Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: data

Your search found 685 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 148-162:


148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quos ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant, dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent. Porro cum nec operibus uolunt credere, audiant inclamantem:


149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Generatio praua et adultera signum quęrit. et quoniam qui dubitant, indigni sunt ut tale aliquid cernant: Signum inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei , cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad


150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rapiunt illud non ignaui | nec qui a uitiis superantur, sed qui his repugnando uictores euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. Io 1 Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Io2 Tu autem seruasti bonum uinum usque


151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quanuis enim anima etiam peccatrix immortalis sit, mortua tamen est, tum quando in corpore non Deo uiuit sed peccato, tum quando in inferno poenas luit eternas. Nam cum mors primorum hominum in poenam peccati data sit, ipsa poena quę pro peccatis infertur, mortis interdum nomine designatur. Atque ideo sane nec ipsam corporis mortem bonam esse dicimus, quia stipendium peccati est, quia non sine dolore est, sed tamen, ut malis perniciosam,


152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron: Num18 In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos; ego pars et hęreditas tua in medio


153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. Paulus Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. Petrus Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset


154. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut sua sit per reatum, quę sua non est per naturam. In eodem propheta malignos spiritus etiam Aethiopum uocabulo significatos constat. Pro iniquitate, inquit, uidi tentoria Aethiopię.


155. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri iusserunt. cum-que ipsi custodes perendie reuersi eum a mortuis resurrexisse testarentur, pecunia data redemerunt mendacium, ut rursum hi falso assererent, se uidelicet nocte pręterita dormientibus clam uenisse Discipulos | corpus-que furto sustulisse, ut qui sepultus fuerat ad uitam credatur reuersus.


156. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę salutis gratiam consequamini. Credite, credite, et salui eritis. Hic est enim cui dixit Propheta: Ps. 79


157. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 12 Oportet igitur ut fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, det illi in tempore tritici mensuram. Vbi obseruandum est, quod non solum tempore apto opus sit, ut data prosint, sed etiam mensura, ut neque plus neque minus dicatur | quam necesse fuerit. Accommodatissima autem huic negocio tempora erunt | ieiuniorum dies, qui ante festum Dominicę natiuitatis Dominicę-que resurrectionis


158. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium


159. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi. Act. 14 Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus


160. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur nos


161. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 10 Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem . et Ioannes in Apocalypsi: apoc. 9. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi . Idem alibi: apoc. 12 Factum est inquit pręlium magnum in cęlo | Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius | et non ualuerunt | neque


162. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sola in Deum contumelia tuta est. Poena ab homine expetitur ob iniuriam homini illatam, et Deum maledicentis scelus nulla denunciatione reprimitur. Leuit. 24 Vbi nunc est illa Iudeis data Dei lex, qua blasphemi lapidibus obrui iubentur? qua quidam cum altero rixatus cum nomen Domani maledixisset, extra castra eductus est | ut hominum consortio indignus | et lapidum ictibus interemptus linguę impietatem morte


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.