat incarcerare. 2 Reg. 17. Vicina huic significatio est 1. Paral. 11, David erat clausus a facie Saulis: id est, continens se in loco munito. Unde Educere de clausura vinctum Esaiae 42: id est, e carcere. Sic et Esaiae 61, Clausi pro incarceratis ponuntur. Claudere caelum, Deuteron. 10, et alibi, dicitur Deus, cum


618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

genus, coquendis panibus paratum, aliquando simpliciter ponitur ut, Cum obtuleris mincham coctionem clibani: id est, coctam in clibano. est enim appositio simul, et abstractum pro concreto usitato Hebraismo. Saepe vel figurate, vel similitudine quadam, etiam alia vox haec exprimit. ut vicina huic significatio est, non tamen sine omni tropo, Levit. 26. Decem mulieres coquent panem in clibano uno: id est, cum alioqui ibi plerunque singuli suos cliba nos aut furnos habuerint, tamen tanta erit penuria frumenti et annonae, et tam parum panis coquere poterunt, ut possint in unico clibano


619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

22. feruntur leges quaedam de rebus fidei alicuius commendatis. In hoc sensu dicitur Psalm. 31 et Lucae 23. In manus tuas commendo spiritum meum: id est, oro te Deus, ut fideliter conserves, et beatum efficias spiritum meum. Sic et Actor. 14. 20. et 1. Petri 4 accipitur. Tertio, vicina huic significatio est, quod dicitur de traditione doctrinae, functionis ac donorum, quibus nos Deus etiam sancte vult uti. Sic dicitur, Cui multum est commendatum, multum ab eo requiretur: Lucae 12. Item, Commenda doctrinam aliquibus idoneis, 2. Timot 2. Sic et 1. Tim. 1. hinc vera religio


620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

me iniquitates meae. Comprehendi malos in consiliis suis dicitur, quando Deus eorum pravos conatus ac machinationes in ipsorum perniciem convertit. Psal. 9. et 1. Corin 3. Comprehenderunt tenebrae Christum, Iohan. 1. id est non intellexerunt, non receperunt. Vicinum huic est, quod Paulus Philip. 3. negat se comprehendisse, id est, satis perfecte intellexisse spiritualia mysteria et bona regni Christi. Occupare interdum notat, aut obruere, Iohan. 12. Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant. 1. Thess 5. Dies illa tanquam fur comprehendet


621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

iis locis. Aliquando etiam gloriosam victoriam indicat. ut Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis leonem et draconem. Sic et Luc. 10 dicitur: Do vobis potestatem calcandi serpentes ac scorpiones, et super omnem potestatem inimici etc. Vicina est huic significatio, cum oppressionem indicat. 2 Par. 20, A Deo autem erat conculcatio Achaziae. id est, oppressio, exitium. Sic Psal. 7. Conculcet ad terram vitam meam. Non raro etiam significat contumeliose tractare: ut Matth. 5 dicitur de sale infatuato, quod ad nihil aliud


622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla ratio habetur. Primum enim simpliciter testari significat. ut Ioannis 1. Baptista confessus est, et non negavit, et confessus est. Matt. 7. Tunc confitebor illis, nunquam novi vos: id est, certo et liquido affirmabo Tit. 1. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Vicinum huic significationi est illud dictum, Si quis me fuerit confessus coram hominibus confitebor et ego eum coram patre caelesti: id est, Si quis ingenue professus ac testatus fuerit me esse


623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

et Zachariae 13 locus est insignis, et Malach. 3, quomodo Meschias purgabit Ecclesiam et doctores: Ipse tanquam ignis conflans, et tanquam borith fullonum, et se debit conflans et emundans argentum. Purgabit enim filios Levi, conflabitque eos sicut aurum, et sicut argentum. Ierem. 6 vicina huic significatio est, sed tamen proprie irritam impiorum castigationem, verbo et poenis susceptam, et pertinaciam praefractam significat: Frustra conflavit conflator, et mali non sunt avulsi. Secundo, itidem per metaphoram significat penitus perdere. ut Ezech. 22, prolixa similitudo est a


624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, non animadvertere et expendere. Sic et Ascendere super cor, est, in animum inducere, aut etiam in mentem memoriamve venire. 2. Reg. 12. Ierem. 3. 32. 44. et Ezech. 14. Viri isti fecerunt ascendere idola sua super cor suum: id est, recordati sunt, coeperunt ea denuo venerari. Vicina huic phrasis est, Redire ad cor, et Reducere ad aut super cor, Esaiae 44. Deutero. 30. Thren. 3, et Esaiae 46. ubi dicitur, Reducite praevaricationes ad cor: id est, recordamini et diligenter expendite peccata vestra. Contritum corde aut confractum esse, supra in CONTERO exposui.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.