Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vestrae

Your search found 597 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 570-572:


570. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

lumen jam extinctum nobisque repente sublatum doleamus. Et re quidem vera quisnam vestrum, auditores, casu extremo Gregorii Lazzari archipraesulis nostri, civis praestantissimi ac studiosissimi salutis vestrae non ingemiscet? Quis ejus memoriam tot virtutum decoratam insignibus non perturbatus repetet? Qui integerrima vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui


571. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed praeclarissima archiepiscopatus dignitate fulgentem aliisque indubiis benevolentiae vestrae significationibus cumulatum voluistis. Quo in munere ac in demandata sibi provincia adeo auctoritate valuit, dignitatisque potestatem adhibuit, ut nihil aliud eluceat in ejus vitae instituto nisi quadam morum actionumque ratio ad verae absolutaeque virtutis pulchritudinem conformata. Quo


572. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 156 | Paragraph | Section]

viros, ut ii omnium facultatum genere imbuerentur, avocastis consultissime et avocandos decrevistis. Per vos igitur composita Melitensis congregatio tuta et imposterum per vos patrocinata ac defensa conquiescat. Quid enim hoc utilius ipsi Congregationi impenditur, quae plurimum decoris ac gloriae vestrae contulit Reipublicae: ex ejus enim tyrocinio quotnam illustres prodere viri ex patritia gente, quorum adhuc apud vos et nominis elucet gloria et digna servantur monumenta virtutum! Quid hoc christiano principe gloriosius, cujus potestas atque imperium virtuti ac Deo obsequentissime


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.