Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quando

Your search found 1846 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 626-634:


626. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis extollunt laudibus quosue maxime mirantur? POETA: Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant.


627. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? (Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest immani aditum horti seruante. At


628. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere! POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit


629. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

heroum maximus fuit, gesta diligenter excutiamus. Ea singilatim explicando ostendam tibi nostri temporis homines, qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse. POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt,


630. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et


631. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et tu subticuisti, quando in Lydia in Omphales gratiam muliebrem operam exibuit, posita claua colum fusumque suscipiendo et manu illa, qua monstra domuerat, molliter effoeminateque nendo. Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum uicit Hercules


632. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

actionum passionibus imperare plus est profecto quam tricorporeum hominem occidere. Plus est etiam a malis abstinendo bene agere quam buceta, quę aliorum erant, sibi uendicare. Et quoniam boues, quorum labore fruges comedimus, Hercules largitus est Euristeo, nostri hoc imitari mihi uidentur, quando bonarum actionum laudem non sibi, sed Deo tribuunt, cum psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam! (Cerberus) Pręter hęc, ad inferos descendere et Cerberum tricipitem superne eductum hominibus ostendere, totum hoc


633. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quam homines ipsi. Et quoniam non parua quidem afficior lętitia rem hanc abs te me didicisse, cum philosopho tum theologo, quem te esse profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas. THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem


634. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

non sapientum sententiis probata? THEOLOGVS: Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam aliorum regna subiugare, malas cupidines continentię uirtute coercere quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.