Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hUIc

Your search found 1867 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 646-661:


646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et


647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam hoc colore se insinuabant pseudoapostoli, sublimius se quiddam afferre traditis a Paulo rudimentis, etc. Contrâ Evangelii authoritas adstruitur a Paulo, ut secure in eo acquiescant fideles. Omnis sapientia, plenam aut perfectam significat: Quia autem quosdam terrebat novitas, huic etiam errori tempestive occurrit, dum vocat arcanum divinae voluntatis: sed tamen arcanum, quod nunc Deus patefacere voluerit. Sermo veritatis, et Evangelium salutis nostrae. Ephes. primo. Audito sermone veritatis, Evangelio salutis vestrae. ubi Paulus duplici epitheto Evangelium ornat,


648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

est, Israelis in Iudaea. Isaiae 24. Duae porro istae phrases, Hosanna in excelsis, et Gloria in excelsis, Hebraice במרם bemarom et bimarom et bimeromim videntur poni pro adverbio excellenter, exime, aut gloriose, ut si dicas, Hosanna excellenter ferat Deus huic rei opem, potenter, eximie aut gloriose. Sic gloria in excelsis: pro excellenter, gloriose, aut eximia gloria Deo tribuatur. Est vox Hebraea etiam in veteri Testamento aliquoties: ut Isaiae 58, Ut faciatis audiri bemarom in excelso, vocem vestram. Et Psal. 93, Fortis in


649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

44. Evigila, ut quid dormis Domine? expergiscere. Caeterum cum homini tribuitur, tum plerunque significat aut veram contritionem, qua ex illa carnali securitate excitamur, ut consideratione peccatorum nostrorum, irae ac poenarum Dei perterrefiamus, et ad misericordiam Dei confugiamus. Alias, quod huic vicinum est, totam emendationem vitae in melius denotat. Sic Christus dicit: Beatus servus, quem, cum Dominus venerit, invenerit vigilantem: id est pie viventem, et in sua vocatione strenue versantem. 1 Thess 5. Ne dormiamus, sicut caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Sic Rom. 13.


650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Faciem tuam Domine requiram. id est, favorem ac opem tuam. Psalm. 11. Aspicit rectum, facies eius probat. Aliquando in genere providentiam, praesentiam et iudicium Dei significat. ut cum dicitur aliquis ante faciem Dei ambulare: id est, ipsi Deo servire, ei conari placere, ac probari. Vicina huic significatio est, cum aliquis dicitur consulere faciem Domini: id est, ipsam providentiam, praesentiam, ipsummet Deum: 2. Regum 21. 1. Sam. 13. Sic Danielis 2. Et misericordias petierunt a facie super secreto illo. id est, ab ipso Deo; Psalmo 17. A facie tua iudicium meum prodeat. pro, a


651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo avertes faciem unius ducis e servis regis? id est, quomodo poteris ferre aut sustinere eius impetum? Videre faciem regis: pro, esse ei familiarem, intimum. Quinque viros ex iis qui videbant faciem regis. 2 Reg. 25. pro intimi erant regi. FACERE, varias significationes, huic linguae quam aliis usitatiores habet. Facere linum, sericum, aurum, argentum, aes, lignum: pro fabricare, aut operari aliquid ex hisce materiis. Isaiae 19. Iudicum 8. Et fecit illud Ephod. pro, ex eo auro fecit Ephod. Hieremiae 18. Et fecit illud vas aliud. pro, ex eo luto reficto aliud


652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

comminationes floccifaciat, sed securus sibi impunitatem polliceatur. Coniungit autem Petrus in Actis istas duas loquutiones, Es in felle amaritudinis: id est, in felle amarissimo: et vinculo iniustitiae. id est, servum et mancipium iniustitiae, ab eaque esse veluti incatenatum. Ferme similis est huic illa Plautina loquutio in Trucul. In melle sunt linguae sitae vestrae, atque orationes: Corda in felle sunt sita, atque acerbo aceto. Vox fellis reperitur etiam alioqui in veteri Testamento, in significatione tropica: ut Iob 20, Fel aspidum erit illi panis in viscerib. eius. pro, eibus


653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

natum, et in peccato conceptum: et quod exprobrant Pharisaei caeco illi Iohannis 9. f. 34, ipsum totum natum esse in peccatis: item illud quod toties repetitur apud Paulum, in carne esse, et in spiritu: quorum dictorum emphasis non intelligetur, nisi Hebraismum integrum servaris. Potest huic phrasi aliquid lucis accedere etiam ex voce ABSYNTHII et AMARITUDINIS, quas vide suo loco. FEMUR, nota vox est: tantum observetur vetus forma iuramenti, quod soliti sunt obligantes se iuramento manum subiicere femori illius, cui sese obligarent: Genes. 24, et 48. Putant autem


654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non


655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem


656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et


657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam


658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

formatur in pectore nostro, esse talem quandam vivam et filialiter fidentem, ac in sinum et ubera benignissimi opitulatoris sese proiicientem ac reiicientem, noticiam et motum animi Christiani. XV. Vera ac iustificans fides prorsus necessarioque simillima huic blandissimae consolatrici Evangelii doctrinae est, quia et gignitur ab ea ut ingenium matris suae referre cogatur: et ad eam amplectendam ut obiectum suum, necessario accedere, ad eumque non aliter se flectere et accommodare cogitur, quam manus apprehendens lapidem aut


659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens.


660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus Deum nobis esse propitium, praesentem, ac opitulatorem. Proverb 3. Fiduciam habe in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. Sic et Prover. 22. Fiducia tua sit in Domino. Huic fiduciae etiam in veteri Testamento promittitur vita aeterna. Isaiae 57. Fiduciam habens Dei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Fiduciam habemus per Christum ad Deum. 2 Corin. 3. Fiducia quam habemus in Deo, haec est, quod quaecunque petierimus secundum voluntatem


661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

ponat animam suam pro fratribus: ubi ἵνα, ut, nullo modo causam finalem indicare potest, sed idem valet ac Cum, aut quando: Quando posuit aliquis animam suam pro fratribus suis, summam charitatem praestitit. Ibidem est admodum illustre exemplum, et per omnia huic nostro, de quo iam controvertitur, conveniens: In hoc est glorificatus pater meus, ἵνα, ut fructum multum feratis, pro, Cum multum fructum tuleritis. Estque propriissime hic sensus, et verissima huius dicti versio: Ex eo, aut per id glorificatur pater


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.