Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: abest

Your search found 139 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 31-38:


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt. Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est.


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius positis parcerent. Itaque Paxon oppidum, quod ab Alba circiter quinque et triginta millia passuum abest, in ripa Danubii situm ex improuiso aggressi, aliquot, qui in portis sese hostibus opposuerant, trucidatis, diripuerunt, aegreque ab oppidi incendio, uicti sacerdotum, quos uulgo Caesios nuncupant, praecibus, qui constitutis aedibus Pauli Paxensis sumptu


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio sanguine ortum. Igitur Polimirus, postea quam in Dalmatiam nauibus appulit in portu qui tredecim circiter stadiis ab urbe Rhacusa abest ― incolae Grauosium a regionis, quae portui adiacet, asperitate nuncupant ― se suosque exponit, quos inter Romanici quidam seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi, fuere apud suos satis honesti,


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

inutilis pertesus belli, tandem necato Branislauo ex agro Rhacusano excessit. Corpus interfecti sepulturae permissum, atque Rhacusanorum opera ac expensis in Lacromę insulae coenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest, et ita cordi filiis fuit, magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae!


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis se Venetae coniungit; Gallicus praefectus Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat. Dum haec geruntur, reliqua Turcarum classis Cyparissium absque ullo tumultu coepit portum (abest a Methone duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est,


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante dictum est, summa etiam imperii tradita erat. Patauina urbs ad Meduacum amnem posita quinque et uiginti millia passuum a mari abest, tribus fossis a Venetis perductis cingitur, quae aqua ex proximo flumine campestribus locis deriuata, completae sunt. Vnde non solum militum praesidio, sed etiam opere Patauium egregie emunitum erat. Itaque Maximilianus,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.