Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: accepisse

Your search found 100 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 33-39:


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos diademate ueros diui


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater consulta uxore, utpote cum qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac manuum digitis, auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur. Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.