Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nobIs

Your search found 4742 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 236-239:


236. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus.


237. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus. Hoc ergo modo,


238. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."


239. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam." Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus, si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.