Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: data

Your search found 685 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 414-458:


414. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vallibus effosis posuit, lateque fluentem
Emittens lympham, cunctis sua flumina terris
Distribuit, ludensque Deum comitata, procellis
Numquam cessurâ circumdedit aequor arenâ.
Cum data lex pelago fixaque coërcitus audax
Demissae Nereus premeretur margine ripae.
Omnibus his aderat, sed non sine Numine, totam
Componens terrae molem, quam Numine plena
Ipsa recomposuit rediens, animosa


415. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excessitque omnes nocturnâ ut Delius aethrâ,
Aut veluti modico maior Thetis integra rivo.
Providus et sponsum quamvis ingentibus aether
Iosippum ornasset donis, potiora fuere
Quae data sunt Sponsae: licet hunc quoque foederis ergo
Virginei, Charitum forsan tanto igne rigari
Censuerit Numen, quantum nec farier ausim.
Ostenditque viri meritum Deus, impote prorsus
Humoris cum fuste, procis


416. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Deo, servum Domino? Sinet aequa voluntas
Hoc numquam: proprioque hominem qui crimine lapsus
Interiit, nostrae nullus labor eximet irae.
Hoc tamen ipsa volens tribuo, si forte supremum
Numen homo fieret, nostro data tela furori
Abicerem, nec tanta meo vindicta deinceps
Restaret ferro.” Subito Sapientia reddit
Talia: “Terreno vestiri Numen amictu
An deceat librabit amor; sed posse, docebit
Nos


417. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fusas oculis lacrymas, sed semper in omne
Aeterni spatium tua tendere damna doloris;
Quam statuit miseratus opem tibi detego, felix
Adame.” Hic oculos frontemque extollere primum
Ausus et interno cohibens data frena pavori
Respirat, metuens tamen: expertusque dolosi
Aspidis infernas, timuit ludibria, technas.
Sed tamen hunc flamen caeleste frequentibus urget
Vocibus ad fidei robus: “Ne reris Adame


418. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Consilio votum, venisti aurora salutis,
Gloria Iessiacae stirpis, clarissima Iudae
Venisti lampas, venturi prodroma solis,
Prout mihi sidereus de te praedixerat Ales.
O precibus potiora meis data gaudia, maior
Omnibus o votis soboles! Si simplice vultu,
Prostratusque solo potui deposcere Numen
Ut probrum auferret thalami sterilique negatam
Connubio ut prolem rerum concederet author,


419. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Exilii lenire moras, non cassa paratae
Spes poterat, secreta licet post tempora, palmae.
Adverso veluti soboles cum regia bello
Capta, minus validum fraterni robore ferri
Victorem sortita suum; data vincula; fratris
Solatur germana fides roburque Gradivi,
Libertasque graves certo reditura catenas
Mitigat et veniens post illa pericula splendor-
Non aliter fuit illa patrum, quos Numinis aequa


420. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Una Zabulonis campos rigat, altera montes
Fortunata tuos fecundis roribus Hermon.
Dulcibus Aurorae lacrymis hic vertice pingui
Praevalidi laetas Issacharis umbrat aristas.
Perpetuis mox inde patent data culmina diris,
Quo nulli veniunt rores, pluviamque negantes
Occurrunt tantum nubes: ut gramina perdat,
Sidus aquosarum venit imbris inane sororum.
Hinc subito planis protenditur area glebis,


421. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Libertatis amans, non plus prohibente patentes
Prosilit e cavea campos celerique volatu
Quam vix luce sequi possis sua rura requirit –
Talis erat Virgo, visa est cui maxima semper
Libertas servire Deo, data quando potestas
Divinos intrare aditus, secura beatas
Hic animi libare dapes, terrena parentum
Aeternorum avido solvit retinacula gressu.


422. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Phosphore, signorum fax ultima nocturnorum,
Multa Hebraearum stellarum nomina sortem
Optavere tuam, geminae sub pondere legis
Visa micare quidem, sed quae splendore beari
Non valuere, tibi cuius data copia, flammae.
Hac ignota abiit lacrymantis Pleias Adami,
Eliae plaustrum, puppis Noëtica, Abelis
Innocui Cygnus, Lyra Iessias, Ara fidelis
Thariadae, Gedeonis ovis, Mosaicus anguis,


423. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divini ubertas, par nulli affluxit amoris
Aetherei torrens, quali Solymaea Virago
Aestuat, assiduis cumulans praecordia flammis.
Illa quidem carnis vestitam pondere mentem
Nacta, sed huic carni data tanta licentia, quantum
Virtuti servire potest. Cui integra desit
Si virtus et motus abest: ratione movetur
Non sensu, una rei cavit quae crimen Adami.
Purior est nobis: tanti tamen illa nitoris


424. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed quid agat mystisque thorum suadentibus illa
Quid referat, concepti anceps obstacula voti
Prodere? Suspensae menti dum affulgeat aequa
Responsi ratio, responsum examinat omne.
Illa sed afflatâ caelo data lumina mente
Excipiens, inter prospecta pericula Numen
Consultura sacro statuit depromere templo.
Ancipites animos voti monitura Tonantem
Aligeris aperit primum demissa ministris


425. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Arsit ut incensum, puros ascendere fumos
Certantes cum luce videt nubisque serenae
In morem vacuâ sese vapor extulit aurâ.
Creditur hinc suaves placatum Numen odores
Excipere et placido vultu data dona tueri.
Atria ter circum, ter circum altare, ter imi
Circa adyti velum laxavit aromata mystes,
Cum solitum superaret ephod onychesque nitorem,
Fausta locuturi signum fecere Tonantis.


426. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ego dilectae nymphae designo maritum.” 6.
Responso attonitus praesul laetusque loquentem
Audivisse Deum et mystae sine more stupentes
Virginei data signa viri, magis inde puellam
Suspiciunt, cuius felix hymenaeus Olympum
Cogeret e siccis producere lilia virgis
Et sponsum Assyria 123 Assyria: Assyriae vellet signare volucre.


427. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sat mihi servati si corporis innuba virtus
Numinis accedat placito, quod respicit unum
Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus.
Dicitur Helciadae vati quod culta fuisset
Virginitas, data signorum miranda potestas
Et portentoso Memphim dare vota sepulchro.
Thesbites etiam rutilis superare quadrigis
Sidera, et ignivomos nivei candore pudoris
Astra supergressos fertur meruisse iugales.


428. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sopito rerum species; dubioque sopore
Depresso didicit, non has potuisse figuras
Insomni monitusque animo non sensibus haustos.
Ille fidem nocti praestat verumque Tonantis
Aligerum credit data verba tulisse ministrum. 25.
Nox erat et necdum niveos ostenderat orbi
Nectaris aetherei saturos Aurora iugales,
Haec animo tacitus secum dum


429. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Forte maritali tecto prodire modestam
Non patitur matrem. Reliquas tamen urbe frequentes
Cognatasque nurus cognatorumque virorum
Pectora spectabis: nemo horum negliget absens
Optatis, germane, tuis data tempora taedis.”
Dixerat haec Cleophas germanique apta loquentis
Iosippo vox visa fuit placitumque supremi
Numinis apposite rem disponentis adorat.


430. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rogo, nupta maritas!” 34.
Ritibus expletis templi, pro more paternos
Virgo alias desponsa lares subitura fuisset;
Nec foret eiusdem sponso data copia tecti,
Limine festivus donec sollemne puellam
Exciperet proprio sponsus. Sed utroque parente
Orba petit Virgo, sacris penetralibus istum
Expectare diem, donec sollemnior aequo


431. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Inde venit, tali quod crescat origine nata
Laurus adhuc; licet amissos mons ille beatos
Deploret postes, alios compage penates
Fert similes, eadem sacri quibus area tecti,
Quos semper viridis caelo data laurus opacat. 12.
Inde procelloso spumans Aquilone per aequor,
Ipso Aquilone magis velocior, evolat ales
Spiritus, Adriacumque Thetin lateque


432. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Debuit hic non pauca loqui, dum comiter usa
Composito ad normam summae virtutis amico
Alloquio, affectus, vitii procul arte, benignos
Protulit et cunctis propter regale propinquo
Sanguine honestatas facti data gratia taedas.
Abscedunt dictis hilares, tacitique maritae
Virginis ora animo versant altasque pudoris
Contemplantur opes morumque encomia formant.
Tum bona Iosippi sors, tum caelo auspice pactum


433. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virginis, immodicos hominum subitura labores,
Aeternam tenui subiecit hypostasin aurae.
Fatorum immensam seriem natique dolores
Poenalemque trabem agnovit: post visa reorum
Lucra et Avernales praedas, data basia patris
Excipit et clauso Virgo est sibi reddita caelo.
Illa sibi ostensâ, non per simulacra, sed ipsa
Numinis effigie propria raptuque beato
Mersa voluptatis pelago, quam nullus adaequat


434. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Scripsit: “Ioannis proles nata nomen habebit.”
Vocis ut impressit nomen, vocem ipse recepit,
Tanta vel â scripto manabat gratia nato.
Prima illi laudare Deum sermone recepto
Cura fuit, cui tale data pro voce reponit
Carmen Amyclaeos par fato imitatus olores: 5.
“Te celebrent, te voce sonent, tua nomina puri,
O Deus, Isacidae summo tenus


435. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Munus in obsequium sanctum castumque timorem
Vertet. Inoccidua quem religione colemus,
Et sua nullus erit qui nesciat orgia Phoebus.
Tu vero puer, optatae cui praescia sortis
Mens data, venturi fundes oracula veri
Praesagus vates: te praecursore fragosi
Subsident montes scabro descendere plano
Colle solum durasque dabis mollescere rupes
Veracique viam Domino sermone parabis.


436. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tecta. Lares patrios Iosippum ingressa salutat;
Temporis et veniam reditumque morata precatur:
Atque iterum parere avidam dominique virique
Obsequio sisti promptamque reponere cassos
Servitii, cui longa data absentia, menses.
Iosippus reducem gratus non impare sponsam
Excipit affatu seque ad sua tecta reversam
Ut dominam, non ancillam, cui tempore lapso
Absenti nequiisse suo prodesse labore,


437. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus
Naturae somnus 434 somnus: somnos : restat divinitus ista
Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas
Subicit et pressis sequitur data nuntia curis. 17.
Nox erat et necdum furvam spoliaverat aethram
Sideribus pictâ coniux Tithonia pallâ,
Cum monitum caeleste viro testesque


438. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Consule silvano, sed quem collega praeibat
Augustus nonùm consul, maiore Quiritum
Laetitia, quam si Romana cuspide caesas
Audissent gemino solis sub tramite gentes.
Talis erat scelerum immani data poena Gradivo. 24.
Pax vero abreptum subito ferroque gravatum,
Frustra reluctantem, nec vincla subire volentem
Impulit in puppim ventisque


439. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Delia iam nonum siquidem crescebat in orbem)
Sollicitus tenerae fatur sic voce maritae:
“Feta Tonante nurus, praesenti nuntia brumae
Importuna fero: Romanus nomina Caesar
Nostra petit debentque novum data nomina censum
Et proprios coram tribuum distinguere vultus
Postulat Ausonius qui colligit aera minister.
Bethleme est nobis communis utrique petita
A Iesse genitore domus, quae murice regum


440. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Maiestate parem reliquis. Tum plenius omne
Susceptae sobolis fatum casusque futuros
Edidicit meliusque afflatis vatibus hausit
Divinum lumen; maior quoque mentibus ipsis
Aethereis est venturi data copia veri.
Nec mirum: decuit siquidem superaret ut alta
Reginae addictos matrisque scientia servos.
Notitia crescente faces mentisque calorem
Auxit et aeternis arsura incendia flammis.


441. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vimineos: pecorum fructus, agrestia dona,
Balantumque duplex matris raptum uberibus par
More humiles servos, gestusque imitante clientum,
Miranti tribuunt matri. Tum vocibus istis
Cunctorum senior sequitur data munera pastor:
“Magna parens, alia neque enim te voce referre
Fas mihi, quae tantam terris enixa salutem,
Augustas inter maior celebrabere matres!
Haec dona tibi damus: pecorum ne despice parvos


442. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Instabat iam sole dies et ovile petebat
Custodem pro more suum, cum providus Aegon
Discessum indixit sociis; qui cedere tecto
Velle videbatur primus, sed lentus abibat.
Hos Virgo et sponsus, postquam data munera grati
Extollunt, divina animis et voce precati,
Ad pecoris curam possessaque rura remittunt. 21.
Sidereo genetrix sobolis laetissima


443. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et populo coram, queis proditur infans
Esse Deus, signis haerent; tacitaque revolvunt
Mente, modis puerum quantis iam praedicat aether.
Quos simul affatus Simeon sic ora resolvit:
“Felices quibus est tantae data copia lucis
Et constans oculorum isto de sole voluptas
Atque animorum ardor: felicia viscera proli
Digna reperta tuae, ô mater semperque beata
Digna Deum nutrire parens!” Dein pandit eidem


444. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni
Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis
Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius: hanc melior rapuit, felicior istum
Causa, recens nato quod sit data victima Verbo.
Hannus utrumque una maestus collegit in urna;
Unum utroque etiam signavit nomine marmor.
Hic Dorcas genetrix et Abelus filius, ambo
Exanimes a morte iacent: ruit illa dolore,


445. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Difficilis iussis animo pugnabat Ioseph.
Haec meditans nuda corpus componit arena
Et caput innixus dextra compressa quieti
Lumina componit recipitque in membra soporem.
Ut bona pars noctis somno data, cernit eundem
Iosippus caeli genium, divina recentis
Qui tulerat mandata fugae. Cui ille iubentis
Numinis interpres fari sic incipit Ales:
“Non ego te, Iosippe, viae committere dixi,


446. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imperio, salvo Iuda pressistis Anubim.
Me miseram! Parere Deo vel surda iubenti
Lympha docet: quid iam magnum est, quod iussa paternum
Deserui limen, terrae Nilotidis hospes,
Quam ratio data mensque regit, rationis inanem
Cui cerno parere Thetin: dignissime gemmis
Sal Erythraee tuis; gemmae tibi ne qua deesset
Ambitio, nostri servati seminis olim
Pro merito, meus hic ornat tua litora


447. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Antiquam terrae faciem primosque labores
Numinis, aversis alio converteret undis.
Tigrin et Euphratem Taurus vomit, India Gangem,
Nilon agunt montes Lunae, vel montibus ipsis
Subiectae, capitis quibus est data fama, paludes.
Sed reor hic solus quod agros virtute rigandi
Servatâ, antiquo Paradisi a gurgite fluxum
Excipiat, fervente vagum quo dissipat amnem,
Credendum hinc, Phario silva est ubi proxima Nilo,


448. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Perpetuo (verum loquitur si fama superstes)
Isidis afflictae fecit sitis, atque loquendi
Tota ferè nimio consumpta labore facultas.
Amisso, referunt, charo nam coniuge divam
Isida, cognatus quem post data vulnera Typhon
Inclusum angusta pelago demerserat arca,
Membra perempta sui tota tellure vagantem
Quaesivisse viri. Quam dum pius attulit error
Phoebopolim, consedit humo quae moenibus urbis


449. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vocibus, implacidi dant tristia signa recessus
Et numerant causas et verba morantia gratos
Isacidas, brumale auras instante rigentes
Obiciunt. Sed nulla fuit quae Numinis esset
Imperio suadela prior. Data gratia postquam
Est verbis animisque, piis affectibus addunt
Niliacae quoque dona nurus, nec simplice peram
Farre replent, Nilo sed despumante paratas
Sollemnes iungunt medicatis panibus escas.


450. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Orgia, fatidicos soliti explanare prophetas,
Et legum clarare umbras tempusque volentes
Scire beaturi Iudaeam Herois, adibant.
Dispositis vatum tabulas versare periti
Accubuere locis: sedes data prima magistris,
Perfectae necdum subiecta sedilia pubi,
Ima dein studii cupidae subsellia turbae.
Occupat hic aptum supra duo lustra biennis
Progenies divina locum et data tempora fandi


451. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accubuere locis: sedes data prima magistris,
Perfectae necdum subiecta sedilia pubi,
Ima dein studii cupidae subsellia turbae.
Occupat hic aptum supra duo lustra biennis
Progenies divina locum et data tempora fandi
Nactus, inops veluti studii petit ante doceri
Doctrinae totius apex legemque reposcit
Scire dator legis. Qui seu responsa rogaret,
Sive daret, puero attonitos dicente disertos


452. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Temperie Charitumque domo, sociatus Enocho
Thesbitaeque comes vati, expectare decebat
Messiae victricem animam, dum rupe sepulta
Membra resumpturi palmas sequereris Alumni.
Conveniens fuit ista tuae data praevia menti
Laurea, sidereo donec sublimis honore
Divina solem luce accedente praeires. 18.
Interea genetrix Virgo, mortale mariti


453. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non procul a genetrice locum, quod pauperis esset
Connubium sponsi, plus non spumante daturo
Laetitiam Baccho, materna voce rogatus
Iussit, ut optatum laticis daret urna Lyaeum.
Mater enim (cui in miseros data viscera matris,
Tunc confessa palam) sensit quae prima pudorem
Pauperiemque domus convivarumque cavere
Murmur et opprobrium sponsi studiosa, potentem
Prodigii affatur sobolem, sic voce locuta:


454. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

serena
Ad pastum glomerantur apes et mellis egentes
Sollicitae saturare favos, felicia florum
Exultim per prata volant ferventque negato
Pleiade nimbosa, festivae occurrere Phoebo.
Tunc data libertas cunctis vinclisque soluti
Adscripti Caelo manes, seu triste ferentes
Exilium, poenae immunes, seu dira teneret
Lustralis quas flamma, animae; tunc omnibus idem,
Praeterquam aeterno damnatis igne,


455. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

prima laboris
Servataeque ergo stirpi te gloria poscit.
Par erit Isaco, veniet par splendor Abeli.
Nec te docte meos, David, resonare triumphos,
Te nec Amoside vates, praeconia fati
Cui data clara mei; nec te, cui triplice Phoebo
Naufraga squamigerum puppis dedit esse sepulchrum,
Vera figura meae mortis, mercede beati
Corporis excludam. Par est tolerantia Iobi
Huic merito; Simeon mystes


456. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Duraturi aevo et fidei variabile nullis
Casibus imperium, successorumque perennem
Pastorum seriem dixit, nihil impare summae
Iure potestatis, totum quae colligat orbem.
Saepe sui vultus charae data copia matri,
Multa suae fidei summosque domantia fasces
Evoluit fata et cunctis celebranda cruentae
Arboris et mortis populis opprobria, dixit.
Quaeque fidem nactae servarent dogmata gentes,


457. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

saxea Ditis
Obsequia ignotoque orbem componere vero.
Tunc MARIA suadente, parem quo sentiat omnis
Terra sonum, ne divisis non aequus inesset
Doctrinae sermo, caelesti Flamine docti
Per data communem credendi symbola normam
Expediunt, verae fidei quod symbolum aiunt. 26.
Iam tunc quisque suos meditari et volvere fines,
Et terras


458. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fatalis adesse
Deliquii voluit testes tumulique paratos
Officio caros moriturae matris alumnos;
Gentibus aetherei danda pro lege Magistri
Ultima regnorum passos divortia fratres.
Aligeris data cura, procul Iordane profectos
Praecones fidei Solymaeis reddere tectis
Ignaros quo fata vocant modicaque diei
Parte per immensos aethrae transferre meatus.
Confestim non segne leves penetrare remotos


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.