Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quando

Your search found 1846 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1465-1472:


1465. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum. Discipulus: Video in symbolo variari voces penes ascensum et descensum, quem tamen ego non cognosco. Dic ergo quandonam nota ascendat et quando descendat? Magister: Hoc indicant ipsae claves. Nam si nota habet supra se notam in clavi C. vel F. vel G. tunc ascendit, secus vero descendit. Discipulus: Quid si autem nota accidat in ipsa clavi:


1466. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Discernendum prius est, vel clavis tum gerit munus clavis saltem particularis, vel non? Si gerit, tum nota in ipsa clavi quasi ad se ipsam descendit. Si non gerit, tunc ascendit ad proximam clavim, quam supra se habet. Tunc autem litterae C. F. G. munus clavis gerere dicuntur, quando vel unicam notam infra se habent. Sic infra, in mutationibus cantus duri, in exemplis sub numero 3. et 4. littera G. exhibet munus clavis, quia infra se habet notam f. fa. Ergo descendit, et in descendendo duro habet sol. Similiter sub numero 2. et 6. littera C. gerit munus clavis, quia


1467. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

octavam, quae fit a b ad b ut exponitur in exemplo. Discipulus: Comprehensis et animo et oculis praestantissimis tuis tum praeceptis .........................................................., tum exemplis restat explanare, ducendane erit quinta linea, quando cantus supra quartas lineas, ac totidem spatia ascendit vel descendit? Magister: Pro exigentia talis ascensus et descensus solent quidem figuralistae unam aut plures lineas addere. Nos tamen choralistae non ita facimus, sed,


1468. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

suo custode, quasi indice indicante locum subsequentis notae. Si verbis nihil attinet exprimere, adsunt tyroni exempla. Discipulus: Clare verbis et praeclare exemplis doces, magister, ad proximam inferiorem lineam movendam esse clavim tunc, quando cantus supra quartas lineas ascendet. Quo autem movebitur tunc, quando infra quartas lineas descendet? Magister: Vice versa, ad proximam superiorem lineam movebitur. Iuvabit iterum videre exempla. Discipulus:


1469. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

verbis nihil attinet exprimere, adsunt tyroni exempla. Discipulus: Clare verbis et praeclare exemplis doces, magister, ad proximam inferiorem lineam movendam esse clavim tunc, quando cantus supra quartas lineas ascendet. Quo autem movebitur tunc, quando infra quartas lineas descendet? Magister: Vice versa, ad proximam superiorem lineam movebitur. Iuvabit iterum videre exempla. Discipulus: Sat industriose pro captu meo laborasti, magister. Haud parum muneri


1470. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

examinemus, imprimis videamus exempla primae consonantiae seu unisoni. Discipulus: Vellem mihi diceres, magister, quid sit secunda? Magister: Secunda est distantia vocis a voce cum uno intervallo, quod fit, quando a linea ad proximum spatium vel vicissim fit transitus, sive id fiat perfecte, veluti ab ut ad re. Vel imperfecte, a mi ad fa. Discipulus: Quare dicis perfecte vel imperfecte? Prima sive unisonus


1471. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

nota re, et huic prima ut, dabitur secundus tonus. Finalis mi, et initialis sol, faciunt tertium tonum. Mi, la, per quartam ascendentem, faciunt quartum. Fa, re, fa, vel ut, mi, sol per tertiam et quintam, dant tonum quintum. Fa, sol, sol, fa, per secundam denotant sextum. Septimum advertes quando introitus finem accipiet in ut, et versus initium in fa, vel ut, fa, mi, fa, sol. Octavum tandem habebis si et illi finalis et huic initialis fuerit ut. Etsi vero octavus eiusdem sit intonationis cum secundo, non sunt tamen idem, quia initialis secundi toni est C. ut. Octavi


1472. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Si vero responsorium terminatur in F. fa gravi, et versus incipit in C. fa acuto, erit quintus tonus. Si responsorium desinit in F. fa, et versus etiam in eodem F. fa initium sumit, dabitur sextus tonus. Finalis responsorii ut, et initialis versus sol, causant septimum tonum. Octavus erit quando responsorium pro ultima nota habebit ut, et versus pro prima vel ipsum ut, vel fa. Nihil te doceo sine exemplis: Discipulus: Postremum est, quod te rogo, dic mihi, magister, quare supra aliquam syllabam textus plures notae farciuntur?


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.