Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hUIc

Your search found 1867 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 824-859:


824. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

vero qui iam primarius est, obscurius in veteri Testamento proponitur. Quod plurimis occasionem errandi praebet. Sed de hac re agitur in Libello cui titulus De velamine Moysis. 46 Velamen Mosis multiplicem obscuritatem continet, quam in libello qui hunc ipsum titulum habet, et huic parti adiunctus erit, exposui: qui et antea fuit editus. 47 Mirabile opus sapientiae ac providentiae Dei est, quod ita sua mysteria tradere voluit, ut sicut prima patefactio, ita etiam sequentes illustrationes tantum de eius benigna manu promptaque liberalitate expectarentur.


825. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

nam sit illud principale, ac quomodo singulae partes inter se invicem cohaereant: tum etiam, quid illa externa aut accidentaria, et quo tandem consilio sint adhibita. Plenius quoque utraeque sententiae hac ratione perpenduntur ac examinantur, et altius tali scriptione infiguntur. 27 Huic quasi anatomicae scriptioni possis non inutiliter, tum brevem ecphrasin aut compendiariam vel epitomicam scriptionem adiungere, tum etiam uberiorem paraphrasin: sic enim demum plenissime ac utilissime omnia expendes ac pernosces, dum cogitabis quibus verbis ac sententiis tu eas res et sensus


826. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

te turbare ac remorari in cognoscenda vera sententia. Quorum utrunque mediocri diligentia caveri potest, ut et Augustinus lib. 3 de Doctrina Christiana monet. Conferantur autem diversae et accuratae bonaeque fidei impressiones: sic utrumque horum impedimentorum averti potest. 2 Vicinum huic est, quod nunc multae diversae lectiones, praesertim in novo Testamento a commentatoribus et interpretibus indicantur: quarum eae deligendae sunt, quae tum melioribus testibus confirmantur, tum etiam ipsi textui magis convenire videntur. Id sane nihilominus divina clementia prospexit, ut omnes


827. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

ברית Berith iam foedus, iam pactum, iam etiam testamentum vulgata versio vertit. Ibi imperitior mox putat, res quoque ipsas diversas esse, quae diversis vocibus indicentur. Huic malo remedium est, tum consulere ipsos fontes, tum etiam ad talium vocum synonymiam assuefieri. Non parum etiam contextus ipse adiuvat. 8 Producuntur aliquando in medium vel a versoribus, vel etiam in ipsis fontibus, voces vicinarum significationum, vel in eodem vel in diversis


828. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

multas, easque modo huc, modo illluc inclinantes, dubitare solet Lector, quomodo ibi usurpentur. Ac ne de diversis tropis unius vocis dicamus, etiam unus idemque tropus eiusdem vocis varie usurpatur, ut Leo et Fermentum per metaphoram alias in bonam, alias in malam partem accipiuntur. Remedium est huic malo: considerare tum sensum loci, tum praecedentia ac sequentia, tum vicinas aliquas voces, tum denique etiam eos libros in quibus significationes vocabulorum exponuntur. de qua re sedulo in prima Parte egimus. 11 Nonnunquam etiam subito vel propriae vel figuratae significationes


829. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse. 3 Huic illius celeberrimi patris praecepto possis etiam quasi quandam ampliationem adiicere, ut si sermo ita acceptus etiam quid inutile, frivolum, et nullo modo ad rem pietatemve faciens, vel etiam prorsus a materia subiecta scopoque praesenti dissonans, aut denique aliis perspicuis locis de eadem


830. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsorum figurate positorum verborum diligentem ponderationem, et considera ad quemnam sensum maxime prona esse videantur: omnia enim figurate dicta sua quaedam indicia habent ac ostentant, ad quem usum directa sint. Tum etiam recordator, an alibi quoque vel eadem locutio in simili figura, vel alia huic analoga, aut aliquo modo conveniens, posita reperiatur. 8 Denique confer etiam aliquem alium locum Scripturae, ubi eadem res, idque (si possibile est reperire) simili sermone tractetur. Sit pro exemplo horum, quod Psal. 110 parabolice dicitur, Ex utero ab aurora tibi


831. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

agnoscatur tam sollicitus ac condolens esse, nostrumque periculum suum facere. 23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa. 24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi, manna,


832. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

parasse sibi suo sanguine Ecclesiam gloriosam, et sine macula: quod tamen in altera denum vita, teste Augustino, implebitur. Quod diligenter observandum est, contra Pharisaeos nostros, qui piis in hac vita summam quandam perfectionem, et legis impletionem tribuere audent. 18 Vicinum huic est, quod prophetae futuras de Christo prophetias non raro per praeteritum tempus exponant: quod dicunt aliqui certitudinis causa fieri, quod illa ita certo futura sint, ac si iam facta essent. Phalereus dicit, Vehementiae aut efficaciae gratia solere scriptores praeteritum pro praesenti, aut


833. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | SubSect | Section]

quas artes traduntur: Synthesis, analysis, et Definitiva. Ideologiae per Synthesin commodissime traditur: sint et Grammatica, Dialectica, Geometria. Tametsi et per alias tradi queat, sicut nos eam in omnibus tribus ordinibus in hac tabella delineavimus. Posui vero syntheticam, tanquam huic materiae maxime propriam, primo loco: secundo Analyticam: tertio Definitivam. Prima Tabella progreditur, uti communis scriptio aut lectio, dextrorsum: Secunda retro, aut sinistrorsum, ut Hebraea scriptio ac lectio: Postrema, a superiori deorsum sum tendit. Sed iam singulas methodos


834. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant. Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut etiam reliqua magis conformentur. 15 Ad tractationem aut methodum Sacrarum literarum accedet utiliter causa ac consilium, cur tali


835. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

varie in Sacris literis descriptum delineatumque inveniri. At vero apud imperitam plebem nequaquam pari cum fructu allegoriae proponentur. Ad haec, si forsitan dubitare aliquis incipiat, utrum iuxta Spiritus S. mentem historia vel sententia illud significet, quod per allegoriam innuere astruitur: huic suspicio omnis adimetur, ubi adverterit interpretationem analogam et convenientem esse cum doctrina fidei: si quidem prius ad doctrinae caput, atque ad consentientes Scripturae locos, quam ad artificium interpretis, convertere mentis aciem oportet. Postremo, cum variis modis


836. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 857 | Paragraph | SubSect | Section]

superficies historiae cuncta quassetur. Quae dum nihil historicum resonant, atque aliud in eis inquirere Lectorem cogunt. Apud Iob legis, Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Quis sapiens hoc iuxta literam sentire dignetur? Vitrum quippe auro longe est vilius: et postquam dictum est, quod aurum huic sapientiae non aequatur, adhuc quasi crescendo subiungitur, quod ei quoque neque vitrum possit aequari. Sed ipsa nos litera ab historico intellectu ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Quid ergo in auro vel vitro accipimus, nisi illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem


837. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

natus est: qui autem de libera; per repromissionem. Sed et Psalmi Lex appellantur: Ut compleretur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Esaiae quoque Prophetiam, Legem Apostolus vocat: In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et aliis labiis loquar populo huic et nec sic me exaudient, dicit Dominus. Quod iuxta Hebraicum et Aquilam, in Esaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritalis est. Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim gentes


838. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam ex Gentilibus:
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Hoc utrum verum nec ne sit, Deus viderit, quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant, et quoscunque in Dei opere vel coepisse vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi sumptum putamus exemplum, ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino, sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati et nutriti


839. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

solis allegoricis et aenigmaticis dictis convenit, qualia in Salomonis sententiis non ita multa sunt. quomodo autem ego definiam proverbium, alibi ostendi. Hanc partem dicit ille contineri in Salomonis proverbiis, et Iesu Syrach: aliquos tamen et Cantica adiicere ac Sapientiae librum. Huic parti dicit alicubi admixtam esse simplicem doctrinam, non quidem principaliter, sed solum ad commendationem aut etiam explanationem proverbiorum: ut est dictum: Initium sapientiae est timor Domini. Repetit vero, Proverbia id cum prophetia commune habere, quod superficie difficilia videantur,


840. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit: Caelum et terram transitura, verbum vero Christi non transiturum: at Luc. 16 habet, Facilius est caelum et terram transire, quam unum apicem de Lege. Huc referre possis illam regulam Erasmi: Negatio non semper privat aut removet, sed tantum corrigit. tametsi alio potius pertineat. Vicinum huic est, quod saepe ac simpliciter dicuntur, quae comparativa intelligenda sunt: Quisquis scandalizaverit unum de hisce minimis, bonum ei est, ut appensa mola asinaria submergatur in mari. Tota ea oratio in comparationem resoluta, fit magis perspicua, nempe hoc modo: Satius esset homini in


841. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

me, non vivet. Si videbis bovem fratris, aut etiam inimici errantem, deduc eum. 21 Sic et illa conditionaliter proponuntur. Matt. 5. Quisquis te percusserit in dextram maxillam, obverte ei et alteram. Quisquis te angariaverit ad miliare unum: pro, Si quis te percusserit. Vicinum est huic, quod hypothetica copulativa pro conditionali ponitur, Hoc fac et vives: pro, Si hoc feceris, vives. Sic Et coniun-ctio copulativa aliquando deest. Psal. 133, Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Syon: pro, Et qui descendit in montem Syon. ne quis putet eundem rorem in


842. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 914 | Paragraph | SubSect | Section]

subiecto, vel in praedicato (ubi una tantum quaedam res significari videtur) saepe tamen aliud est tanquam subiacens, subsistens, ac veluti substantia quaedam, quod nos iam docendi gratia nomine Substantiae notabimus. Hebraei vocant Diabar, Rem. Aliud vero est veloti quiddam quoquo modo accedens huic subiecto, quod nos Accidens appellabimus. Hebraei vocant Thoar, Formam: ut, Vir bonus et prudens, ensis Evandrius. Saulus Tharsensis est doctor Christianus. In his exemplis Vir et Saulus sunt nobis substantia: Bonus vero, Prudens, et Tharsensis sunt accidens. 2 Substantiam Latini


843. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia vero nihilominus sermo ac singula etiam verba, praesertim figurate accepta, sunt ex natura rei ac materiae, de qua agitur, iudicanda: videndum est, ut rerum naturam veluti divina quaedam vestigia observemus, quo per eam ad sermonis figurati intelligentiam perveniamus. Vicina huic materiae videri queat controversia de verbis ac sensu: de qua forte postea suo loco plenius agetur. Solet vero illud praecipue in ea disceptatione praecipi, ut non tam verba quam mentem auditoris


844. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

suo iudicio, sed secundum accusationem et hominum sermones. Verum Deus ipsam rei veritatem sic testatam esse voluit. Iam saturati estis, iam ditati estis, absque nobis regnastis, 1. Corint. 4. Respicit Corinthiorum stultas persuasiones de seipsis, et simul est ironia. 10 Vicinum huic est, quod saepe eadem vocabula tum veris, tum et simulatis rebus tribuuntur. Esa. 58, Per totas dies quaerunt et scire volunt me: id est, Sic simulant, talem speciem praeseferunt. 11 Alias sola nominis communicatione: ut cum idola vocantur Dii, seductores vocantur Prophetae,


845. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei, et spei et charitatis: quia ipse est omnium horum autor, ipse seminator casti consilii, a quo et sancta sunt desideria. Huc referri posset Regula, quod inversae locutiones interdum idem valeant. de qua re dixi in constructione Nominis. Non raro duplicantur et triplicantur huic linguae tropi: ut Isa. 11, Tunc concident vomeres in falces, et gladios in lanceas. Ubi primum abolitio instrumentorum bellicorum per Metonymiam pacem politicam promittit: deinde illa pax politica per Metaphoram proprie spiritualem pollicetur. Colles fluent lacte, et montes vino: Hyperbole


846. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

de cruce, et credemus in eum: Alios salvos fecit, se non potest: Vah qui destruis templum. Sic Psal. 22, Speravit in Dominum, eripiat eum, quia vult eum. Genes. 4, Ecce magister somniorum venit. Isa. 37, Scilicet Iehova eripiet Ierusalem de manu mea. Vicinus est huic tropo Mycterismus, subsannatioque et scomma. Exod. 24, Forsitan quia non erant sepulchra in Aegypto. Isa. 10, Visitabo super fructum magnificentiae cordis regis Assur. Sic Ieremias dicit ad filium summi sacerdotis, Non vocaberis amplius Pascut, sed Magor, id est: non clarus, sed pavor.


847. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

etc. et 13. Paterfamilias profert ex thesauro suo nova et vetera. Sic Matthaei vigesimoquinto, iacere pecuniam meam mensariis. Sic proiicere aegrotos ad pedes Christi, Matth. 15: id est ponere. Tale est, Gustare mortem, videre bona Ierusalem, videre pacem. Contrarius huic tropus est, cum iusto leniora vehementioribus rebus dantur, quem tropum vocant Miosin, Liptoten, et Tapinosin: ut cum Isaias duos potentissimos reges, Syriacum et Israeliticum, contra Ierosolymam proficiscentes, vocat duos titiones, cum viderentur esse ingentia incendia: aut cum Christus dicit


848. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 936 | Paragraph | SubSect | Section]

poetis, et omnino habent quippiam musicum aut rhythmicum. Aeneid. 10, Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Sic Homerus suum Nerea Iliad. 2. lib. repetit. Vicina est huic figurae ANAPHORA, cum eadem vox aut similis in plurium versuum principiis repetitur. Quod vidimus, triplicata est anaphora, 1. Ioan. 1. 3. Psal. 27, Dominus lux mea et salus mea, quem timebo? Dominus fortitudo vitae meae, a quo trepidabo? Psal. 118, Dicat nunc


849. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

facit ac patrat iniurias. Sic saepe Dominus dicitur facere iudicium adflictis: ubi iudicium etiam cognitionem causae, executionem ac defensionem innocentem et poenas sontium notat. Sic Proverb. 19, Parata sunt derisoribus iudicia. Ierem. 26 clamant Iudaei de Ieremia: Iudicium mortis est viro huic. Ubi iudicium illis capitale crimen, reatum culpamve significat. Ioan. 3 significat quiddam praecedens, cum Dominus dicit: Hoc est iudicium, pro causa iudicii aut reatus. Haec est vita aeterna, ut te agnoscant: id est, causa aut medium vitae consequendae. Sic Petrus dicit: Haec est gratia,


850. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

et praedicata totius sibi rapit, sicque se gerit, quasi ipsa sit totum, et aliae partes vel nihil sint, vel nulla earum cura aut ratio sit habenda: ut cum Iulius dicit, Ego sum Respublica, et aut cum Iulius et Caesar sunt consules obscurato Bibulo, ut est apud Suetonium. Vicinum huic est quod interdum omnis pro multis ponitur, ut in vocabulo Omnis, et signis, ac sententiis universalibus annotavi: sicut et contra multi pro omnibus ponuntur, ut in voce Multi dixi. Sic ponitur conspicua aliqua species pro toto genere: ut non cadit passer, non cadit folium, id est, Deus omnium


851. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde nimirum, ac si carnifex furem in suos humeros sublatum in patibulum portasset, ut ibi eum suspenderet. Proverb. 19, Parata sunt derisoribus iudicia, id est, castigationes. Ezech. 30, Faciam iudicia in Aegypto, et scient, quoniam ego Dominus sum. Ierem. 26, Iudicium mortis est viro huic, id est, poena capitali puniendus est, vel potius crimine capitali aut reatu oneratus est. Rom. 2, Existimas quod tu effugies iudicium, id est, castigationem Dei. 1 Corinth. 11, Iudicium sibi manducat et bibit, id est, castigationem, damnationem. Heb. 13, Peccatores et adulteros


852. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

qui venit in nomine Domini: non illorum poenitentiam, sed suam abitionem ad patrem et glorificationem, ipsis tandem perniciosam futuram, indicat. Ponitur ergo eorum confessio maiestatis Christi, pro potenti Christi exhibitione: agnitio et confessio rei, pro re ipsa eiusve patefactione. Vicinum huic est illud: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dextram patris: id est, sedebo et glorificabor, idque cum vestra pernicie. Nec tantum usitata, sed etiam inusitata pro iis ponuntur, quibus videri possunt coniungi, ut paulo ante dixi de loco Exod. 2, Canis non mutivit aut


853. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

opus de internis pronunciat, quasi dicat, perinde certe eum negligit et perdit, ac si extreme eum odisset. Hisce vicina sunt, Diligere verbis, Diligere opere. Vocabula enim internorum motuum, externis actionibus et speciei tribuuntur. De quibus supra in Metonymia prolixe dixi. Vicinum huic est, quod nomina affectuum externa opera iuvantia aut laedentia complectuntur: ut Amor aut dilectio, ipsa beneficia. Videte qualem dilectionem dedit nobis pater, ut filii Dei vocemur. Sic Odium pro laesione, Ἀγάπη convivia piorum olim significavit,


854. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

Ἀγάπη convivia piorum olim significavit, quia sunt tum causa tum et effectus mutuae dilectionis. Sic Eleemosyna misericordiam proprie notans, beneficentiam crebro denotat metonymice: quia misericordia praestat beneficia proximo. Contrarium huic est, quod saepe per externos gestus ac motus sensuum, membrorum aliquorum, aut etiam totius corporis denotantur interni animi motus: ut per respicere, misericordia, amor, cura, spes in aliquem, aut expectatio. Per abitionem aut aversionem ab aliquo, eius neglectio. Sic oculi alicuius ad


855. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

aut cui merito parcendum sit: atque ita praebeant solum occasionem aut causam illis animi affectibus aut motibus. Huc declarationis gratia referri posset, quod Caesar, strata in Philippis Pompeii aut optimatum acie, exclamavit: Sic voluerunt: id est, suis iniustis contra me consiliis et actionibus huic malo causam praebuerunt. Tale forte est illud Act. 13, indignos vos iudicatis vita: id est, perperam iudicando de Meschia et vera eius religione vosmet excluditis ex vita. Verbum igitur vicinius aut vicinior causa, pro remota ponitur. Fundamentum sanem huius Regulae sit illa Demosthenis


856. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

receperunt. Non probaverunt habere Deum in cognitione: id est ipso opere, non vere eum coluerunt. Proverb. 17, Qui exaltat ostium suum, quaerit ruinam: id est, occasionem proprii interitus operatur inscius. Tale est illud Iulii Caesaris modo indicatum. Sic voluerunt, id est, causam praebuerunt huic eventui. Porro haec sequentia licet opus aliquod proprie notent: tamen naturaliter simul voluntatem proprie includunt: et nihilominus ali quando solum eventum aut opus designant. Diabolus iubetur custodire animam Iobi, id est, non laedere opere externo: nam mala voluntas non


857. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

aut factum, ut alioqui usitate accipiuntur. Potest autem et hic tropus ad Synecdochen referri, quoniam ea quasi mater quaedam Troporum habetur. Simile quid et Latini interdum habent, in permissivo et potentiali modo. Reperitur omnino et in aliis linguis haec sermonis consuetudo. Vicina huic, tametsi aliquanto angustior, regula est, quod verba, praesertim futuri temporis, crebro exponenda sint per volo, possum, permitto, soleo, debeo, et proprium infinitivum, quam aliquanto post subiiciemus. Posses sane utramque aliquatenus ad Synecdochen aut Metonymiam referre: videtur enim etiam


858. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur. 1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto loquitur. Alioqui verbum hoc plerunque ius ipsum notat: sicut Dominus ipse de facto exponit illam vicinam huic sententiam, Impossibile est non venire scandala. Ibidem, Convenientibus vobis in idem, non est Dominicam coenam manducare: de iure, non de facto loquitur: pro non iniuste, rite aut salutariter comeditis. Rom. 13, Magistratus non sunt terrori bono operi, sed malo. De iure, non de facto


859. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

ut id facere possim. Et mox, Noluit Sion Rex Hesbon facere nos transire per sua, id est, permittere. Ruth 2, Vadam et colligam spicas, post quemcunque in cuius oculis gratiam invenero: id est, obsecro, permitte, ut vadam et colligam. 2. Sam. 16, Transibo quaeso et auferam caput eius. Vicinum huic est, quod Latini per futurum permittunt atque adeo imperant alicui, ut aliquid faciat. Exempla potentiae multa sunt et in communi sermone: ut cum alius ex alio quaerit, an bibis vinum, an edis caseum: id est, perfertne id tua natura et mos, potes ne bibere aut comedere talia? Hoc


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.