Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quando

Your search found 1846 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-21:


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

latrocinando uastabant. Qui Vibius congressus cum eis uictoriaque potitus gentem illam, licet esset efferum genus hominum, coegit ab armis discedere et terram fodere aurumque de uenis terre purgare. 4Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sollicite exercere. Etenim per Dalmatie et Sclauonie regiones circuendo restaurabat ecclesias, ordinabat episcopos, parochias disponebat et paulatim rudes populos ad informationem catholicam attrahebat. 3Tunc prenominatus Seuerus domicilium suum, quod in Spalato sortitus fuerat, quando de insulis redierunt, donauit ecclesie cum turri angulari et palatio episcopium ibi fieri statuens ibique uenerabilis presul Iohannes primitus habitare cepit. Videns ergo populum in diuini cultus amore succrescere statim aggredi cepit opus laudabile et templum Iouis, quod in ipso augustali


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Anastasii 1Eodem tempore Iohannes reuerendus antistes cepit tractare cum ciuibus, ut corpus beati Domnii pontificis, quod Salone remanserat, leuaretur translatumque in ecclesia, que nuper dedicata fuerat, locaretur. Et ualde placuit omnibus. Explorata itaque temporum uice, quando possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et armatum inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo Domaldus castrum illud securus iam insideret, cepit a principio, utpote uersutus et cautus, simulare bene se uelle cum Spalatensibus uiuere. Attamen dolorem, quem pro sua delectione conceperat, callide dissimulans, explorabat tempus, quando suam posset iniuriam uindicare. Sed quia plura facinora Spalatenses communiter in Deum commiserant, que communi erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat. 7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si quando, quod rarissimum erat, uocatus ueniret, non pro statu ciuitatis erat sollicitus, sed de suis prouentibus maxime contendebat. Quam ob rem, quia ciuitas quasi uidua sine rectoris gubernatione manebat, non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ypperperorum. Ex hac pecunie collatione expedita sunt debita communitatis, et redempta fuerunt uasa aurea et argentea, que de thesauris ecclesie suscepta a longo fuerant tempore pignorata. 3Nempe uir catholicus ecclesiam et ecclesie ministros in magna ueneratione habebat. Si quando a peruersis et malignis ciuibus ad ipsius aures persuasio sacrilega contra clericos fieret, ut in depressionem clericalis priuilegii aliquod eis commune seruitium imponeret, seu datium ab eis exigeret, numquam audire uolebat. Immo uelud defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iuris non consequeretur effectum. In penis autem pro maleficio inferendis non erat tepidus sed rigidus, ut nullus daretur criminibus locus. Ad uindictam siquidem malefactorum laudem uero bonorum portabat gladium iudiciarie potestatis. Tunc etenim ueraciter uidebat bonus bonitatem sibi prodesse, quando suam malitiam malis cernebat obesse. Multi namque ex habilitate sue nature fierent boni, sed ex impunitate criminum efficiuntur mali. E contrario uero quidam ex quodam temeritatis impulsu fierent mali, qui timore penali discunt fieri boni. 4Voluit autem Garganus, ut non


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod ab offensione istorum precipue abstinerent, uidelicet Spalatensium, Venetorum et Anconitanorum; imperatori namque obsides dederant, ut nullam in toto regno Appulie lesionem inferrent. Iurauerunt etiam,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam tepuerat, non enormiter manus in eum miserunt, sed tractus ad palatium multisque minarum iaculis impetitus uiolenter coactus est resignare. At uero capitulum, quia pastorali carebat presidio, iniuriarum suarum dissimulauit opprobria tum, quia iure cautum reperitur detrahendum esse seueritati, quando multitudo excedit, tum quia tale tempus instare cernebant, quod peruersitas hominum ex rigida correctione non in melius sed in deterius mutaretur. Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est. 8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

denique conabatur honorifice uiuere, preciosam habebat suppelectilem, sumptuosas uolebat uestes et lectisternia. Pro maiori parte anni domi residebat, nec facile egrediebatur ad publicum, nisi clericorum et clientum honesta comitante caterua. Mundam nitidamque uolebat tenere mensam, maxime quando hospites aderant. Solebat namque aduentantes ex diuersis ciuitatibus nobiles ad conuiuium inuitare eisque satis affluentes preparationes apponere satagebat. Quando uero ad uisitandam prouinciam egrediebatur, uolebat semper aliquos de canonicis et de ciuibus in sua sotietate habere.


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

egrediebatur ad publicum, nisi clericorum et clientum honesta comitante caterua. Mundam nitidamque uolebat tenere mensam, maxime quando hospites aderant. Solebat namque aduentantes ex diuersis ciuitatibus nobiles ad conuiuium inuitare eisque satis affluentes preparationes apponere satagebat. Quando uero ad uisitandam prouinciam egrediebatur, uolebat semper aliquos de canonicis et de ciuibus in sua sotietate habere. XLVII. De adventu regis Coradi 1Per idem tempus rex Coradus, filius quondam Frederici imperatoris, exiens de Germanie


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.