Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: summus

Your search found 198 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 134-147:


134. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

maeres
Quid Iuda infelix? Forsan Crucis ultio tantum
Insontes divina furit? Scio grande fuisse,
Idque immane nefas; tamen ignorata Tonantis
Maiestas hominumque probris subiecta figura
Et summus patientis amor, fortasse ferire
Istam iussissent aerumna dispare culpam.
Credo alia ratione reos maerere tribules:
Non superest illis, laesi quo debeat ira
Numinis averti. Gessit prius ille Mariam


135. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tunc peregrinam autem simplex mittebat in aulam
Introitus. Sed quod populis undantibus illo
Prospectum non esse satis collecta videret
Religio, Romae princeps, Etrusca propago,
Pontificum summus, Mediceus origine Clemens
Bina Palaestino iubet addere limina tecto.
Et quamvis audax muri perfossor acerbum
Supplicium torpente manu membrisque tulisset;
Successit sed postquam operi reverentior


136. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nacta Caput: primum natura poposcit
Gratia concessit. Voluit natura secundum,
Gratia dissensit; vetuitque haec esset Adami
Subdita, Adameae fieret ne subdita culpae.
Hinc pater ipse nocens, naturae in culmine summus
Virginis istius, maius se culmen adorat. 16.
Interea faciles uteri decurrere lunas
Anna videt, poscitque diem, mirabilis ista


137. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Deo defert prolisque reponit honorem. 18.
Accidit ut, festas cum lex indiceret aras
Et Salomoniacum peteret cum coniuge templum
Anna, sacerdotum summus, cui aurea sacri
Limina depositi (Legis fuit Arca) patebant,
Ingrediens penetrale imum spectaret in Arca
Bisgeminum exultare Cherub, passisque moveri
Laetitiae pleno vultu prope cerneret alis.


138. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ioachime, ut princeps pro more sacerdos
Postibus inducat sanctis prolemque benignus
Suscipiat sociamque sacris velit esse puellis.” 15.
Summus erat, templo quo tempore trimula Virgo
Praesentanda fuit, Davidis ab urbe sacerdos
Buzides Simon, quem Phoebetide remoto
Herodes prima voluit fulgere tiara.
Simonis siquidem Mariamnes gratia natae


139. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod ter gradibus sublimia quinque
Culta Palaestinis aperit conclavia nymphis. 22.
Supremo graduum, vestitus epomide sacra,
Pontificum summus, cidari byssoque tiarae
Insignis, stabat Simon, augusta paratus
Sub tecta illustrem proavis inducere Natam.
Hic iurata Deo stetit inferiore triennis
Virgo gradu; nec matrem ultra, sanctumque parentem


140. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vetet, comperta Dei propellat amati
Quo bonitas? Nihil hoc fieri quo posse negetis,
Audio! Vestrarum Charitum nec limite tantam
Circumscribi opus est animam, fulgere sed illa
Excessu maiore potest, quam summus Olympi
Aliger; et talis Maria est, cui pectora pleno,
Divinus Charitum complevit gurgite torrens.
Haec Verbi decreta parens; Verbi illius, inquam,
Quod vestra, Aligeri, lux est qua cuncta videtis:


141. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pudoris
Exemplum, quod prima dabis; me coniuge nulla
Floris erit iactura tui. Iurata Tonanti
Floreat, o Virgo, flos hic tuus, adsit Olympo
Ut citius flos ille, cui inter lilia pasci
Summus amor, primus divina ab origine splendor.
Nec tibi me celare volo: quibus una recusat
Esse caro sit, mens eadem. Nam pectore toto
Perpetuum decerno mei servare pudorem
Corporis et thalamos penitus nescire


142. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Supplicium sceleri; quamvis nihil hiscere contra
Ausuram cernes hominum suspendere poenas,
Inde reluctantem tantum quod lancibus aequis
Digni operis pondus nequeant pro labe referre.
Si vero, quod iam summus Dominator Olympi
Constituit, novus Adam mortalisque futurus
Unigena, aequata culpis qui lance rependat
Par pretium, lethale reum mittatur in orbem.
Ille unus nostras, cernis quae pondere distant


143. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

visa est et noctis densior umbra.”
Cui iterum sponsus: “Viso quot Numine vultus
Spectasti?” Cui illa: “Latent me cuncta, nec ulla
Id mens aut ratio servat, cui lumen ademptum est.
Hoc scio, quod summus dulci complexus amore
Me Pater est, cuius sobolem, sed origine sola
Diversam, pusilla gero; Flamenque beatum
(Numen idem cum patre, eadem cum prole potestas,
Vis utrique eadem, sed fluxus originis


144. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lumina, totus amor: possetque ea perdita luctum
Tollere, maternum si tollere vellet amorem.
Excitat hunc absens soboles, magis unde gemebant
Viscera maternae pro mole paventia flammae.
Illa ut summus amor, vel prout miranda parentis
Urgebat pietas, vel ne materna vacaret
Cura minus, toto sibi dulce requirere pignus
Proposuit vitae spatio, non simplice donec
Victa dolore cadat; moriensque beatior


145. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

versabat, et omnia miris
Impleri sensit cordis penetralia flammis. 24.
Factus ut est epulo finis traherentque sequentem
Astra diem, fieret summus quo victima mystes
Sanguineumque sacer pugil expleturus agonem,
Figeret aeternum mortis pro laude trophaeum,
Surgit et accubitum cenae modulatior oris
Cantus et aethereae gratus dapis excipit hymnus.


146. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Crudelem referente necem populique furorem
Praemeditans, sic tristis ait: “Pater optime, mortem
Quam video calicemque mihi quam saeva propinat,
Fac rogo, ne gustem. Quod si tua fixa voluntas
Id iubeat, summus quamvis me funeris huius
Horror habet, placitis mentem compono paternis.”
Talia sopitis ter vota precantia fudit
Discipulis multoque solum sudore rigavit:
Sudor erat sanguis, trepido qui corpore


147. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ne fiam? Cruor hac pinxit sindone prolis
Effigiem, meus est: sed quo mihi iudice tela
Accedet, mea quae non est? Hanc legibus aequis
Picturam nam tela trahit: mea sed tamen haec est;
Artis enim summus valor est magnumque coloris
Est pretium, sed tela rudis, quam pinxit amoris
Ingeniosa manus, summumque hoc stamine lucet
Artis opus: pretium supremo aequare colorem
Nec valet excessu, nam sanguis Numinis


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.